Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 14
Other sections


Olympia

 

Silvius

Sentio, ni fallor, pueri, pia numina ruris

Letari et cantu volucrum nemus omne repleri.

Itque reditque Lycos bliando cum murmure; quidnam

Viderit ignoro: cauda testatur amicum.

5

Ite igitur, iam clara dies diffunditur umbris,

Precantata diu; quid sit perquirite quidve

Viderit inde Lycos noster compertaque ferte.

Camalus

Dum nequit in somnum miserum componere pectus,

Imperat ex molli recubans, heu, cespite mestus

10

Silvius, et noctis pavidas lustrare tenebras

Vult pueros, longo fessos in luce labore.

Silvius

Camale, dum primos terris prestabit Hyberus

Nocturnos ignes, currus dum Delia fratris

Ducet ad occasum, dum sternet cerva leones,

15

Obsequium prestabit hero sine murmure servos.

O Terapon, stabuli tu solve repagula nostri;

Pone metum: videas catulus quid viderit, oro.

Terapon

Festina, fac surge, senex! Iam corripit ignis

Iam veteres quercus et noctem lumine vincit;

20

Vritur omne nemus, fervens iam flamma penates

Lambit, et occursu lucis perterritus intra

Festinus redii. Lambit iam flamma penates!

Silvius

Pastorum venerande deus Pan, deprecor, assis;

Et vos, o pueri, flammis occurrite lymphis.

25

Siste parum, Terapon, paulum consiste. Quid istud?

Quid video? Sanusne satis sum? dormio forsan?

Non facio! Lux ista quidem, non flamma vel ignis.

Nonne vides letas frondes corilosque virentes

Luminis in medio, validas ac undique fagos

30

Intactas? Imo nec nos malus ardor adurit.

Terapon

Si spectes celo, testantur sydera noctem:

In silvis lux alma diem. Quid grande paratur?

Silvius

Sic natura vices variat, noctemque diemque

Explicuit mixtos terris; nec lumina Phebe

35

Nec solis radios cerno! Non sentis odores

Insolitos silvis? Nemus hoc si torte sabeum

Fecisset natura parens ... Quos inde recentes

Nox peperit flores? quos insuper audio cantus?

Hec superos ambire locos et pascua signant.

Olympia

40

Salve, dulce decus nostrum, pater optime, salve!

Ne timeas, sum nata tibi. Quid lumina flectis?

Silvius

Nescio num vigilem, fateor, seu somnia cernam,

Nam coram genite voces et dulcis ymago

Stant equidem: timeo falli, quia sepe per umbras

45

Illusere dii stolidos. Nos claustra petamus.

Olympia

Silvi, quid dubitas? an credis Olympia patrem

Ludat et in lucem sese sine numine divum

Prebeat? Huc veni lacrimas demptura dolentes.

Silvius

Agnosco: nec fallit amor, nec somnia fallunt.

50

O nimium dilecta michi, spes unica patris,

Quis te, nata, deus tenuit? Te Fusca ferebat,

Calcidicos colles et pascua lata Vesevi

Dum petii, raptam nobis Cibelisque sacrato

Absconsam gremio nec post hec posse videri;

55

Quod credens merensque miser, mea virgo, per altos

Te montes umbrasque graves saltusque remotos

Ingemui flevique diu multumque vocavi.

Sed tu, si mereor, resera: quibus, obsecro, lustris

Te tenuit tam longa dies? Dic, munere cuius

60

Intertexta auro vestis tibi candida flavo?

Que tibi lux oculis olim non visa refulget?

Qui comites? Mirum quam grandis facta diebus

In paucis: matura viro michi, nata, videris!

Olympia

Exuvias quas ipse michi, venerande, dedisti

65

Ingenti gremio servat berecinthia mater;

Has vestes formamque dedit faciemque coruscam

Parthenos, secumque fui. Sed respice nunquid

Videris hos usquam comites: vidisse iuvabit.

Silvius

Non memini vidisse quidem: nec pulchrior inquam,

70

His Narcissus erat, non talis denique Daphnis

Qui dryadum spes leta fuit, non pulcher Alexis.

Olympia

Non Marium Iulumque tuos dulcesque sorores

Noscis et egregios vultus? Tua pulchra propago est.

Silvius

Abstulit effigies notas lanugine malas

75

Vmbratas vidisse meis. Iam iungite dextras

Amplexusque meos ac oscula leta venite

Vt prestem satiemque animam! Quas, Pan, tibi laudes,

Quas, Silvane, canam? Pueri, nudate palestras

Et ludos agitote patrum. Stent munera fagis

80

Victorum suspensa sacris, paterasque parate

Spumantes vino, letum cantate Lyeum

Et sertis ornate lares; altaria surgant

Cespite gramineo; Trivie mactate bidentem

Candidulam, Noctique pie sic cedite fulvam.

85

Fer calamos pueris, Terapon, fer serta puellis.

Olympia

Sunt, Silvi, calami, sunt serta decentia nobis,

Et, si tanta tibi cura est deducere festum,

Ignotos silvis modulos cantabimus istis.

Silvius

Imo, silva silet, tacitus nunc defluit Arnus

90

Et silet omnis ager: pueri, vos atque silete.

Olympia

"Vivimus eternum meritis et numine Codri,

Aurea qui nuper, celso dimissus Olympo

Parthenu in gremium, revocavit secula terris;

Turpia pastorum passus convitia, cedro

95

Affixus, leto concessit sponte triumphum.

Vivimus eternum meritis et numine Codri.

Sic priscas sordes, morbos scabiemque vetustam

Infecti pecoris preclaro sanguine lavit:

Hincque petens valles Plutarci septa refrinxit,

100

In solem retrahens pecudes armentaque patrum.

Vivimus eternum meritis et numine Codri.

Morte hinc prostrata, campos reseravit odoros

Elysii, sacrumque gregem deduxit in ortos

Mellifluos victor lauro quercuque refulgens,

105

Optandasque dedit nobis per secula sedes.

Vivimus eternum meritis et numine Codri.

Exuvias in fine sibi pecus omne resummet;

Ipse, iterum veniens, capros distinguet ab agnis,

Hosque feris linquet, componet sedibus illos

110

Perpetuis celoque novo; post tempora claudet.

Vivimus eternum meritis et numine Codri".

Silvius

Sentis quam stulti latios cantare putamus

Pastores calamis, perdentes tempora vocum?

Menalios vidi iuvenes per dorsa Lycei,

115

Treitium et vatem solitum deducere cautes

Carmine, nec quenquam possum concedere tanti

Vt similem natis faciam. Que guctura! que vox!

Quis concentus erat! stipulis quis denique flatus!

Non equidem nemoris custos regina canori

120

Caliopes, non ipse deus qui presidet antro

Gorgoneo equiparet. Flexere cacumina quercus,

Et tenues nymphe tacitos petiere regressus

In lucum, mansere lupi catulique tacentes.

Preterea, o iuvenes, sensistis carminis huius

125

Celestes sensus? Nunquam michi Tytirus olim

Cantavit similes, senior nec Mopsus apricis

Parrasius silvis: sanctum et memorabile totum est.

Virginibus nivee dentur mea cura columbe,

Ast pueris fortes dederat quos Yschiros arcus.

Olympia

130

Sint tua; nil fertur quod sit mortale per oras

Quas dites colimus; renuunt eterna caducum.

Silvius

Quas oras, mea nata, refers? quas, deprecor, oras?

Nos omnes teget illa domus, somnosque quietos

Herba dabit viridis cespesque sub ylice mensam;

135

Vitreus is large prestabit pocula rivus;

Castaneas mites et poma recentia nobis

Rustica silva feret, teneros grex fertilis edos

Lacque simul pressum. Quas ergo exquiritis ora?

Olympia

Non tibi, care pater, dixi, berecinthia mater

140

Exuvias gremio servet quas ipse dedisti?

Non sum que fueram, dum tecum parvula vixi;

Nam numero sum iuncta deum. Me pulcher Olympus

Expectat comitesque meos; stat vertere gressus

In patriam: tu vive, pater dulcissime, felix!

Silvius

145

Heu, moriar lacrimans, miserum si, nata, relinquis.

Olympia

Pone, precor, luctus; credisne refringere fatum

Nunc lacrimis? Omnes silvis quotcunque creati

Nascimur in mortem: feci quod tu quoque, Silvi,

Post facies. Noli, queso, lacerare deorum

150

Invidia eternos annos; tibi crede quietem

Post funus laudesque pias michi reddito celo,

Quod moriens fugi mortem nemorumque labores.

Separor ad tempus; post hec me quippe videbis

Perpetuosque trahes mecum feliciter annos.

Silvius

155

In lacrimis oculos fundam tristemque senectam.

Heu, quibus in silvis post anxia fata requiram

Te profugam, ex nostris bis raptam viribus oris?

Olympia

Elysium repeto, quod tu scansurus es olim.

Silvius

Elysium, memini, quondam cantare solebat

160

Minciades stipula, qua nemo doctior usquam;

Estne, quod ille canit, vestrum? Didicisse iuvabit.

Olympia

Senserat ille quidem vi mentis grandia quedam,

Ac in parte loci faciem: sed pauca canebat,

Si videas quam multa tenet, quam pulchra piorum

165

Elysium sedesque deum gratissima nostrum.

Silvius

Quos tenet iste locus montes? quibus insitus oris?

Que non Minciades vidit seu sponte reliquit

Da nobis. Audire fuit persepe laborum

Vtile solamen: veniet mens forte videndi.

Olympia

170

Est in secessu pecori mons invius egro,

Lumine perpetuo clarus, quo primus ab imis

Insurgit terris Phebus, cui vertice summo

Silva sedet palmas tollens ad sydera celsas

Et letas pariter lauros cedrosque perennes,

175

Palladis ac oleas optate pacis amicas.

Quis queat hinc varios flores, quis posset odores

Quos lenis fert aura loco, quis dicere rivos

Argento similes mira scaturigine circum

Omnia rorantes, lepido cum murmure flexus

180

Arbustis mixtos nunc hinc nunc inde trahentes?

Hesperidum potiora locus fert aurea poma;

Sunt auro volucres picte, sunt cornubus aureis

Capreoli et mites damme, sunt insuper agne

Velleribus niveis claro rutilantibus auro

185

Suntque boves taurique simul pinguesque iuvence,

Insignes omnes auro, mitesque leones

Crinibus et mites gryphes radiantibus auro.

Aureus est nobis sol ac argentea luna,

Et maiora quidem quam vobis sydera fulgent;

190

Ver ibi perpetuum nullis offenditur austris

Letaque temperies loca possidet. Exulat inde

Terrestris nebula et nox et discordia rerum:

Mors ibi nulla manet gregibus, non egra senectus,

Atque graves absunt cure maciesque dolorque;

195

Sponte sua veniunt cunctis optata. Quid ultra?

Dulcisono resonat cantu mitissimus aer.

Silvius

Mira refers; sanctamque puto sedemque deorum

Quam memoras silvam. Sed quisnam presidet illi?

Et comites, mea nata, refer ritusque locorum.

Olympia

200

Hac in gramineo summo sedet aggere grandis

Archesilas, servatque greges et temperat orbes;

Cuius enim si forte velis describere vultus,

In cassum facies: nequeunt comprendere mentes.

Est alacer pulcherque nimis totusque serenus,

205

Huius et in gremio iacet agnus candidus, ex quo

Silvicolis gratus cibus est, et vescimur illo;

Inde salus venit nobis et vita renatis.

Ex his ambobus pariter sic evolat ignis

Vt mirum credas; hoc lumen ad omnia confert:

210

Solatur mestos et mentis lumina purgat,

Consilium miseris prestat viresque cadentum

Instaurat, dulcesque animis infundit amores.

Stat satyrum longeva cohors hinc undique supplex,

Omnis cana quidem roseis ornata coronis,

215

Et cytharis agni laudes et carmine cantat.

Purpureus post ordo virum venerabilis, inquam,

Et viridi cunctis cinguntur tempora lauro:

Hi cecinere Deum stipulis per compita verum,

Et forti sevos animo vicere labores.

220

Agmen adest niveum post hos, cui lilia frontes

Circumdant; huic iuncta cohors tua pulchra manemus

Natorum. Crocei sequitur post ordo coloris

Inclitus, et magno fulgens splendore sonora

Voce deum laudes cantat regique ministrat;

225

Quos inter placido vultu cantabat Asylas,

Dum silvis assumpta prius sum monte levatis.

Silvius

Ergo, precor, noster montem conscendit Asylas?

Emeruit, nam mitis erat fideique vetuste

Preclarum specimen: faciat Deus ipse revisam!

230

Sed dic, tene, precor, novit dum culmen adires?

Olympia

Imo equidem applaudens iniecit brachia collo,

Et postquam amplexus letos ac oscula centum

Impressit fronti, multis comitantibus inquit:

"Venisti, o nostri soboles carissima Silvi!

235

"De Libano" nunc "sponsa veni," sacrosque hymeneos

Cantemus, matremque viri, mea neptis, honora",

Meque trahens, genibus flexis, quo pulchra sedebat

Parthenos, posuit. Leta hec suscepit in ulnis

Ancillam dixitque pie: "Mea filia, nostris

240

Ecce choris iungere piis sponsique frueris

Eternis thalamis et semper Olympia celo,

Que fueras terris Violantes, inclita fies",

Inque dedit vestes quas cernis. Si tibi narrem

Quos cantus tunc silva dedit, quos fistula versus

245

Pastoris lyrici, credes vix; omne per antrum

Insonuit carmen montis, tantusque refulsit

Ignis ut exuri dixisses omnia flammis,

Et totum rosei cecidere per aera flores.

Silvius

Que sit Parthenos nobis superadde, precamur.

Olympia

250

Alma Iovis genitrix hec est et filia nati,

Splendens aula deum, celi decus, inscia noctis,

Ethereum sydus, pastorum certa salutis

Spes custosque gregum requiesque optata laborum.

Hanc fauni nympheque colunt, hanc grandis Apollo

255

Laudibus extollit cythara dominamque fatetur;

Que residens solio patris veneranda vetusti

A dextris geniti tanto splendore refulget

Vt facie silvam montem collesque polosque

Letificet formosa nimis, cui candida circum

260

Agmina cignorum volitant matremque salutant,

Luminis eterni sponsam genitamque cientes.

Silvius

Et vos quid, pueri, plaudunt dum gutture cigni?

Olympia

Nos pueri legimus flores lactisque corollis

Cingimus intonsos crines letisque choreis

265

Ambimus silvam fontes rivosque sonoros,

Et mediis herbis ludentes vocibus altis

Parthenu placide meritos cantamus honores

Et geniti laudes pariter. Quis gaudia silve

Enumerare queat, quis verbis pandere? Nemo.

270

Induat ut volucres pennas quibus alta volatu

Expetat et videat, opus est: sunt cetera frustra.

Silvius

Sunt optanda quidem: sed quis michi Dedalus usquam

Qui tribuat pennas agiles nectatque lacertis,

Ostendatque viam facilem doceatque volatum?

Olympia

275

Pasce famem fratris, lactis da pocula fessis,

Assis detentis et nudos contege, lapsos

Erige, dum possis, pateatque forensibus antrum:

Hec aquile volucres prestabunt munera pennas,

Atque Deo monstrante viam volitabis in altum.

Silvius

280

Quo tendis? quo, nata, fugis, miserumque parentem

Implicitum linquis lacrimis? Heu cessit in auras

Ethereas traxitque simul quos duxit odores.

In mortem lacrimis ibo ducamque senectam.

Vos, pueri, vitulos in pascua pellite: surgit

285

Lucifer et mediis iam sol emittitur umbris.