Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 3
Other sections


Faunus

 

Palemon

Pamphyle, tu patrio recubas hic lentus in antro,

Dum fremit omne nemus pulsum clamoribus egre

Testilis, et parvi vacuus nunc omnia pendis.

Pamphylus

Cantarus attrita nimium, puto, lapsus ab ansa

5

Terruit hunc. I, siste sues, ne gramina campis

Evellant rostris; et silvas mitte sonantes.

Palemon

Marcidus externo credis tibi forsan hyaco

Alloquar in somnum presso? Auribus accipe voces,

Si patitur torpor, patitur si grata Licisca.

Pamphylus

10

Pace precor nostra sedeas, ac ista sinamus;

Ignaroque aperi, queso, percepta, Palemon.

Palemon

Tempus erat placidum; pastores ludus habebat

Aut somnus lenis; paste sub quercubus altis

Ac patulis passim recubabant lacte petulcis

15

Vbera prebentes natis distenta capelle;

Ast ego serta michi pulchro distinguere acantho

Querebam, servanda tamen dum fistula gratos

Nostra ciet versus Mopso, cui tempora dignis

Nectere concessum, lauro et vincire capillos;

20

Ocia cum subito rupit vox improba meste

Testilis, "O - clamans - que te vesania cepit?

Vrsos quid sequeris montana per ardua, Faune?

Non te cura tui retinet? non parva tuorum

Edis mixta cohors cornu ludentibus arvis

25

Natorum? non matris amor? Dic, obsecro: nescis

Qualis in hos rabies circumstrepat atra luporum

Allobrogum? Credis tantis obstare periclis

(Femina sum) possim paucis sociata molosis?"

Pamphylus

Semper in adversos saltus fractasque ruinas

30

Ire cupit Faunus, monstra atque minantia mortem

Querere. Quid tandem? Tenuit vox ire volentem?

Palemon

Hoc ego querebam veniens. Sed Meris, ut opto,

Ecce venit tardus baculoque innixus adunco,

Nescio quid secum meditans. Salveris, amice!

35

En optate venis. Quis nostris, obsecro, nuper

Rumor inest silvis? Nostin que Testilis ire?

Meris

Quis petis? Est usquam crebras qui nesciat iras

Testilis et Fauni? Nequeunt subsistere quercus,

Depereunt fesse frondes clamoribus: et tu

40

Si cantet phylomena petis, si ruminet hyrcus!

Pamphylus

Sepius has quondam memini risisse querelas.

Sed tu, Meri, decus nostrum, modo pone galerum

Et baculum, mecumque sede lucemque severam

Hanc fugito. Nulle veniunt de montibus umbre;

45

Alta crepidinibus terre petiere lacerti.

Hic nemus et gelidi fontes et mollia prata,

Hic hedere viridis tectum pictumque corimbis

Antrum, quo magnus quondam requievit Amintas;

Et pariter calamis una cantabimus omnes.

Meris

50

His ego cantabo silvis? Nemus omne cicadis,

Dedecus in nostrum, milvis corvisque relictum est.

Pamphylus

Quid tandem? Corvos observent mente subulci;

Nos equidem nobis Mopso Musisque canamus,

Et placidum gremio servabunt sydera carmen.

Palemon

55

Cura gregis parvi, quem forsan mergere lymphis,

Dum calor arva tenet, cupit, hoc nunc carmine Musis

Et nobis placuisse vetat. Sine, queso, revisat

Delirus Cidypem tenuesque recenseat edos.

Meris

Est Cidypes nobis niveos que contrahat agnos

60

In fontem cithysumque paret vaccisque salicta;

Et surgent celse salso de gurgite pinus

Ante quidem, et blande venient ad ovilia tygres,

Atque leo cervas fugiet, lupus atque capellas,

Quam michi non animo Musis servire. Sed ecce,

65

Si tibi tantus amor silvarum nosse tumultum,

Expediam paucis, postquam consedimus antro.

Nescio si montes unquam memorosaque plana

Nostis que gemino resident contermina ponto

Ausoniis, magno quondam disiuncta Peloro.

70

His Argus pastor, merito cantandus ubique,

Vivus erat campis. Flavos hunc mille per arva

Audivi servare greges; nec plenius usquam

Et soles imbresque graves frondesque salubres

Et pecori fetuque novo seu flumina quisquam

75

Cognovit, tantusque fuit, dum carmine valles

Tangeret, ut noster, Nyse cui summa dicamus,

Amphrisus pastor vix quiret tendere secum

Vocibus aut calamis vel nervis. Horrida tandem

Parca virum rapuit meritisque recondidit astris.

80

Fleverunt montes Argum, flevere dolentes

Et satyri faunique leves et flevit Apollo.

Ast moriens silvas iuveni commisit Alexi,

Qui cautus modicum dum armenta per arva trahebat

In gravidam tum forte lupam rabieque tremendam

85

Incidit, inpavidus nullo cum lumine lustrum

Ingrediens; cuius surgens sevissima guctur

Dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli

Donec et occulto spirasset tramite vita.

Hoc fertur. Plerique volunt quod silva leones

90

Nutriat hec dirasque feras, quibus ipse severus

Occurrens venans mortem suscepit Adonis.

Si nunc cuncta velim que tunc gessere propinqui

Pastores narrare, dies non, lucis ab ortu

Vsque domum sature redeunt cum nocte capelle,

95

Sufficeret spatio. Sed postquam Tytirus ista

Cognovit de rupe cava que terminat Hystrum,

Flevit et innumeros secum de vallibus altis

Danubii vocitare canes durosque bubulcos

Infrendens cepit; linquensque armenta suosque

100

Saltus infandam tendit discerpere silvam,

Atque lupam captare petit flavosque leones

Vt penas tribuat meritis: nam frater Alexis

Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furente

Stat menti ferro nuper venabula acuto

105

Gestantem manibus, multos et retia post hunc

Portantes humeris, ira rabieque frementes,

Hac olim transire via silvamque per omnem?

Palemon

Calcidicos hystrosque refers. Quid, queso, tenenti

Eridanum secus arva queunt inferre laboris?

Meris

110

Ecce tene. Multi per devia Tytiron istum

Ex nostris, canibus sumptis telisque, sequuntur,

Inter quos Faunus, quem tristis et anxia fletu

Testilis in cassum revocat, clamoribus omnem

Concutiens silvam: tendit tamen ille, neglectis

115

Fletibus atque suis. Pulvis patet: aspice colles.

Pamphylus

Semper in adversum fertur male sanus, et egre

Fert Faunus requiem. Veniet, ni sibilus austri

Nunc aures fallit, tempus quo Testilis ibit

Hesperi in amplexus; dabitur nec posse volenti

120

Sistere. Sed redeat cupio melioribus astris!

Palemon

Quis queat ardores iuvenum compescere frenis?

Apta quies senibus, sedeant in limine matres;

Naritius nullas potuit preponere laudes

Quesitis peregre. Tibi si mens antra nemusque

125

Est servare, precor, cum sim post ire paratus,

Pasce greges nostros: et donec forte revertar

In silvas, ne meam Crisidem tu solus habeto.

Pamphylus

I felix, factumque putes rediturus, amice.