Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 2
Other sections


Pampinea

 

Palemon

Quid merui? duris fustemne securibus olim

Concessi, Silvane senex, aut fontibus ursos

Segnes immisi, nymphas lesurus agrestes,

Vt crucier misereque trahar moriturus in arvis?

5

Nunc tacet omne nemus, subeunt vineta cicade,

Omne pecus radios cessat, cantare volucres

Desistunt et colla boum disiungit arator

Fessus et umbrosos querit per rura recessus:

Me miserum male sanus Amor per devia solum

10

Distrahit et longos cogit sine mente labores

Vt subeam victusque sequar vestigia nondum

Cognita Pampinee. Dixi "sequar" inscius, imo

Perscruter; nec cura potest retinere peculi

Quin montes celsos densosque per invia lucos

15

Discurram, tristisque ferar referarque ferarque

Quo iubet ire furor, prospectans undique nunquid

Venantum turmas videam nubemque per arva

Surgere pulveream seu capras vertice pulsas

Currere et auritos lepores; si demere campis

20

Retia, si sparsos eque revocare ministros

Atque canes spectem. Sed frustra lumina tendo:

Nusquam Pampineam video, vestigia nusquam.

"Pampineam" o quotiens nequicquam vocibus usque

In celum totis clamavi vallibus imis,

25

"Pampineam" et totiens valles dixere sonore!

O quotiens deceptus ego surgentia longe

Arbusta aggeribus zephyro concussa putavi,

Vtque iubebat Amor redeuntem credidi et ultro

Obvius in vacuum veni! Sic dirus amantes

30

Fecit amor pronos ac omnia credere iussit.

Silvestres nymphe, colui quas sepe per umbras,

Dicite cur homini reliquis animantibus alma

Indulgens natura minus. Nam cetera possunt

Indulgere suo, nimium si fervet, amori:

35

Stant ducibus pecudes, tauro dilecta iuvenca;

Turtur in arboribus socium sociumque columba

Turribus insequitur: pastori grata voluptas

Tollitur, atque fugit miseros quos pulchra puella

Traxerat in casses saviis et murmure dulci.

40

Quid, dulces satyri, faciam, faunique potentes?

Quid faciam? quid pulchra iuvant armenta? quid antra?

Quid nemora aut valles? Vror sine mente sub umbra;

Sole sub ingenti tristis tremor occupat artus.

Hinc amor infestat dubium timor arguit illinc

45

Ne vel dura silex ictu vel belua morsu

Leserit incautam vel fessam seva viarum

Asperitas grandisque labor fortasse moretur

Vel, quod fata vetent, non quis temerarius illam

Traxerit invitam rapiatque per oscula mentem.

50

Novimus: insidias posuit persepe Cupido

Silvarum in latebris, et longa silentia ruris

Non sine labe manent. Quis nigras ire per umbras

Succinctam et genibus nudam ventoque solutis

Crinibus inspiciet nympham mirtique virentis

55

Conspicuam serto, qui non rapiatur in ignes

Extemplo Veneris rapiatque quod optat in usum?

Dant aditus vires animis et opaca viarum.

Preterea non Egla fuit, non culta Neera

Pulchrior; ac posito modicum sit fusca, quis alter

60

Aptior est silvis color? His quoque Iuppiter olim

Sepius in lucis captus, sic Phebus et Argus.

Sed nullus timor iste michi: nunc atria celi

Celicole servant; dubium non rufus Alexis

Aut Coridon donis soliti hanc tentare vicissim

65

Detineant: potuere deas iam flectere dona.

Heu michi! cuncta meis obsunt venientia votis.

Exitium stabulis lupus est, sic messibus imber,

Fructetisque novis grando, fetisque capellis

Est Boreas: michi sevus Amor, quo distrahor uror

70

Impellor crucior volvor rapiorque ferorque,

Nec scio quid faciam. Verum hec sententia cordis:

Hanc animam exuere et placide hec dare membra quieti.

Heu michi! nonnunquam hos cornix expulsa labores

Dixerat a quercu, sed mens hec leva neglexit.

75

O nostrum predulce decus, qua parte vagaris

Hos inter montes? que te, mea, lustra ferarum

Accinctam pharetra retinent? quas incolis umbras,

Quave iaces longo forsan nunc victa labore?

O utinam fortuna michi tam grata fuisset

80

Vt comes ire tibi possem! Quis retia cervis

Ponere me melius, quisnam venabula porcis,

Quis canibus dare lora magis, quis flectere retro

Cornua dicteis olim lassata sagictis

Et duros arcus validis curvare lacertis

85

Ac telis agitare capros cognovit agrestes?

Nasilus in silvis docuit me nempe remotis.

O michi si tantum cupido Phebeia faveret,

Vt minimos inter pueros, dum solis ab estu

Aufugis, unus ego possem numerarier unquam:

90

Putre solum lymphis premerem, iuncoque palustri

Omne latus * strarem; post gramina pomis

Lacte novo et veteris bachi cererisque canistris

Ornarem iussus; prestarent inde mirice

Seu mirtus vel lenta salix in cespite lectum.

95

O tibi quot flores, violas quot quotque rubentes

Narcissos ferrem! Quis flores non det amanti?

Inde graves animis didici depellere curas

Et tenues somnos lepido revocare susurro

Fabellisque novis, demum prohibere latratus

100

Voce canum et culices facie removere flabello.

Hec faceret Coridon, faceret vel rufus Alexis,

Seu quem tu sequeris Glaucus quemque ipsa bubulcis

Preponis campisque tuis? Cur ergo petenti

Surripis optatos vultus? cur dulcia differs

105

Oscula? cur tantos fugiens frustraris amores?

Quesivi persepe, miser, qua parte napeas

Pastoresque pios ires; respondit Opheltes:

"Pampineam Glaucus nuper deduxit in antrum:

Tu montes et fusca petis nunc lustra, Palemon".

110

Heu miser! impulsus cecidi cessique dolori,

Et victus iaceo scabrose vallis in imo.

Delia, virgineum potuit si flectere pectus

Endimion, si sepe tuas celebravimus aras

Sique tibi lentos fagis suspendimus arcus,

115

In me flecte tuas iras, me confice telis.

Quid prodest placidum calamis superaddere carmen?

Quid labor assiduus? quid saltus ire per altos?

Excepit segnis Glaucus quem vepribus altis

Excivi studio leporem captoque potitur.

120

Ast ego delusus plorans effundo querelas

Has inter cautes et saxa ruentia ripis

Exesis, quas aura velox per inane resolvit.

O veteres quercus, ylex annosa nemusque

Perpetuum, voces miseri Palemonis amaras

125

Suscipite et morte hos agiles mollite dolores!

En clausere dii, nymphe clausere procaces

Supplicibus votis aures, clausere semones.

Si qua igitur vobis pietas sub cortice duro est,

Irruite et grandi misero sub pondere mortem

130

Ferte, precor, si dulce fuit sitientibus olim

Exoptasse leves pluvias, servasse virentes

A pecorum morsu frondes ramisque bipennes

Obstasse; hec est sola meos que possit amores

Et male complexos quondam dissolvere nexus.

135

Quid michi vita magis? Glaucus bona nostra moratur,

Is tenet atque trahit: quid vitam tristis in annos

Extendis lacrimans? Negligis quid perfida tantum,

Mors orata? Veni, venias precor, impia, nostros

Exime quos nequeo iuvenis iam ferre furores.

140

Advenies tandem? Sed tu que dulcia falce,

Dum tibi solus eram, signabas cortice fagi

Furta, meos deflens, dum cogerer ire, recessus

Amplexuque morans, summum iam munus amantis

Tolle volens: facito iuvenis ne tempora perdas.

145

En redeunt flores, redeunt et gramina pratis;

Tempora non redeunt, que dudum stulta Liquoris

In vacuum flevit moriens ac obsita canis.

Nos morimur dum, dira, iubes, peiora futuris

Linquentes, credo; flebit mea Testilis usque

150

Vivet, et ornabit bustum lacrimosa corollis.

Tu flores titulumque necis concede dolenti,

Si quondam placui, si te ferventer amavi.

Ast michi quod restat lucis te consequar atque,

Dum montes silvasque coles et roscida rura,

155

Ipse colam montes, silvas et roscida rura.

Hec secus umbrosas ripas quis defluit Arnus

Lenis ad alpheos, prostratus mente Palemon

Deflebat lacrimans. Ast ocior Hesperus edos

Egit ut ad septas traherem caprosque Melampus.