Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 9
Other sections


Lipis

 

Batracos

Quis, precor, es, nostris in silvis exterus hospes?

Archas

Archas eram quondam pastorque et nominor Archas,

Incola Parthenii montis, nunc ductus in oras

Has casu. Video pecudes armentaque passim

5

Pinguia, sed steriles agros et pascua nulla.

Batracos

Miraris fortasse, senex, nam causa latens est.

Nunc, ni cura vetet, nostris succedito claustris

Et requiem longo paulum concede labori:

Et que sit tibi causa, precor, prepone viarum.

Archas

10

Sic ego parrasios umbris persepe viantes

Suscepi fessos: prospectat gratus Apollo

In meritos. Sed prima refer que causa latens sit.

Batracos

Sunt in semotis colles silveque patentes

Herbis insignes et grandia pascua rivis

15

Irrigua: has celeri contendunt undique cursu

Quas habeo fetas vacce redeuntque volentes

Vberibus plenis, que post pendentia natis

Prebent et tenues cogunt pinguescere lacte.

Archas

Est memoranda quidem grandis solertia vaccis.

20

Ast ego visurus cupiens Amarillida veni.

Batracos

Archades en nostram norunt Amarillida, queso?

Archas

Quis fuit in terris qui non Amarillida norit?

Batracos

Quid secum tibi, care senex? Non cura sacrorum:

Despicitis dori tracesque altaria nostra.

Archas

25

Circius, aiebant, veniet sumpturus honores

Quos vetus athletis dederat victoribus etas.

Hac ego deductus fama vincire capillos

Pastori vidi. Post hec quis cultus agrorum,

Qui mores essent, qui ritus queve bubulcis

30

Artes servandi pecoris lactisque premendi,

Que nemorum leges, avidus cognoscere veni.

Batracos

Et nobis quidam nuper referebat etruscus

Ornatum arthoum sertis, sed lenta ferenti

Prestita quippe fides: obstabat inertia Circi.

Archas

35

Sic, hera, sic factum: verum narrabat etruscus.

Circius arripuit sertum; fuit Albula testis.

Batracos

Inde novos alpes emittunt vertice fumos;

Hinc lupa cum geminis pressantibus ubera latrat,

Et vulpes ambire domos gallosque timentes

40

Adverto tristesque malas ululare per umbras

Audio pastores rutulos et cuncta timere.

Cinnama nunc filices pariant et balsama taxus

Sudet cyrnensis, tristisque cicuta sabeos,

Postquam romuleis sic visum, prestet odores!

Archas

45

Indignans loqueris, video: tibi Circius egram

Commovit bilem; nolles redimitus adesset.

Batracos

Quid non indigner? Potuit sors invida mundo

Crinibus arthois ytalas imponere lauros.

Archas

An possunt edos forsan saturare petulcos,

50

Vel quid maius habent ytale quam syrmia laurus?

Batracos

Non equidem nostros sentis satis, Archas, honores.

Has frondes pharetris Phebus victricibus olim

Ac cythatis, lauro facta iam Dane, dicavit;

Hinc veteres ytalis sacras fecere triumphis.

Archas

55

Que, precor, acta virum, quorum tam fulgida merces?

Batracos

O! longum narrare, senex. Sed pauca reportes

Parthenii silvis volumus sacroque Lyceo.

Linternus lybicas pestes revocavit ab arvis

Ausonicis fecitque potens has fundere virus

60

In colles proprios, stomachis et mella falerna

Immisit legesque suas servare coegit.

Rusticus arpinas sulcavit vomere montes

Cyrtheos latio grandesque olidosque per altum

Hyrcos in Tyberim traxit domuitque superbos

65

Cymbrorum tauros et currus fregit inanes.

Hircanas tygres cursu superavit Opheltes,

Armenosque equidem devictos arte leones

Et curvos Syrie pressos sub fasce camelos

Assyriosque greges et quos Eritrathalasson

70

Litore servabat ratibus devexit in umbram

Tarpeii lapidis, cilicesque per alta volucres

Cepit et in spolium rostrum portavit et alas.

Allobrogis heduisque bobus belgisque iuvencis

Frontibus imposuit Daphnis virtute capistros,

75

Et solitos errare iugis et ludere flexu

Pastores tanto contrivit robore fessos

Vt iuga demissa faciles cervice subirent.

Gryphes yperboreas rapientes unguibus olim

Quos nobis vitulos servabat maximus Hyster,

80

Privavit pedibus iuvenis Corigillus aduncis.

Smirneus pastor, venetusque et grandis etruscus

Meonios dudum tauros ytalosque leones

Et tyrios apros stipulis domuere canoris.

Quid tam multa loquar? quid frustra cuncta revolvam?

85

Hesperidum qui poma tulit, qui duxit hyberas

In Latium vaccas, qui vellera longa britannis

Abstulit aut frixo nudavit vellere colcos,

Et niveos meruere Iovis conscendere currus

Et plebis plausus et tempora cingere lauro;

90

His Quiris veteri sancivit lege coronas.

Archas

Magna refers et laude quidem memoranda perenni.

Sed quid turbaris? Possunt meruisse nepotes

Quod nequivere patres. Est magnus Circius, hercle!

Batracos

Heu! michi dic, quando meruit precor, iste nefastus

95

Circius ut segnis nostros ambiret honores?

Huius avos memini venisse securibus altas

Cesuros silvas latias, latioque molosis

Infestos pecori; cui nunc mea nescia mater

Sponte manu facili lauros concessit avitas.

100

Heu, quantum potuit celi vis plurima! Quondam,

Dum pastor luscus confringeret omnia ferro

Et nostras mactaret oves impunis et antra

Byrseo victor misere consummeret igne,

Non potuere duces flecti, cogente periclo,

105

Ex gemino pastore gregis pereuntis ut alter

Esset campanus, cui par labor atque suorum

Exitium fuerat. Nunc unus Circius, hostis

Barbarus immanis, meritis nec laude refulgens,

Omnia solus habet, silvas pecudesque bovesque

110

Ac insigne decus pastorum nobile sertum.

Archas

Erras; hoc latii quondam voluere coloni.

Batracos

Confiteor; sic sepe dolor divertit inertes.

Non, veterum si fusca quidem sed sacra parentum

Hunc pietas miserum potuisset cernere finem,

115

Martius in stigias umbras se sponte dedisset

Precipitem, senoni pardo nec credo dedissent

Inferias patres animas cum sanguine silve

Et reor in vacuum iuveni cantasset et anser;

Nec genitor genitusque parem sibi summere cladem

120

Curassent canibusque dari lanianda latinis

Viscera. Quid repetam sanctos pulchrosque labores,

Felices anime? Vitam pulchrumque cruorem

Fudistis Rheno! Sibi fert Ercinia mater

Insignes titulos, et per spineta nepotes

125

Distrahit, heu, nostros; cedunt nunc sydera cymbris.

Archas

Quid veteres renovas, Batracos, nunc flendo querelas?

Dalmata pannonus graiusque et pessimus hostis

Affer iamdudum iuga, que portaverat ipse,

Imposuit vestris tauris traxitque per arva.

130

Quid tandem? Silvis fuit hec et gloria nostris.

Batracos

Quid "nostris"? Forsan vestros non novimus agros?

Archas

Crede equidem: nostis, sed non meminisse potestis

Dum genus egregium campis effulsit Aminte

Et cecidere trabes ex yndo culmine nigre,

135

Et dum meoniis dixerunt iura colonis

Limpidus Eurotas quondam pulcherque Aracinthus:

Sed demum surrepta tuos devenit ad agros.

Nil sub sole novum: rapuistis, nunc rapit alter.

Sed tibi quid tanti, letos si summat honores

140

Circius aut viridi circumdet tempora lauro?

Batracos

Egon erat latiis pastorum maximus et quem

Preferrent homines cunctis mortalibus olim.

Parte alia Daphnis post hunc pregrandis, in ipsum

Insultans turbavit agros. Hos quisque secutus

145

Pro votis. Egonis ego, quia iustior esset,

Partes intravi, quod propter credita semper

Hostis eram Daphnis. Cui postquam Circius heres,

Pertimeo non forte velit renovare vetustas

Iras maiorum memorans vertatque secures

150

In silvas gregibusque lupos immisceat acres.

Me miseram! que, queso, michi nunc tuta latebra?

Quo fugiam? quo tristis eam? Michi terra dehiscat;

Impia me coget genitrix intrare lupanar.

Me miseram! Furias educet Circius Orco

155

Inclitus hoc serto: corvi per inane volantes,

Heu, rostris ventura sonant presagia veri.

Archas

Debilis esne adeo quin possis ferre priores

Insultus? Facili solvuntur membra labore

Rhenicolis: septas quo possis robore valla,

160

Fac circum fossas et magnis cinge rubetis;

Assint pastores sudibus, prepone molosos,

Da pueris fundas ac obstrue sentibus arctos

Introitus: persepe dii iuvere labores.

Batracos

Imbellis michi turba manet mollisque per umbras;

165

Aspicis ut sterili nupsit me mater agello,

Cui nec litus adest nec grandis defluit amnis

Nec prerupta soli patiuntur devia currus.

Hincque meum robur iuvenes transcendere montes

Coguntur pedibus gregibusque referre iumentis

170

Pabula. Si veniant, timor usquam nullus adesset.

Archas

Erige, fac, vires et firma robore mentem.

Vidi ego deflentem lacrimis Amarillida nuper,

Quam tu sponte putas cupido posuisse coronam,

Et nullis silvam letari floribus usquam;

175

Fistula non cecinit, non era sonantia; Tybris

Effluxit tacitus undasque retraxit in alvum

Atque graves tacuere senes, tacuere palestre

Et tacuere nurus pariter clausumque Lupercal

Constitit et nullis monstravit gaudia ludis.

180

Post, dum sedisset scanno iam Circius alto,

Conspicuas serti frondes prenubilus auster

Eripuit sonituque gravi devexit ad arthos.

O monstrum! Frondes dum defert ille per auras,

Exarsere quidem, tenuisque per alta favilla

185

Vix est visa viris. Tunc qui pregrandis habetur

Archadibus pastor confestim dixit Aruntes:

"Hic iter in silvas faciet tibi, Rhene, propinquas,

In quibus ipse diem claudet condetque sepulcro

Quod tam grande rapit nomen putridumque cadaver;

190

Vel si iterum veniat (quia flexit flamma parumper

In reditum fumos), faciet memorabile nullum".

Batracos

O nostris mea sacra Pales gratissima silvis,

Fac firmes omen: repetat sua lustra bicornis

Belua nec nostros infestet cuspide campos.

195

En tibi quam gemini sugunt mactabitur agna,

Tuque, senex Archas, cui tantum cernere cure,

Sis mecum. Nox atra venit; iam sydera celo

Surgere, nonne vides?, abiens permittit Apollo.