Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 7
Other sections


Iurgium

 

Daphnis

Florida, quid stertens commissum linquis ovile?

Non satius fuerat dixisses: "Servet amicus

Hoc saltem Daphnis" recubas dum victa lyeo?

Florida

Tu servare gregem nosti, fur pessime Daphni,

5

Cum veteres flectas fagos immersus hyaco?

Daphnis

Non ego quod vidi nuper, dum septa Phaselis

Crinibus exires sparsis et veste soluta,

Clam dicam, te tristis amet sine mente Lupiscus.

Florida

Vir gregis impulsus rabie michi fugerat illuc.

10

An tibi liquissem, quem sevo vulnere capros,

Alphei in medio nemoris, fetasque capellas

Carpentem vidi? Quanquam plangore Phaselis

Posceret in vacuum, tu per dumeta trahebas

Infestus curva preaptas falce bidentes.

Daphnis

15

Nonne ego quo libuit poteram deducere nostras?

Florida

Portasti tecum, credo. Quid, pessime, "nostras"?

Circius aut misit seu forte Ercinia mater?

Quid fuit alpheis tecum? Vetus extat origo

His quidem ab Ellaida, tibi tristis et aspera patrem

20

Barbaries inculta dedit. Quid, pessime, "nostras"?

Daphnis

Quid Galathea, precor, faciet, cum talia lusca

Audet et infando deturpat gucture Daphnim?

Belua, me nemorum nuper pecorisque magistrum

Silvicole fecere senes, omnisque potestas

25

Arbitrio commissa meo est. Quos Yndus inundat

Quosve Pyreneus collis seu celifer Athlas

Quosque tenet Rhodopes silvis aut abluit Hebrus

Quosve niger Garamas ferventibus urget harenis

Arceo pastores; et tu, male sana, superbis!

Florida

30

"Et quos iam celo dederat decepta vetustas.

Merserat aut Orco" pariter dixisse decebat,

Cum tibi sit parvus nemorum vix angulus unus

Iure cui possis fragiles iniungere leges.

Yndos Mosa secat, getulos abluit Albis

35

Atque tuas, Tybris, Rhenus nunc sulcat harenas!

I, decus arthoum, theutonos lude bilingues;

Nos titulos vacuos et lentos novimus arcus.

Daphnis

Quid "titulos"? Non, orba, vides quibus ipse molosis

Progrediar septus? Lauros Galathea reservat;

40

Ornet et ut pexos nobis aliquando capillos,

Flectere serta manu cepit. Tunc anxia dices:

"Nos titulos vacuos et lentos novimus arcus"!

Florida

O miserum! tibi serta comis Galathea virentis

Imponet lauri? Tedas extinguere flammas

45

Tunc dicam referetque diem tunc Hesperus et sol

Inducet veniens umbras. Qui primus honores

Hos tulit in silvis, poterit deposcere taxos

Et lauri tristes porcis exponere frondes

Si te gestantem videat. Michi numina prestent

50

Ante diem moriar, latiam quam cernere danem

Sauromate possim crinesque caputque prementem.

Daphnis

Quid tantum, delira, tumes? quod iussit Apollo

Tu renuis? Melius fuerat componere lites,

Et quos iamdudum nostris antiquior etas

55

Exhibuit sertis flores, tu candida letos

Prestares ut sacra tuis Iovis ales ab alto

Invigilet gregibus removens vulpesque luposque.

Florida

Hac ego te semper cognovi retia cervis

Aut capreis laqueos, mediis in vallibus, arte

60

Tendere, cum iaculo valeas nil, optime Daphni;

Blandiris cecamque putas includere claustris.

Nosceris; errasti. Nec tu: quibus inscia quondam

Omne nemus septasque dedi taurosque caprosque

Amplexusque meos ac oscula leta; nec illa

65

Secula volvuntur nobis nec vertitur ordo

Qui dudum, quo grandis erat per compita Daphnis.

Absit et ut credam, de te modo sentiat, acer

Qui fueras predo, tam sancte summus Apollo

Iusserit ut lauro tua cingas tempora sacra.

70

Sed cedam. Memini puerum dixisse Goliam

Esse polos superum, campos mortalibus esse

Concessos, quos quisque sua dicione teneret.

Libera sum mulier, nullo sociata marito,

Et thalamis ultro renuo iurique iugali;

75

Sunt vires animique, manent arcusque trucesque

Custodes ovium peperit quos seva Licisca;

Et moriar potius quam iactem lilia corvis.

Daphnis

Libera tu mulier? Quasi non viderimus ipsi

Quot mechis prostrata iaces! Carecta Phaselis,

80

Si tu forte neges, servant vestigia sulcis.

Venales tibi, stulta, manus mercede parasti:

Hos fortes arcus, iacula hos tutosque recessus

Esse putas? Fex nempe virum servique fugaces

Sunt, quos dirus amor seu forsan tristis egestas

85

E silvis pepulit nostris. Non, hercle, sagictam

Eximerem pharetra: loris virgisque fugabo.

Ast tu summe colum calathosque et pensa puellis

Impartire tuis et pascua linque bubulcis.

Spirantes tymbre tibi sint, mea Florida, cure

90

Atque roseta tuis aperi et violaria pande;

Collige iam flores, pueris compone corollas

Et natis occide sues, convivia pone;

Da spatium barbas pectant, da stringere vestes,

Da laqueis ambire femur, da tempora ludis,

95

Da vitreos fontes, quorum testantibus undis

Incedant compti; radios et findere Phebi

Permitte ut possint animos assummere grandes

Dum tenues ydolo, segnes se corpore cernent;

Da graciles stipulas, umbras compone recentes,

100

Sterne leves algas, nymphas immisce procaces,

Da vina et somnos et vesca papavera lentis,

Pelle canes silvis, arbustis pelle cicadas:

Sed tandem videas miseris quid feceris, hercle!

Nos frigius lusit pastor, nos sprevit Osyris

105

Non impune diu; nec tu, si spreveris, inquam.

Florida

Sic faciam, dum grata quies, dum floridus annus,

Dum virides silve stabunt celumque serenum,

Invidus ut doleas. Sed quid male sanus amores

Obicis indecores? Nemo, stolidissime, credet:

110

Mos vetus est mechis matronis turpia castis

Obiecisse quidem, testis michi maxima quercus

Sacra Iovi quia falsa refers. Ast, inclite, quid tu?

Quid "frigius pastor"? quid dicis: "sprevit Osyris

Non impune", miser? Quasi iam nemus omne canopum

115

Videris et mysios colles vallesque Camandri,

Cum vix agnoscas, tibi celsos elicis ignes.

Hec stolidis stipula referes aliquando napeis,

Dum tu pannonos victos cantabis agrestes.

Nec taceas nuper signatum limen ab angue,

120

Segnicieque tua pactum ex ferrugine sertum

In campis henetum. Sunt hec purganda priusquam

Excidium fagis, Daphni, septisque mineris

Inflatus rabie. Satius tibi vertere passus

Orbis in extremum, quo tu mulieribus arces

125

Erigis ac onagris componis septa comatis,

Vinitor et tensos resecat tibi vitibus antes.

Daphnis

Me miserum! raucis veni contendere ranis.

Te natis commendo tuis. Hi pectere crines

Et faciem purgare tuam vestesque novare

130

Et mores ornare tuos laudesque levare

Noverunt. Primi facient, ni fallor, ut Arnus

Nuntiet alpheis quoniam tua colla superba

Calce premam victor, vacuatis sanguine fibris.

Florida

Hesperidum michi poma dedit thirinthius heros,

135

Asseruitque graves egris hec ponere somnos

Freneticis. His ergo tuo postremo medebor

Fervori: magnos memini pressisse furores.

Insuber atque ligus post hec tua somnia solvent.