Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 5
Other sections


Silva cadens

 

Caliopus

Pamphyle, tu placidos tecum meditaris amores

Calcidie, viridi recubans in gramine solus;

Ipsa dolens deflet miseras quas nescio silvas.

Pamphylus

Vnde, precor, nosti? Sis mecum: Phebus in altum

5

Tollit equos; prosunt umbre, michi crede, capellis.

Caliopus

Sicilidum saltus et florida rura Pelori

Forte pererrabam; vox venit tristis ad aures.

Attonitus tum firmo gradum, prospecto frequenter

Si videam flentem. Video. Quid lilia falce

10

Secta loquar floresque malo iam sole reflexos?

Cespite sic nudo lacrimis oppleta iacebat

Illa suis questusque graves ex ore trahebat.

Pamphylus

Heu michi, quid vivo? Iam tacte fulmine pinus,

Et pecudes prostrasse canes noctisque per umbram

15

Ex septis ululare lupos audisse, nefandum

Prodigium dederant. Sed dic: quas, obsecro, voces

Illa dabat deflens? Tua presto stat tibi merces.

Caliopus

Quas ego concepi, referam. Tu, dulcis Aminta,

Nunc oculos gregibus prestes servesque, precamur,

20

Ne, si damna satis faciant fortasse capelle,

Hyrsutus Corilas, Bavio mittente, lacesset

Hyrcos interea morsu vel terreat agnos.

Pamphylus

Ne dubites; saxis sistet baculoque iuvabit.

Caliopus

Illa diu postquam faunos nymphasque vocavit

25

In cassum, pectusque manu pulsavit et ora,

Vocibus assiduis syrene in litore fractis

Parthenopis residens misere singultibus inquit:

"Non fuit ausonicis campis, me iudice, silva hac

Letior aut maior, nulla atque capacior evi.

30

Hec fagis celum tangebat et ylice multa,

Quercubus insignis, viridi spectandaque lauro

Ac cedro crebra, funesta et pulchra cupressu.

Non adeo quondam formosa Libistridos ursis

Horrida, cui cessit magnorum Ercinia nutrix

35

Silvestrumque boum gelido sub cardine celi,

Ydaque iudicio Paridis memoranda puellis,

Bebritiumve nemus cessit cessitque erimantum.

Floribus hec ramos et prata virentia semper

Pingebat croceis roseisque et mille colorum,

40

Colchida dum primum siccaret vellera Phebus.

Quid referam claros leni per gramina cursu

Serpentes rivos fontesque lacusque recentes

Antraque perpetuis non arte recondita tophis?

Hac picte nidos cuncte fecere volucres;

45

Psytacus exustis usque huc accessit ab arvis,

Captus amore soli, sic et pulcherrima fenix.

Nec fuit Ytalie que ferret silva leones

Hanc preter: mites tulit hec iraque verendos,

Vt taceam lepores, cervos et dente minaces

50

Apros et capreas et grandes viribus ursos.

Hec niveas habuit pecudes, quibus inclita tantum

Vellera prestabant reliquis, quantum aurea poma

Glandibus aut sorbis. Referat quis grandia quantum

Dudum armenta boum pavitque et texerit umbra,

55

Quantum lactis eis fuerit, que copia prolis,

Pascua dum magnus servabat Tytirus olim?

Heu michi! cognovit Ciclops. Ast Tytirus ille est

Qui primus pecori leges nemorique salubres

Carmine cantavit, quarum nec clarior usquam

60

Copia docta fuit legum nec prisca tulere

Secula maiores, auro dum floruit etas

Sanguine, si veri quicquam primeva vetustas

Insculptum liquit fagis vel robore duro.

Me miseram! memini letis quibus ipsa choreis

65

Saltantes vidi satyros facilesque napeas

Floribus ornatas et sertis fronde revinctis

Esculea, et gratos silvis expromere versus

Nunc stipulis auctos, fidibus nunc arte canoris.

Sed quid tot refero? Complectar ut omnia paucis,

70

Quantum cana salix alno quantumque mirice

Quercubus et celsis cedunt vepreta cupressis,

Huic omnis tantum cedebat silva nemusque.

Pro superum virtus, quantum hec modo tempora distant

A priscis quantumve malis dat Iuppiter astris

75

Arbitrii! Fortuna quidem, quos ante fovebat

Leta nimis, pavidos secum revoluta fatigat.

Plangite, silvani veteres, heu, plangite mecum.

Delapse quercus, grandes cecidere cupressus,

Esculus exaruit summissis undique flammis,

80

Pinus nulla sedet, virides albescere lauros,

Heu, video, et bicolor passim iacet undique mirtus;

Aret et omne solum pallens arbustaque nuda

Frondibus in nichilum tendunt; abiere volucres

Antraque pastorum video deiecta, recessus

85

Incultos, muscoque putri pallescere fontes

Et nitidos rivos turpi sordescere limo

Ac circum ripas calamos crevisse palustres.

Quod meritum? quod triste nefas? quod crimen avitum,

Vel fortasse tuum, potuit tot superis iras

90

Iniecisse tua cum clade? Miserrima quis tam,

Quis tam dira deus permisit lapsa? quis Orco

Eduxit pestes in te? quis, queso, labores

Excudisse tuos potuit tristesque ruinas?

O ruber ortorum custos, cui pulcher achantus

95

Aggere surgebat viridi canumque ligustrum

Et quem puniceo quondam cum flore roseta

Et molles viole stabant et lilia circum

Ybleusque thymus, nigra et vaccinia tecum

Crescere sunt solita, an cernis quam creverit uncus

100

Carduus et vacuus surgat paliurus in ortis

Vlvaque vel saturis onagris suspecta cicuta?

Ha faunum pietas, fertis, dryadesve sorores,

Quis stipula totiens frondes virgultaque movi,

Hoc spectare nefas? Video sine vitibus ulmos;

105

Vix hedere vivunt. Solitos flavescere campos

En vacuis plenos prospecto horrescere avenis;

Piscosique lacus, pontus fluviique quiescunt;

Cortex nullus inest, resonant nec litora tonsis

Et passim video sparsas, heu, vasta per arva

110

Infectas tabo pecudes morbisque capellas

Pastoresque graves per sordida lustra ferarum

Dispersos turpique fuga nemus omne relictum est.

Alcestus trepidans abiit, tremebunda Liquoris

In dubium liquit silvas evecta per altum.

115

Omne decus periit luctusque laborque supersunt.

Plangite, silvani veteres, heu, plangite mecum.

Silva decus nostrum periit, pereamus et ipsi".

Hec ubi dicta dedit, manibus lacerasse capillos

Implicitos vidi; tandem quasi victa resedit.

Pamphylus

120

Heu miser, heu, video que sit sibi causa doloris:

Indignum facinus lacrimis revocare putabat,

Previsum dudum superis et pensa sororum.

Errat stulta nimis: celo parere necesse est.

Sed tu, dum fleret, nullis solatia verbis

125

Perdita tentasti placidis reparare querentis?

Caliopus

Non equidem, ne forte malus Poliphemus adesset

Indignans: celeri sed te per pascua passu

Quesivi. Tu verba dabis, tu nubila purga.

Pamphylus

Quid tibi mercedis statuam? que dona labori?

130

De grege nil possum; calamos accepit Opheltes.

Sunt michi crescentes catuli quos seva Licisca

Lacte domi nutrit; summas quem duxeris ipse.

Caliopus

Dum grandes faciam. Sed tu modo quere gementem

Dilectamque tibi; pecudes mulsurus abibo.