Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 15
Other sections


Phylostropus

 

Phylostropus

Lusimus et sertis nimium nymphisque vacatum est.

Instat hyemps sydusque malum, mi Typhle, minatur

Exitium pecori: non cernis summa Cephei

Iam texisse nives et silvas ponere frondes?

Typhlus

5

Quid montes spectem? Video flavescere campos,

Et cantu rauce quatiunt arbusta cicade.

Phylostropus

Falleris. Ast veniant segetes cantentque volucres:

Nonne puer Yacintus erat, puer et Ciparissus?

Florebat iuvenis, cecidit dum pulcher Adonis;

10

Et victor florebat herus calidonius apri.

Exarsere novi pratis iam frigore flores,

Et cereris grando plenas vacuavit aristas.

Est mutanda quidem sedes, dum tempora cedunt.

Typhlus

Quis neget incautos quosdam cecidisse puellos?

15

Ast ego si varios timeam quos astra minantur

Armentis casus, nusquam michi pascua tuta.

Hic gelidi fontes, hic pascua pinguia: quid plus?

Celum mite satis pecori, corilique frequentes,

Glandifere quercus et celse vertice pinus;

20

Novimus hic omnes saltus et lustra ferarum:

Quid potius queram? Dissolvet more vetusto

Sol glaciem pelletque nives frondesque redibunt.

Phylostropus

Hesperidum tibi poma Crisis fontesque Ticini

Spondet et apricas penei litoris umbras;

25

Murmure sic blando et lacrimis versuta Dyones,

Heu, pedibus laqueos et collo vincula nectit.

Si sors illa tuum feriat caput impia que iam

Pervigilem lucis Daphnim subtraxit et Argum

Cognosces lacrimans quid nunc mea verba resultent.

Typhlus

30

Quid tandem, si vita placet? Sunt ocia nobis

Exoptanda diis, et spes maiora reservat.

Phylostropus

Non prius humentem cantu secedere noctem

Excubitor premonstrat avis, quam: "Surgito, Typhle! -

Inquit amica Crisis - Pete pascua, solvito septas!"

35

Surgis iners, gelidas tenebrosa per invia valles

Innixus baculo queris tectusque galero.

Hinc imbres quatiunt miserum lubricumque fatigat

Inde solum; nunc terga tibi nunc pectora nudat

Infestus Boreas, pelles iniuria vincit

40

Etheris adversi. Veniet sed mitior estas:

Insomnes noctes, radios dabit illa diurnos,

Intentos stimulis culices; et mungere capras,

Lac palmis pressare tuis, fluvioque lutosos

Nunc purgare greges manibus nunc vellera lappis.

45

Quas animo fesse pecudes morboque iacentes

Iniciant curas taceo: spes omnia suadet.

Nam tibi parta domi requies stratumque cubile,

Seu validas nemorum superare securibus ulmos,

Carpere seu messes seu terram vertere rastris

50

Cogeris in reditu. Sunt hec, precor, ocia, Typhle,

Exoptanda diis? Non te Crisis optima linquit

Insudare iocis iuvenumque intrare palestras;

Non dum sacra diis fumant altaria ruris.

Femina nulla minus voluit pensare labores

55

Non ut grata tue servet male parta quieti

Sed mechis quos ipsa novos exquirit anela.

Typhlus

Quos nequit amplexus sibi summere, damnat iniquus

Invidus extemplo. Quot mechos, queso, puelle

Vsquam novisti, mordax Phylostrope? Narra.

Phylostropus

60

Quod nolles audisse petis. Quot sydera celo.

Testantur veteres fagi, testantur et antra

Silvarum flammas Crisidis cripteque scrobesque,

Quotque lupis misere nodos canibusque reliquit.

Typhlus

Ex multis unum saltem, si dicere plures

65

Forte piget, numera; Crisidis iam pande lupanar

Phylostropus

Non piget; et clades pariter narrabimus ut quis

Sit finis videas mechis, cultoribus atque.

Auro qui nuper Pactoli tinxit harenas

Et frigios pavit vitulos, dilexit, et atro

70

Tandem succubuit potato sanguine tauri.

Tymbreique ducem pecoris non dente molosus

Ex ulnis huius movit, silvasque ruinis

Argolicis turbo delevit missus ab antris?

Pastorem eoum, cui Ganges grandis et Yndus

75

Potavere greges et longus culmine Taurus

Pavit, in arthoos flexus seu versus in austrum,

E gremio Crisidis carpsit sus feta caputque

Sanguine respersit putrido truncumque cadaver

Exhibuit scithicis corvis milvisque ferisque.

80

Silvarum predo pregrandis et arbiter olim

Pharsalicus Crisidem tenuit; post liquit amatam,

Adversis haustis deceptus iaspide succis.

Nec tu Dametam gratum vidisse negabis

Infande iuveni: cui dum Pan iussit abiret

85

Exul in externos agros, concessit eunti

Nec lacrimas, ommitto greges, non, pessima, vestes,

Sed solum nudumque solo canibusque reliquit,

Ni pia tunc gremio Cibeles cepisset amico:

Et miserum risisse senem potuere subulci.

90

Quid numerem multos? Dudum Crisis impia nobis

Obtulit obscenos, quercus has inter, amores.

Typhlus

Me miserum! quotiens ursis et ab ubere natos

Eripui, quotiens tremulis pendentia ramis

Mala tuli Crisidi, quotiens pullosque palumbis

95

Subtraxi cursuque pedum iaculisque coronas

Quesivi: mechis, video. Nunc pulchra Dyones

Sola meas placido servabit pectore curas.

Phylostropus

Corporis exitium fugies mentisque ruinam

Si blandam fugias nimium sevamque Dyonem.

Typhlus

100

Quid meruit quia blanda fui? Dilexit amantem.

Phylostropus

Quid meruit? Cernis quot gignant arbuta frondes?

Tot mala, tot mestis dedit ista pericula silvis.

Hec Nysi crinem dicteos iecit in agros,

Pasiphen tauro stravit Mirramque nefandis

105

Ignibus incendit, privavit vellere Phasim

Quondam dyrceo, flammas contorsit in Ydam,

Lumina turbavit Mopso (sic Cyrcis honores),

Abstulit Alcidi clavam. Quid multa recensem?

Plura petis? Satis ista quidem: tu nescius erras,

110

Dum lacrimis credis, dum summis et oscula diris

Delinita malis. Has pestes mitte, precamur;

Hostes pelle, precor, diros, ne forte morentur

Sedibus his captos, pluvius dum surgat Orion.

Typhlus

Auribus ecce lupum teneo: quos damnat amores.

115

Hos cupio, timeoque dolos et temporis ortum.

Premia quis linquat Crisidis? quis grata Dyonis

Basia et amplexus ac dulces reprobet ignes,

Quisve nives imbresque graves celumque superbum

Perferet, et ventos et duras etheris iras?

120

Sed quid dimoveor? Nunc primum perdere frondes

Vidimus has fagos nivibusque albescere montes.

Que tulit Alcidamas, que passus grandis Osyris,

Non ego ferre queam? Stipulis et carmine vitam

Ducere consilium: Crisis assit et alma Dyones;

125

Illa legat flores, imponat et altera sertum.

Phylostropus

Decidet iste calor; pratis armenta peribunt;

Infames stolidum rapient per devia nymphe,

Teque Trinos Penosque trahent Thlipsisque Lipisque

In scotinas silvas, famuli pastoris Averni.

Typhlus

130

Etatis placidos ludos, dum credis, amice,

Teque simul perdis. Memini: cantabat inesse

Pastor Epy, silvis quondam famosus apricis,

Interitum menti pariter cum corpore cunctis.

Phylostropus

Typhle, precor, sanusne satis? Dic, improba credis

135

Dicta senis damnata diu, cum dicat Ariston

Et samius cantet pastor cantentque bubulci

Omnes romuleos qui mulcent pectine saltus,

Eternas hominum mentes a numine lapsas

Ethereo? firmetque Soter, qui sanguine silvas

140

Infectosque greges pridem purgavit, in altum

Scandere non sontes et letis sedibus uti,

Sic alios post fata focos intrare typheos?

Hos ego, si possem, mecum, mi Typhle, volebam

Effugeres rupesque novas scopulosque videres.

Typhlus

145

Quid faciam? Ridenda michi, Phylostrope, suades:

Certa sinam, non certa sequar? Quis, queso, sequatur?

Phylostropus

Quid certum, dic, Typhle, tenes? Rapit omnia tempus:

Quas Amon vestit silvas, denudat Orion,

Et sub sole cadit quicquid sub sole creatum est.

150

Verum ego perpetuos fontes umbrasque perennes

Vt videas teneasque loquor, pestesque furentes

Chyronis fugias preponens firma caducis.

Typhlus

In siculis Arethusa iugis hec pascua servat?

Phylostropus

Non equidem, nostris nemus hoc plus distat ab oris.

Typhlus

155

Quis colit hoc igitur? Trax forsan, forte canopus?

Phylostropus

Surgit silva virens celi sub cardine levo,

Aspera dumetis et saxo infixa rubenti.

Presidet insignis magnusque Theoschyrus illi

Pastor, et emissos lambunt de rupe liquores

160

Selecte pecudes pauce domitique iuvenci,

Ac herbas tenues carpunt quas undique prestat

Ipse lapis, dum longa quidem ieiunia solvant

Quod mortale solum fecit per inania pingue.

Typhlus

Quid frustra signare locum nemus atque laboras?

165

An visurus ego veniam, Phylostrope, silvas

Huius, queso, senis, cuius rapuisse iuvencam

Iamdudum memini, leges ritusque suorum

Iam pedibus calcasse meis manibusque nefastis

Carpendas porcis olim iecisse Dyonis?

170

Non veniam; timeo vires irasque frementis.

Preterea in saxum fecundas ducere capras

Precipis ut pereant macie scabieque geluque!

Non faciam; potius nostris est vivere silvis.

Phylostropus

Non hominis mores nosti; miserebitur ultro

175

Si dicas peccasse sibi veniamque preceris.

Quid Glaucus fecit, quid post hunc magnus Amintas?

Sed sine deveniam quo tendit sermo priorum

Et demum, si iure potes, premissa refelle.

Hinc faciles scandunt scabrosi culmina montis

180

Letaque comperiunt que dixi pascua fronde

Fontibus ac umbris longoque patentia tractu;

Non ibi fessa gelu pereunt armenta nec Auster

Aut pinguem Boreas adversis flatibus orbem

Concutiunt, non dira lues astrumve malignum

185

Infundunt pestes: Zephyrus sacer omnia mulcet.

O tibi si referam quas nutriat illa puellas

Silva parens nymphasque, deas dryadesque frequentes!

Ilico damnabis Crisidem turpemque Dyonem;

Sponte quidem dices: "Satyros dimitto iocantes

190

Et faunos cantusque avium placidosque colores

Herbarum florumque" simul tu forte videbis.

Typhlus

Iam cupio: sed, queso, refer quis sibilus auri

Detulit ista tue seu si tu forsan adisti.

Phylostropus

Archades ac ytali firmant priscique sicani

195

Pastores, quibus ante datum conscendere culmen.

Typhlus

Que nova lux oculis venit, Phylostrope, nostris!

Iam foveas et putre solum rupesque cadentes

Insidiasque graves et sevi gurgitis iras

Et pecoris pestes video, nymbosque minantes.

200

Assis, pulchra Pales, supplex tua numina posco.

Optime, da veniam, pater, oro, Theoschyre, lapso.

Heu michi, quo fugiam? Gelidas has linquere valles

Infectosque greges cupio silvasque remotas

Querere, si possim duras fregisse cathenas

205

Quas posuere truces pedibus colloque puelle.

Phylostropus

Vir nuper fueras Poliphemi tractus in antrum

Obicibus fractis, et nunc es femina mollis.

Frange trabes animo forti postesque revelle,

Reddito teque tibi; pueris aliena sinamus,

210

Et nostro meliora gregi nobisque petamus.

Typhlus

Me quoque terret iter durum vertexque levatus;

Deficient vires. Non est presummere sani,

Quod non perficias, hominis; desistere mens est.

Phylostropus

Nondum fregisti laqueos: tua lumina circum

215

Obscene volitant volucres. Obsiste, repelle;

Est iter in primis durum, parvoque labore

Vincitur inceptum. Vires prestabit eunti

Ipse Soter; nunc surge, precor; sol vergit in undas.

Typhlus

Vrgeor insistam. Tu primus summito callem.

220

Laurea, sis felix, et vos estote, capelle;

Imus ut ex syrio carpamus litore palmas.