Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 10
Other sections


Vallis opaca

 

Lycidas

Dorile, seu pluvias terris immittat Orion

Aut Amon flores vel Cancer rure cicadas,

Auferat aut frondes Chyron, te fronte recurva

Semper conspicio tristem lacrimisque madentem.

5

Quis dolor iste tuus? periit tibi vitis in ulmo?

Dorilus

Iuppiter a celso prospectans cardine campos

Prostravit feriens ignito fulmine fagum

His celebrem silvis: sonitu perterrita tellus

Ingemuit, tremuere greges ac arbuta dumis.

10

Pastores sese comperta fraude vicissim

In caveis clausere malis; cui rustica cessit

Libertas, turbare greges, disperdere capros

Cepit; Crisifabro Iunoni sacra paranti

Abstulit optatam frustra per tempora Rufam,

15

Lascivusque mei formosam Phyllida ruris

Eripuit Phytie nostro. Quam magna supersunt

Centauris obscena quidem, si dicere vellem!

Vtque alios mittam, nostros damnavit amores

Illecebris, pedicas ac antra carentia sole

20

Imposuit, nulla mirto nec leta corimbis.

Hec tristis ploro. Sed tu fabrilia tractas,

Centuculo tectus, nigra et fuligine tinctus?

Lycidas

Vera igitur tulerat fusca sub valle Menalcas

Adveniens. Per Pana deum, non sordida ledunt

25

Munera Plutarci quantum mala vota furentum

Quos genui calamos inter ranasque palustres!

Dorilus

Tune, precor, meus es Lycidas? Te nempe Podarcem

Credebam. Quam leta dies! Spes lapsa resurgit;

Tu celum campos fluvios armentaque nobis

30

Restitues. Quernas superisque tibique coronas

Post aras statuam! Placidam contingere dextram

Mittito; quin subeas antrum. Non lacte tepenti

Castaneis nucibus pomis bromioque fovebo;

Omnia subtraxit Polipus: michi panis et unda,

35

Algaque dat somnos mollis. Sic vivere divos

Audivi in terris. Nec dedignere, precamur;

Saltem que turbant faciem purgare tenebras

His poteris lymphis et fessos inde cubili

Hoc recreare artus; medio revocabimus ignes.

Lycidas

40

Erras. Prisca vides, non me, vestigia nostri.

Non ego plus vester postquam cillenius Argus

Surripuit virga radios ex ethere raptos

Et crinem secuit Trivie iam falce dicatum.

Dorilus

Ha miserande puer! Periit spes alta salutis

45

Incertusque mei moriar nomenque sub umbras

Auferet atra dies. Pecudes ad prata Miconis

Nunc Ylas pellit, manibus nunc ubera pressat;

Hic cythisum salicesque novas frondesque recentes

Apparat ac agnos recreat matresque per herbas;

50

Hic alter mersat rivis et vellera tondet;

Ille suos cantat calamis invisus amores

Et corilos faciles mulcet celsasque cupressus.

Me solum miserumque tenet sine crimine vinctum,

Heu, Polipus, dum seva tero nunc ocia planctu.

Lycidas

55

Castalie, dic, oro, puer, docuere sorores

Te lacrimis transire diem? Quis nectere mentes

Atque pios animos potuit vincire ginestis?

Quis prohibet meliore tui quin parte peragres

Gnosiacos saltus et menala pascua? quisve

60

Pastores Yde videas fontesque bicornis

Parnasi et lauri dulces per culmina silvas?

Ha scelus infandum! Sic nondum vivere nosti

Annosus tecum? Secum superavit Olympum

Olim Argus, qui iura deum viditque deditque;

65

Pastores frigios orbatus lumine Mopsus

Et danaos cecinit; sic Tytirus arva latina

Non vidit, rutulus dum tinxit sanguine Turnus.

Has lacrimas nobis sinito, cui nulla potestas

Ni damnosa manet: memor es, dum pascua solus

70

Hec tenui, quam grandis eram? Nunc tristis egestas

Arguit atque iubet miseris solatia prestem.

Dorilus

O Lycida, fateor, dure solamina vite

De te tot merui nunquam. Sed pande, precamur,

Quis tibi Plutarcus, quas valles quosve recessus

75

Nunc habites, Archas divos postquam abstulit ignes.

Lycidas

Spelunca in medio stat Trenaros, inscia Phebo,

Qua vehimur celo vetiti, cui limine primo

Pervigil insultat canis ater et atria servat.

Blanditur cauda intranti morsuque fatigat

80

Tentantes reditum ni princeps iusserit. Inde

Et lucos silvasque vides fluviosque lacusque.

Atra loci facies nebulis fumoque palustri;

Perpetua sordent vallis fuligine rupes.

Semper hyemps glacialis inest, nox semper opaca;

85

Cecus adest ignis, nemorum nec stipite vivus,

Arte tamen superum. Nec credas leta Pelori

Pascua vel campos tyrios Libanive roseta,

Tymbreos colles, iuga vel ridentia achanto

Eridanique leves undas et amena colamus:

90

Late sardoniis et taxo prata, locique

Omnes conspicui vepribusque et vimine torto;

Implicite miseras reddentes flentibus umbras

Insurgunt silve; ceno sanieque fluentes,

In medio maculant olidi de vertice rivi.

95

Non ibi sunt celeres capree cervique fugaces;

Serpentum locus ille ferax pestisque nefande

Telluris lybice, quorum nunc verbere caude

Nunc acri morsu nunc nexibus angimur egre.

Syrene in scopulis vobis silvisque napee

100

Cantantes aures mulcent ramisque volucres:

Ast nobis aliter resonare per omnia valles

Mugitu valido, turpes et frendere porcos

Dentibus et sevos rabie rugire leones

Audires, tristesque sonos ut reddat et echo.

Dorilus

105

Quid dicis, Lycida? Potuit natura vel alter

Visceribus terre tam diram condere sedem?

Lycidas

Quidni? Cuncta potest qui silvas fecit et astra.

Sed paulum consiste, precor: peiora sequuntur.

Plutarcus scopulo residet, fusca atque marita,

110

Frondibus umbrati nigris et vellere pullo.

Stant squalens circum scabies morbique caduci

Omnes et pecoris pestis certissima frigus

Et sicce febres ac horrida mortis ymago.

Has inter colubris hyrtus squamisque cruentis

115

Trux pastor miseros leviat nec pectine pastos

Nec calamis mulcet, sed cornu territat umbras

Atque greges surgens scopulo et clamore sonoro

Irritat Furias vepretaque mandat amena

Lustrari taurosque iterum per inania verti.

120

Quot gemitus vox ista levet, tibi sydera pandent

Si numeres, seu fulva sali monstrabit harena.

Concutit inde polos et sevo murmure replet

Iuppiter iratus silvis ac fulmina vibrat;

Quassateque ruunt nubes et grandine multa

125

Frangitur omne nemus nodosaque robora rumpit

Ventorum vis magna furens. Quid multa? Dolentes,

Heu, quot tunc pavidos inter spineta videres

Currere et oppositas sentes contundere dorso,

Precipitesque dari celsis ex rupibus ultro!

130

Ast postquam Dyomedis equas, Gerionis et acres

Iussit inire canes, omnis per devia turba

Convenit ac ydris agimur; tristesque ministri

Componunt turmas avidi penasque minantur.

Nec pecudes credas: tauros hic arguit atros

135

Et summa de rupe truces impellit ad ima;

Convocat hic torvos angues, et fuste preusto

In glaciem cogit squamosaque tergora frangit;

Isque lupos igni de vertice culminis alti

Deicit. O quotiens hos inter lapsus et ipse!

Dorilus

140

Siste, precor, Lycida. Quid? tu devolveris, oro,

Immixtusque lupis e summo montis in ignes?

Quid sceleris, que dura trucem sententia movit?

Lycidas

Heu michi, iamdudum pecudes rapuisse Miconis

Et, scelus infaustum, pueros traxisse per umbras

145

In vetitam venerem, melior dum vita maneret,

Has sedes tribuere michi sub vindice iusto.

Dorilus

Alcidem memini monstrum traxisse trifauce

Cecropiumque ducem ex imo iam vallis opace;

Vis rogitem, si forte queam quandoque movere,

150

Pana pium retrahat te nostras mitis in auras?

Lycida

Dorile, ne facias; nequicquam tangere Olympum

Iam precibus posses aut irrevocabile fatum.

Actum est de me deque illis quos iustus in Orcum

Archesilas misit quondam. Nunc desine quorsum

155

Contendo veniam et reliquos tibi carmine signem.

Setigeros trahit ille sues fortisque frementes

Illidit scopulis et membra trementia quassat;

Summo alius studio ducit de monte molosos,

Tabo et marcentes cogit gustare paludes;

160

Immanes ursos ex lustris pellit ad undas

Is tardosque onagros, et ferro tranat adunco;

Fascinat hic lynces, demum per devia vertens

Atque fame longa miseras hinc inde molestat.

Nequicquam tibi cuncta velim mala pandere versu:

165

Vivimus inviti mortem per aprica cientes.

Nunc memor esto tui; fugientia sydera Phebum

Adventare monent, michi nec fas cernere. Tandem

Tunc Polipus, quercum dum scandet forte palumbas

Perquirens, michi crede, ruet nostrosque tumultus

170

Adveniens auget (sic ducunt fila sorores)

Teque tuis linquet campis: sic vincula solves.

Dorilus

Numen honoratum silvis, Pan, te precor, assis,

Et veniat lux illa michi: tibi pinguior agnus

Ex grege quippe tuas ultro ferietur ad aras

175

Quas statuam, ludosque traham tibi carmine sacros.