Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 6
Other sections


Alcestus

 

Amintas

Pastores transisse nives et frigora leti

Sub divo veteres stipula modulantur amores,

Esculeas hedera nectunt de more corollas,

Crateras Bromio statuunt et vina salutant

5

Cantibus et multo protendunt carmine sacrum.

Tu, Melibee, quidem plangoribus omnia solus

Confundis. Que tanta tibi nunc causa doloris?

Melibeus

Silva vetus cecidit, lapsa est, cui prefuit Argus;

Custodes abiere gregum, periere sequaces.

10

Nostris an vivat nobis Alcestus in oris

Incertum, et clausas disiecit belua septas.

Amintas

Parcendum lacrimis, nam trux Poliphemus abivit.

Alcestus rediit nobis, rediere vagantes

Pastores oviumque greges, rediere priores,

15

Letitiaque virent silve vallesque resultant,

Omnis ager pubet, redeunt sua sydera pratis,

Frondes arbustis, edis quoque cornua surgunt,

Cornupetant campis lunata fronte iuvenci,

Massicus et Gaurus florent pulcherque Vesevus

20

Innovat arbustis vites stauratque Falernus

Vlmis iam colles, stringit Vulturnus et undas;

Surge ideo letumque diem psallentibus auge.

Melibeus

Lenta fides magnis semper prestatur, Aminta,

Nec facile annosum falsis risisse subulcum est.

25

Pan deus a silvis oculos avertit et omne

Sevit in Alcestum dira vertigine celum.

Quis daret, heu, celeres pennas? quis, queso, volatum?

Quisve iras superum posset placare repente?

I, letis te dede, precor, sertisque corona

30

Meque meis lacrimis sinito miserisque querelis.

Amintas

Si Corinna meo sedeat, Melibee, sub antro,

Vera loquor: vidi Cyrceum vertice flammis

Fulgentem in reditu; sic et Garganus et ingens

Appenninus heri fumabant culmine summo

35

Letitia et, multis quod forsan credere durum,

Ethna quidem plausu fumos convertit in ignes.

Et si nulla fides dictis, hunc suspice collem

Quam vireat, squalentem olim pallore. Quid ultra?

His oculis, iuro, calcantem litora vidi

40

Euboica et matrem amplexu pulchrasque sorores

Suscepisse pio, letis ac oscula dantem.

Melibeus

Quid verbis opus est multis, mi dulcis Aminta?

Floribus ut Titan nocturno frigore lapsis,

Dictannus capreis pecorique Favonius egro

45

Vtque salus arvis estu sitientibus imber,

Sic cordi tua dicta meo. Te, summe, precamur,

Phebe pater, te, leta Pales; da cepta secundent.

Non silvis unquam, nunquam pastoribus usquam

Illuxit tam grata dies. Tu cespite vivo

50

Erige propter aquas nobis altaria, Phorba,

Et lauro et sertis hedere mirtoque corona;

Inde et ydumeas fer palmas, postque bidentes

In sacrum niveas deduc ac omnia serva.

Tu mestas pecudes herbis et fonte, Lycophron,

55

Et calamis refove: nosti quam turpis Orion

Leserit has dudum, lacrimis dum tempora flerem.

Nosque diem celebrem cantu deducere, Aminta,

Et delubra deum festis ambire choreis,

Credo, decet: viridis foliis ornatus olive,

60

Tu primus sacrum gracili perflabis avena;

Ast ego, populea redimitus fronde, secundus

Carmina cantabo. Stipulis et carmine docti

Ambo sumus, nobis nemo nunc prevalet agris

In siculis, ni forte gravis certaret Yollas:

65

Hic alios superat quantum vepreta cupressi.

Amintas

Ergo alacres dignum calamis et carmine festum

Cantemus; tu primus eris, tu carmine maior.

Esculeo dudum descriptos cortice rastro

Phyllidis incipies, vel quos mage duxeris, ignes

70

Seu magis Alcesti laudes: non dignior ullus;

Seu magnos Phytias quos pertulit ante labores,

Qui meruit versus qua Stilbon flabat avena.

Melibeus

Phyllis in agresti se iactet cespite ludens;

Expectet Phytias cui, credo, magna paratur

75

Posteritas, si vera sonat deus ethere levo;

Nos tamen Alcesto dignas per secula voces,

Vt dabitur, cantare decet. Cantabimus ambo;

Libetrides nostrum tollant ad sydera carmen.

Amintas

Ecce, puer, placida pariter residemus in umbra

80

Et superis gratos mittunt altaria fumos,

Ruminat omne pecus, pueri campique quiescunt.

Quid trahis in longum conceptos iam tibi versus?

Melibeus

"Alcestum postquam silvis abstraxit amatis

Fatorum predura lues, flevere dolentes

85

Parthenopes nymphe nec vidit Daunia sulcos,

Vitibus obstupuit Bachus, periere iuvence

Vulturnusque senex ingentia saxa revolvens

Excessit ripas, luteus demissus ab urna;

Montibus obtectum nebulis fumoque cacumen

90

Vidimus et valles ululatu flere dolenti;

Tunc quos clara dedit tellus rugire leones

Non ausos laqueosque graves sentire coactos

Venantum primo, lyncis quoque lumen ademptum.

Ha quantum potuit de te Fortuna quibusque

95

Casibus in dubios te traxit seva meatus!

Ast ego, Phebe decus celi, posuisse labori

Alcesti finem et patriis post reddere silvis

Dignatus, meritos nymphe tibi semper honores

Carmine perpetuo resonent precor atque bubulci".

Amintas

100

Non thymus est apibus, non agnis lenis ybiscus,

Non cythisus capris quantum tua carmina nobis.

Nunc ego restituam silvis silvisque tenebo.

"Plaudite iam colles, et vos iam plaudite montes:

Redditus est nostris Alcestus, redditus antris.

105

Litora iam plausu surgant et flumina certent

Nunc plausu complere polos. Hic spernere terras

Occiduas, solisque vias celumque serenum

Cernere et obliquos Phebes mirarier orbes

Cepit et Astream silvis revocavit abactam:

110

Hac tauris curru iunget cervisque leones

Armentisque lupos, serpentum sibila sulcis

Auferet et meritos Musis concedet honores.

Plaudite iam colles, et vos iam plaudite montes:

Redditus est nostris Alcestus, redditus antris.

115

Dum mare fluctivagos pisces tellusque tenebit

Quadrupedes, aer volucres et sydera Olympus,

Alcestus silvis pastoribus atque puellis

Sit lumen semperque decus nec limina Ditis

Conspiciat; moriens, superis sit Delphycus alter.

120

Plaudite iam colles, et vos iam plaudite montes:

Redditus est nostris Alcestus, redditus antris.

Nos agnam mactare decet (nos cernat ovantes

Alcestus) taurumque sibi, dum tempora victor

Vmbrabit lauro: veniat lux illa, precamur,

125

Et suris vinctis saltabimus inde coturno

Elicietque sonos stipulis tyrenus Asylas:

Astabunt coram Damon Phytiasque canentes.

Plaudite iam colles, et vos iam plaudite montes:

Redditus est nostris Alcestus, redditus antris.

130

Vix, Alceste decus nostrum, vix credere fame

Post nos ruricole poterunt, sed cortice duro

Posteritas tua facta leget; te populus ingens,

Te corilus sculptum, servabit te quoque fagus,

Dum fluet Eridanus, dum montes vallibus umbras

135

Prestabunt, dum grata salix, dum gratus ybiscus

Nascetur capris. Crescent ea nomina quantum

Ipsa quidem fagus crescet. Mirabitur Arnus

Atque colet gratis linquens tua facta futuris.

Plaudite iam colles et vos iam plaudite montes;

140

Redditus est nostris Alcestus, redditus antris".

Melibeus

Munera quis statuet pro tanto carmine digna?

Dulce viris quantum rusco prefertur amomum

Atque rubis mirtus, laurus vel dignior alga,

Tantum ego tu superes dicam cantando Menalcam

145

Et calamis. O quantus eris, si prestet Yollas

Te stipula perflare sua! Tunc saxa movebis.

Est michi conspicuum signis, quod condidit olim

Ylas spartanus, quamvis duo vasa fuissent,

Dum placido nobis victus concessit amore.

150

Horum aliud nuper rapuit gratissima Phyllis;

Tu reliquum, quanquam tanto sit munus agreste,

Suscipe, sed noscas nulli tetigisse labellum.

Amintas

Sat video te cogat amor, dum munera tanti

Concedis puero: non parva teneret Yollas.

155

Tu ne sperne, precor, baculum quem cyprius olim,

Dum iuvenis frigias agitaret arundine dammas,

Concessit Lycidas sumptum de rupe Camandri,

Nodis insignem nec non et cuspide fulva.

Sed sta, care, precor, modicumque adverte: quid, oro,

160

Personuit silvis echo? Non, oro, latratus

Concipis ipse canum? grandis non ille Melampus?

Non gregis, heu, custos latrat? non illa Licisca?

Est equidem, nosco: timeo nc sevus ovili

Nunc lupus insultet seu belua sevior; ibo

165

Vt videam et manibus tollam ne ledat hiulcus.

Tu venias queso, si te fortasse ciebo.