Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 4
Other sections


Dorus

 

Montanus

Quo te, Dore, rapis? nemorumne per herbida capros

Scrutaris seu forte boves? Consiste parumper;

Nondum tecta quidem fumant, non Hesperus ardet.

Dorus

Da veniam, Montane, precor, fugiamque iubeto.

5

Quod petis, hoc prohibet casus: nam cuncta pavesco.

Montanus

Dives abis, si cuncta times; requiescere mecum

Hic fessus poteras. Nam si non tecta ligustris

Antra michi videas, est nobis ignis et umbra:

Et quanquam steriles agri sint, proxima capris

10

Pascua non desunt; est grandis copia lactis

Et veteris bachi nobis et farris acervus;

Nec tibi quis tuscus prestabit tutius antrum.

Dorus

Ha! miserum rides; nescis quibus ipsa reservet

Te fortuna dolis. Pastorum pascua quippe

15

Nec bona nunc quero; magnum michi tuta latebra.

Phytias

Si potius nil, Dore, petis, quid summere differs

Oblatum? Spectare potes de vertice campos

Alpheos tuscosque greges alpesque remotas

Et ligurum saltus, Rhodanum rubrosque galeros

20

Metiri ac egram mentem revocare quiete.

Montani laudanda fides. I, summe. Quid obstat?

Dorus

Si laudas, faciam. Sperabam posse timores

Ponere quo placidus fesulanis defluit Arnus;

Nam priscam tu sepe fidem cantare solebas

25

Florigenum, dum leta fuit fortuna, meorum.

Phytias

Sic fateor: dammas nemorum vidisse luporum

Rebus in adversis animos sumpsisse, labantem

Prostravit mentem, et timeo quoscunque recessus.

Montanus

Sic est. Intremus. Postquam successimus antro

30

Tu dic, care puer, nobis, quibus anxius ultro

Sic fugias; medioque cibos Galathea parabit.

Dorus

O tibi si memorem quantis inimica fatiget

Me Fortuna malis: non, si per pascua tygres

Immanes videas fetas agitare iuvencas

35

In iugulumve rapi tauros celoque maligno

Omne pecus captum tristique putrescere tabo,

Sic immite feres. Vtinam modo fata dedissent

Immemor ipse forem! Nam, dum mecum acta revolvo,

Vix lacrimas cohibere queo, vix aspera verba.

Montanus

40

Quin tu pande, precor: magnos audire labores

Non sumus insoliti, grandisque invictaque cordi

Mens sedet et nulli cedit, michi crede, labori.

Dorus

Que volsci coluere prius campanaque rura,

Lucanos saltus, samnitum pascua, rupes

45

Et montes brutios calabrumque aspreta levesque

Iam Dauni campos, peligno et flumina grata

Olim Argus tenuit; princeps his omnibus unus

Argus pastor erat, cui fas complectere cuncta

Viribus ac oculis, calamis et flectere quercus.

50

Hic abiit celoque senex se condidit alto,

Defletus modicum. Verum presagia vatum

Predixere quidem: "Lacrimas quas demitis Argo,

Inferias poscet". Post hunc miserandus Alexis

Qui, gregibus nimium durus silvisque molestus

55

Imperitans, abiit crudeli funere pulsus.

Munere post Phytie pulchra est michi iuncta Liquoris,

Et sub me septas Argi tenuere nepotes,

Quas inter clarosque lacus pecorosaque tempe

Calcidici veteres silvam posuere coloni

60

A Cumis, qua nulla prior dum floruit; in qua

Dum nos iurgantes pueros agitaret Erinis,

Ecce celer quondam patriis Poliphemus ab arvis

Progenitus nostris et nostro sanguine, ripis

Altus in extremis Hystri, puto, lacte ferino,

65

Quo iaculo incertum, certo mutilatus ab ictu

Parte sui, iusta rabie succensus et ira,

Irruit ut torrens qui hybernis imbribus auctus

Monte cadit celso et rumoribus omnia complens

Hec arbusta rapit, quatit hec, ruit atque superbus

70

In rupes et saxa trahens ingentia volvit.

Nec sevo lacerasse prius sub vindice sontes

Nec post innocui Paphi fedasse cruore

Sydereos vultus, truncum et iecisse cadaver,

Aut vinclis gratos nymphis onerasse puellos,

75

Immitis potuere gravem minuisse furorem.

Exuit infaustos ungues truculentior angue

Frendens, et pomis foliis et cortice nudat

Fructeta, et vitreos perturbans sanguine fontes,

Dentibus infringens ramos pictasque volucres

80

Murmure disperdens claustrisque repagula frangens;

Omne pecus mungit, decerpit, vellera tondet,

Absorbet natos, miseras eviscerat agnas:

Si peiora nequit, rescindit cornua tauris.

Vix Cereri sacras quercus, vix antra Lyceo

85

Intacta est passus; satyros nymphasque vetustas

Et faunos lucis pepulit. Sic astra ferebant!

Montanus

Sic magnis prisci finem dare tristia rebus

Iurgia cantabant nobis quandoque bubulci.

Phytias

Quid lacrimis, Montane, mades? ubi pectus herile?

Montanus

90

O Phytia, fateor: quisnam sibi ponere leges

Sic potuit pro ut ipse facis? Sum carneus, hercle!

Hec hodie, dum falce Lycas virgulta secaret,

Intento gregibus Coridon narrabat Aminte;

Etsi nulla fides illis, sum flere coactus:

95

Quid veris faciam? Dorus sed cepta sequatur,

Et me linque meis lacrimis: satiabitur istis,

Heu! pietas et certa fides quibus angor amicus.

Dorus

Dum ruit omne decus nemorum, tunc ordine nullo

Pastores pariterque greges armentaque passim

100

Diffugiunt timidique ruunt; loca namque ministrat

Ipse pavor: petit hic colles, petit ille cavernas

Lustraque silvarum. Plures se iungere monstro

Sunt ausi, et prestare fidem; quibus ipsa deum vis,

Si qua est ut fertur, statuet pro munere munus.

105

Obscenas sevi pregnans vix squalida nays

Evasit tremebunda manus, onerata gemella

Prole, per umbrosam noctem magalia tentans

Passibus incertis. Lacrime non sponte tepentes

Quas tu Montani, Phytia, sic ante monebas,

110

Adveniunt; nec plura quidem iam dicere possum.

Montanus

Nec mirum: sed dura animum, mi Dore, precamur,

Nec taceas reliquum. Iuvit narrasse labores.

Phytias

Quis neget optatum iuveni? Mos nempe gerendus

Montano; dic, Dore, precor, nunc cura peculi

115

Nulla tibi trahimusque moras in vertice tuto.

Montanus

Quid Paphus, queso, cui centum brachia, centum

Fama refert oculos, cui tanta licentia fandi

In superos hominesque fuit? Non cuspide lata

Occurrit monstro? Quid tunc furibundus Asylas?

120

Quid pecudum custos Phorbas? quid Damon amicus?

Quid tu? quid Phytias? quid Pamphylus atque Molorcus?

Ac alii tecum tangentes alta boatu

Sydera, iactantes vario sermone palestras

Atque pedum cursus, cestus et fortia facta?

Dorus

125

Iam satis ostensum. Phytias in litore solus

Invictus mansit, qui nunc peregrina per arva

Me profugum sequitur. Stabat mens currere contra

Ingens, et lectas pharetra de more sagictas

Abstuleram nervusque levem iam flexerat arcum;

130

Sed tenuit non sana fides numerusque meorum

Tunc nullus Phytiasque boans: "Quo tendere frustra,

Stulte puer, tentas? Nequicquam flectere fata

Nitimur. Hoc celo placuit; sic Iuppiter equus

Viderat et pensis dederat sua iura futuris".

135

Hinc natale solum silvas armenta domosque

Liquimus ac tenui lembo diffugimus ambo

Infandam monstri rabiem; nec defuit usquam

Dux fidus placideque tulit quoscunque labores.

Nos turbo fluctusque maris Thelamonis ad oras

140

Impulit, inde tuos errantes venimus agros.

Montanus

Vt vestros doleo casus, sit silva perennis

Hec nobis parvumque pecus. Quod si tibi cure,

Summito: tu ducas. Sed, si michi nuntia veri

Ylice ab excelsa cornix fuit, ecce parantur

145

Multa tibi graviora satis reditusque propinquus.

Spes te sepe trahet sterilis; quicquid modo perdis,

Vinces cunctando: sed non tibi delphyca laurus

Sertum leta dabit donec tu Manibus unum

Falce caput tribues pro cunctis. Nos quoque, diras

150

Si tibi, Dore, placet faciles transire querelas,

Mittamus Bachoque sacrum celebremus honorem.

En Galathea vocat: redeunt cum matribus agni

Et nox cerulea iam terras denigrat umbra.