Giovanni Boccaccio carmina 1
Other sections


Quando erit obscuri laribus contentus Amicle

Cesar, et imperium spernet, bellumque timebit,

Appius invise metuet certamina plebis,

Mutus erit Cicero, formosus Galba, fidelis

5

Annibal, infidus Scipio, Catilina pudicus,

Cherulus altisono carmen dictabit Omero,

At prius armatum Tersites sternet Achille,

Sol Stigia prerumpet radio mirantibus umbris

Tartaream subito complebit lumine vallem,

10

Hecterea bos facili penetrabit astra volatu,

Oceanum formica vado, Tanaisque tepenti

Ibit aqua, stringet glacies dempsissima Nilum

Nix extrema teget Meroen, nostreque carebunt

Ymbre, meduseis infecta cruoribus arva.

15

Surget ab occasu nitidis Aurora capillis,

Retrogradumque diem fucos transmictet ad Indos

Et Padus ad fontem, Vesulique redibit ad arcem,

Hecna vomet fluctus gelidos, osorgia flammas.

Aura movebit agros, contemnent nubila ventos,

20

Montibus errabunt pisces, pelagoque leones.

Tunc tua propositum convellent carmina nostrum.