Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 16
Other sections


Aggelos

 

Appenninus

Angele, quis, queso, pecus hoc, fortassis Apollo

Vallibus Amphrisi pavit, dum pastor honores

Perdidit ethereos? Videas non invidus illud

Fascinet et pereat: metuunt mala murmura pingues!

Angelus

5

Appennine, reor, tibi pinguis ludit in arvo

Taurus et umbroso recubant sub colle Lycei

Nunc paste feteque boves; sis letus et, oro,

Parcius ignoscas miseris: fortuna secundis

Invidet et celsas excerpsit turbine fagos.

Appenninus

10

Peccavi, fateor. Sed tu que pascua queris

Cum grege tam modico? Fallor? ter quinque capellas,

Nec plures, per rura trahis. Consistere mecum,

Si libet, hic poteras: vepreta hic grata capellis,

Hic fontes, hic antra novis iam tecta corimbis.

Angelus

15

Iussus in id venio, non solum iungere parvum

Hic pecus hoc vestris, ast ut tibi largiar omne:

Nil equidem maius potuit nunc mittere pauper

Cerretius. Dic, oro, senem novistis etruscum,

Hos inter montes et pinguia pabula, nostrum?

Appenninus

20

Iam vidisse senem memini nostrisque sub antris

Nonnunquam duros solitum recreare labores

Dumque ravennatis ciclopis staret in antro

Et fessus silvas ambiret sepe palustres

Vidimus, atque henetum dum venit cernere colles.

25

Sed pecus hoc claudum, servans vix pellibus ossa

Quid michi? Silvano decuit misisse; videret

Et morbi causas, leta et medicamina morbis.

Non archas siculusve fuit! non ysmarus olim,

Non ytalus pastor, cui tantum iuris in agris

30

Alma Pales dederit. Fauni nympheque sedentes

Assurgunt homini; silve placidique recessus

Antraque pastorum, fontes, quid multa? deorum

Tecta patent tusco, et patuere silentia Ditis.

Angele, huic potuit pecus egrum mittere noster.

Angelus

35

Erubuit munus tam parvum mittere tanto

Pastori, sueto tauros deducere regum

Sydereosque greges, quanquam nil sanctius usquam

Diligat aut optet celsis preponere silvis:

Si calamis, si voce canat, si forte susurro

40

Murmuret ipse sibi, semper Silvanus in ore

Cerretii resonat, semper Silvanus ubique,

Et pater et dominus, spes grandis et unica semper;

Teque fidemque tuam colit, Appennine, secundum.

Nunc ego per dulces, nuper tua cura, napeas,

45

Appennine, precor, parvum ne respue munus:

Sunt tenues, fateor, nec multum lactis habentes

Sed predulce quidem; pomisque favisque Menalce,

Si gustent latii, si gustes ipse parumper,

Prepones. Queso, parvum ne respue munus.

Appenninus

50

Da sordis causam; dabitur fortasse mederi.

Appenninus

Pascua sunt nobis Cerreti montis in umbra,

Heu, sterili nimium, nullis frondentia lucis;

Nec salices capris surgunt nec surgit ybiscus.

Lambere muscosas silices rarumque vetustis

55

Immixtum conchis serpillum carpere cogit

Egra fames miseras; illis hinc squalida pellis,

Hinc macies tristisque color seteque cadentes;

Elsa brevis fluvius post his precordia saxum

Fecit et attonitas vacuavit sanguine fibras.

60

Tu pingues facili facies, ceptoque favebit

Consiliis herbisque suis Silvanus et undis.

Appenninus

Invitis nobis tenet hec nunc pascua vester

Cerretius. Scabris quidnam grandevus in arvis

Inserit aut sevit? Quid credit, solvere rastris

65

Exhaustas glebas grandique labore colonum

Emunctas prosit? Timeo non seva Dyones

Occupet insanum. Senis est dimittere mores

Nonnunquam iuvenum; lusit Galathea potentem

Viribus, enervem faciet quid lusca Dyones?

Angelus

70

Absit; nulla seni talis nunc cura, doletque

Obsequio quondam nimiumque vacasse Liquoris.

Sed quid vis faciat patrios ni spectet in agros?

Nil gregis est illi; nec sunt sibi pascua, si sit;

Torpendum est igitur seu vomere vertere glebas.

Appenninus

75

Angele, iam nosti: non omnia novimus omnes;

Teque latet, video, quoniam persepe remotum

Cerretium dudum vel viva voce vocarit

Silvanus, carosque greges tacitosque recessus

Quos ligurum saltus, quos servant pascua ruris

80

Anseris antiqui, quos servant pinguis et ingens

Euganeus venetumque palus prestare paratus.

Que cupias maiora, precor? Venere sicani

Dicteique duces, cyprii magnique quirites

Et satyri faunique omnes nympheque deeque

85

Hunc inter fedas undas audire canentem;

Panque deus calamos posuit stupefactus amicos:

Et pauper noster longum sprevisse videtur!

Quid, si tantus amor, quid, si reverentia tangit,

Negligit oblatum? Veniat durosque relinquat

90

Agrestes patriisque sinat dare semina sulcis.

Angelus

Ignaros quotiens, heu, fallit ceca voluptas!

Dixisti nuper: "Non omnia novimus omnes",

Et merito. Nostro seva si rusticus Amon

Peste boves mediis pingues consumpsit in arvis,

95

Pectoris ardentis multum sibi cessit Apollo.

Quem tacitum mitemque vides et rura colentem,

Noluit Egonis nuper describere dulces

Pellibus is pecudum quos ipse canebat amores,

Dum maiora legit, dum se maioribus aptum

100

Extimat. Et dudum, dum fervidus omnia campis

Sol raperet, sacra Cereri consedimus ambo

Ylice sub viridi; tunc primus verba facesso

Convenioque senem: "Dic, - inquam - cernere concas

Has putres sterilique solo decerpere credis?

105

Quid non Silvanum sequeris, iam sepe vocatus?"

Ille diu corilos tacitus prospexit et inde:

"Omnia qui profert nil dat, michi maximus Egon

Iam dixit. Midas pridem, dum fortior etas,

Iusserat illud idem: cuius dum credulus intro

110

Festinus silvas, Gaurum Baiasque saluto

Fontibus insignes, et pascua credo parari

Non tauris, parvo pecori parvoque subulco,

Hospes suscipior placidi Stilbonis in antrum.

Ast Midas patitur; nec tandem pabula dantur

115

Nec vocor ut veniam sumpturus prandia secum.

Miror et indignor pariter mecumque revolvo:

"Quid nunc, si lucos intrassem iniussus apricos

Aut si maturis tenuissem messibus apros

Vel si vinetis olidos crescentibus hyrcos

120

Liquissem? Nullis veniebam candidus undis,

Postquam despicior sic accersitus et insons.

Pascua sint Mide que spectat lata Vesevus

Meque meus tenuis letum prospectet agellus."

Flecto gradum volucer repetens vestigia retro.

125

Menalios persepe lupos ursosque coegit

In laqueos exire suos sudoribus Archas,

Post hec captivos nemori solvebat aperto,

Iam satur. Heu, votis misere sic angimur omnes,

Et si succedant satis est: hinc linquimus ultro.

130

Quid si Silvanus faceret? Non dulcius esset,

Queso, mori? Tentare deos stultissima res est.

Pan nobis pregrande dedit, nec spernere munus

Est animus: paucis contentor munere Panis.

Silvestres corili pascunt, dat pocula rivus,

135

Dant quercus umbras, dant somnos aggere frondes,

Cetera si desint, lapposaque vellera tegmen

Corporis effeti; quibus insita dulcis et ingens

Libertas, que, sera tamen, respexit inertem".

Conticui: quis iure queat prevertere dictum?

140

Tu tamen interea parvum iam suscipe munus.

Appenninus

Sat dictum. Fiat, sit nostrum. Claudicet esto,

Nam pregnans video, prolem sperasse iuvabit

Et cepisse novam. Surgunt ex montibus altis

Sydera; sis mecum. Nostro hoc tu iungito, Solon.