Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 8
Other sections


Midas

 

Damon

Tolle pecus, Phytia: nescis quibus inscius arvis

Nunc sedeas. Midas si te vel forte Lupisca

Viderit! Errasti; dubium quis promptius ultro

Irruat in predam seu servet durius actam.

Phytias

5

Quid verbis laceras grandes, venerande, bubulcos?

Quid, Damon, suades fesso? Dum iussit egestas

Hunc domini servare greges, hanc pensa Minerve

Ducere per noctes, potuit fortasse timeri.

Nunc illis armenta boum per gramina servat

10

Aufidus et vitulos deducit ab ubere marsus.

Non hostis venio: vult Midas ipse, daturus

Pascua, si qua fides, fontesque umbrasque recentes.

Damon

Coge pecus dum tempus adest: ni fallor, amara

Qua nolis venisse dies, michi crede, futura est,

15

Et promissa quidem tenues dispersa per auras

In nichilum venient. Sed tu quid, stulte, putabas

Hos magnos habuisse greges ni fraude parassent?

Non hominum iusti quid possint ferre labores

Novimus, et quantum septis augere peculi?

Phytias

20

Me miserum! deceptus, inops, per saxa, per estus,

En iterum revocandus eras, grex anxie; nusquam

Comperies quo grata quies tibi prestita fetus

Gramine permittat leto deponere. Damon,

Pana deum testor, non herbida prata nec amnes

25

Exhausti natale solum patriosque recessus

Archadie ut sinerem fecere, et querere campos

Pastoris nimium cupidi, trucis atque Lupische.

Sola fides fallaxque nimis spes alta Vesevi

Atque sinus Gauri virides fontesque lacusque

30

Vt peterem potuere. Tamen, dum tristis Orion

Alta tenet noctis prohibens cantare volucres,

Sta, precor, atque doce miserum quo iure Lupisca,

Quo Midas rapiant armentaque maxima ducant.

Damon

Nympha decus nemorum placidis residebat in arvis

35

Euboicis, nuper clara viduata mitella.

Hanc ardere quidem cepit, cum ferret ad urbem

Lac pressum Midas, pecudum et de more cadentum

Exuvias: cepto favit fortuna furori.

Nam gravis ere domum fervens dum forte redibat,

40

Cespite pro viridi prostravit munere victam.

Hec huius iam capta leves e pectore curas

Expulit ac animos immisit fervida grandes;

Cumque diem functus terras dimitteret Argus

Et levo tandem fato cecidisset Alexis,

45

Extemplo callens hic sese miscuit altis

Pastorum rebus, dyrceaque semina passim

Omnia complevit iactans; cumque impia virtus

In se discordes armasset cuspide fratres,

Prosiliens avidus Midas pecudesque bovesque

50

Occupat insidiis et, ne sibi tuta deessent

Abdita, Melalcem studio coniunxit Ameto.

Quos postquam miseros undis retraxit avitos

In campos, lauro et flavos vincire capillos

Et querno fecit dextras ornare bacillo,

55

Primum se divum titulis immiscuit altis,

Cum pridem placido vix esset cognitus Arno.

Phytias

O felix iam sorte sua! Quis plura requirat?

Imperat ex servo; merces conflavit in aurum.

Damon

Saxeus es, Phytia. Video coluisse napeas

60

Et nemorum faunos eque nymphasque puellas

Thure pio credas, qui surripit undique capros;

Claustraque si frangat, felicem dicis avarum.

Phytias

Imo equidem dico: nemo, nisi Iuppiter equus

Iusserit, in celsos usquam conscendet honores.

Damon

65

Te Phytiam rebar: silve fecere Ligurgum,

Et superum mentem, video, cessere subulco

Sulphurei colles et pascua grata Lyeo!

Phytias

Sum Phytias, Damon, Phytias sum pastor et archas

Et calamis didici pastas mulcere capellas,

70

Non mores hominum, sacra et monimenta Ligurgi.

Tu miserum ridere potes: tibi grandis Apollo

Concessit cytharam, Pomona cadentia pomis

Arbuta; sic temnis summo de culmine lapsos.

Sepe vices rerum verti cantabat Amintas

75

Iam senior! Lacrimas mecum mors equa resolvet.

Damon

O Phytia, consiste, precor, mentemque resumme.

Ante polos lyntres sulcabunt, nerea currus

Orbita, frondoso pandum delphyna Pelorus

Vertice suscipiet nantem, quam Damon amicum

80

Contemnat Phytiam. Sed tu modo respice verum:

Huius quippe fuit mos semper vertere vultus

Quodque velit validis se nolle infingere signis.

Hinc, servus, pratis viridi contectus in herba,

Serpere et incautas cauda vincire capellas

85

Atque edos morsu solitus lacerare tenellos;

Sed postquam vires auxit, compressa cathella,

Insurgens coram, tauro qui ludat in ervo

Persimilis cornu, celsas infringere pinus,

Sternere prevalidas quercus silvasque boatu

90

Terribili complere, leves pervertere septas

Cepit, et horrendus rabie leo vertere magnas

In circum bubulas ursosque arcere frementes.

Quis putet? Et Bavio subtraxit subdolus hyrcos

Pregnantesque boves, et pingues carmine tauros

95

Eduxit stabulis, rauco latrante Melampo.

Quot faunos quondam, nymphas quot lusit agrestes,

Quot satyros ficto calamis per devia cantu!

Seque Mecenatem magnumque deumque vocari

Gliscit et, invitas dum servat rupe Camenas,

100

Ascreum putat esse senem silvasque movere

Castalias et plectra dei sacrasque sorores.

Quis queat insanos ausus, quis dicere sevas

Et nemorum pecorumque simul iuvenumque ruinas

Quas dedit, et pariter secum trux inde Lupisca?

105

Hec siliquas porcis et gramina subtrahit agnis,

Emungit miseras turpi squalore iuvencas

Ac matrum parvos subducit ab ubere natos,

Terque die pecudes premit et ter vellere nudat,

Si possit, tristique levem consistere lunam

110

Carmine compellit celo et sibi fascinat edos.

Nec vacat hec somno; virides ambire per agros

Nocte etiam videas et magnos vertice Gauri

Enumerare greges. Quid multa? Hec omnia radit;

Ac ut nulla sinat silvis intacta vel agris,

115

Arte nova pueros annosa per antra canentes

In venerem rapit illa suam nudatque sequentes.

Phytias

Fur Midas igitur, mechus scelerumque satelles

O facinus! Meretrix anus est et avara Lupisca!

Que nuper glandes oleasque legebat in agris,

120

Nunc celum violat verbis et fascinat agnos.

Quid tunc Melalces? tacuit? quid dixit Ametus?

Damon

Assensere: Dei sic ita et crimen inultum

Permisit miseri laqueo pereuntis Alexis.

Phytias

Heu, trepidans horresco solum suspectaque divis

125

Pascua. Quid faciam? Minui post verba videntur

Nempe greges; dominam noverunt prata Lupiscam.

Ast ego quid merui? Nolebam vertere vepres

In lauros, fateor, neque celsum extollere Olympum

Degeneres calamis, divos cantare subulcos.

130

Hoc tam grande malum? Non rebar. Lusus et insons

Distrahor hinc pauper: videat Pan, deprecor, equum.

E quercu veteri nuper michi garrula cornix

Hos cecinit lapsus; vetuit sed dira cupido

Noscere, et in dubios deduxit ab aggere campos.

135

Nec Coridon dudum silvis cantare solebat

Sic letis, dum tantus erat sub tegmine lauri.

Damon

Non Coridon, miserande, tibi, non fistula nota

Qua steriles, vobis blandus, cantabat amores;

Sensi ego quam tenues conflaret gucture versus

140

Et modulos stipula, laqueos dum poneret arvis.

Phytias

Quid faciam, Damon? fugiam, dic, litus ineptum?

Damon

Summe quod in tristi veteres cecinere bubulci.

Phytias

Malo rudes habitare casas nemorosaque tesqua,

Parrasii lambant malo iam saxa Lycei

145

He pecudes, quam pingue solum stimphalidis agri

Tot plenum curis. Mecum cantabit Amiclas

Rupe sub exigua tutus, cantabit et ingens

Silvanus placida componet pace furentes,

Ylice sub prisca, Bilem stolidamque Dyonem.

Damon

150

Nil melius: pecudes pridem dum forte lavarem,

Omnis erat varia plenus vertigine gurges;

Hinc sensi monitus venturi turbinis iras

Et Mide casum pariter pecorisque ruinam;

Et repetet glandes veteres oleasque Lupisca.

155

Sunt in secessu nobis florentia rura

Et gratum nymphis antrum, quod fronde recenti

Sternet amica tibi Glaucis, mellisque parabit

Inde favum. Venias: quas conspicis, arbitror, umbras,

Ante locum teneas, protendent arbuta longas.

Phytias

160

Tende igitur, veniam: teneat sua prata Lupisca.