Gasparo Scuaro Broaspini epistola

Quis fari si vera cupit me dicere egenum?

Nunc poterit micare comes, mi dulcis Orestes

Si fretum tanto scierit me prorsus amico

Qui pro me vigilet valeatque lacessere sortem

5

Sicubi fata darent omnemque subire laborem

Namque aurum superat gemmas cumulum gazarum

Ardor amiticie quem sola virtus reflectit.

Munus grande quidem sacrum rarumque deorum

Ast quondam dans plura facit quam munera sumens

10

Expedit ingratus neu sim totum tibidem cor

Possetenus redam meque colam veneremque recondam

Cordis et in centro vigilesque ibi dum sinet umbra

Corpus hoc infestum at situm mens tendit adesse

Te secum ferat ceu nunc tua signat ymago

15

Set neque te carum cepi modo nuper habere

Nostra tuus quondam dulcis nam federa frater

Icerat heu gnarus fidus verus amicus

Quantum perdiderim et spem quantam dempserit atrox

Mors tum vix lacrimis sine possem pauca referre

20

Quid demum probitas tua potest convertere vinculum

Quam potuit validum cunta ut quam robora vincat

Quod adamas possitque calibus constringere nullus

Cum tua temperiem virtus conflaverit illum

Denique sic te mente fruiar sic te mitibus ulnis

25

Amplectar tecum ut quamcumque meam recludam

Fortunam seu blanda michi seu sevior equo

Deinceps extitit ne eius pars transeat ulla

Attamen ut pateat quo nunc me perfida truxit

Langueo nec prorsus valeo neque set quasi neuter

30

Sum licet ipsa diu me presserit ictibus atris

Occalui famulis tollerare quid haud docet usus

Nam gustus quem sepe liquor censebat amarum

Vsus post modicum facit ignorare saporem

Est tamen unum hiis mixtum quod quolibet acrum dulce facit

35

Dulce facit mentis libertas silicet alma

Ah mirum tam grandis vera tam diva potestas

Non aureo residet solio nec magna theatra

Hanc capiunt set pressa solo casa fulmine tuta

At si paupertas libertatique repugnet

40

Interdum et iaculis flagrantibus impetret illam

Sane premunt animum set vulnera nulla facessunt

Ceu boreas cum sevit yems quemcumque tenacem

Percutit ac ramos denudat fronde canora

Radicibusque infixa solo penetrantibus yma

45

Inconvulsa manet flectet licet undique ramos

Sic me fata premunt seu sors seu mitis egestas

Set quia iam nimius multusque loquatior exi

Quam bene congruerit tibi qui nisi grandibus heres

Incumbisque heredem archanaque servas

50

Hinc calamum sistam ne rancus et improbus ultra

Persiliatque tuas stridoribus intonet aures

Ergo vale valeatque diu puer ipse Camillus

Qui patres redolet spem et spem suggerit amplam

Inclitus ille tuus sit sospes marchio grandis

55

Quem te corde seio sculptum ceu numen habere.