Giovanni Boccaccio bucolicum carmen 1
Other sections


Galla

 

Damon

Tindare, non satius fuerat nunc arva Vesevi

Et Gauri silvas tenera iam fronde virentes

Incolere ac gratos gregibus deducere rivos

Quam steriles Arni frustra discurrere campos?

5

Quid stolidus moneo? Prudens es. Dic tamen, oro:

Que te cura gravis iussit superare nivosas

Alpes et fluvidas valles transire coegit?

Tindarus

O Damon Damon, quantum sibi quisque beavit

Qui potuit mentis rabidos sedare tumores

10

Et parvas habitare casas, nemora atque remota!

Quod nequeam, dure de me voluere sorores.

Hinc igitur tauros curo deducere silvis

Alcesti: sic atra iubet voluitque cupido.

Sed quid tristis ades? Fervet nunc limpidus aer

15

Et fugiunt virides inter spineta lacerti.

Quid tu solus agis? quid pascua torrida queris?

Damon

Ne rogites: stat corde mori. Mors ipsa quietem

Sola dabit fesso; mors est inimica laborum.

Tuque tuus facito sis, fac quoque semper amores

20

Effugias volucres, et diras sperne pharetras.

Quo Fortuna trahet miserum, moriturus abibo.

Tindarus

Esne tui compos? Paulum requiesce sub antro;

Est equidem veteris michi grandis copia bachi.

Perge, precor, Phorba; crateras fronde corona;

25

En pendent ansis patulam, si cernis, ad alnum.

Interea que dira lues michi pandito, Damon,

Te cruciet. Leviat mentes recitasse dolores.

Damon

Quis neget? Audieram solitum cantare Menalcam.

Ast ego si dicam, mecum lacrimaberis ipse.

Tindarus

30

Sic volo. Quem letis tantum dicemus amicum?

Damon

Nympha fuit silvis totis pulcherrima nostris;

Et quantum lauro cedit funesta cupressus,

Cupresso mirtus bicolor mirtove mirice,

Tindare, huic tantum cedit Galathea Miconis.

35

Hec facilem placidis quondam me cepit in annis

Has inter fagos, pulchris comitata napeis.

Heu! quibus hec oculis, roseo suffusa rubore,

Impulit in pectus flammas quibus uror, et auxit

Blanda nimis! Nobis volucres nunc ferre sagictas,

40

Nunc solita et catulos, nunc retia tendere cervis,

Dissuadere truces ursos ac dentibus apros

Ne sequerer sevos, lata et venabula furtim

Surripere ut vacuo lenes apponeret arcus.

Indignor memorans, quercus michi testis amorum est:

45

Amplexus centum cui iunximus, oscula centum,

Nunc alios, oblita mei, sic temperat ignes

Vt moriar. Permitte mori; moriemur amando.

Sed videant silve montes arbusta fluenta

Et memores nymphe reddant pro munere munus.

Tindarus

50

Absit, mi Damon! Nimium falluntur amantes.

Quid nosti cur ista feras? Stat sepe sub umbra

Ignis; dum pallet, iuvenis tum fervet Adonis.

Damon

Erras, non sic est: fraus hec notissima nobis.

Antrum grande manet silvis sub colle virentis

55

Montis Vgi, quo forte greges contraxerat Egon,

Et pastos gracili solus refovebat avena.

Huc ego dum, Phytia pecori custode relicto,

Errans advenio (sic me malus ardor agebat)

Presensi timuique dolos. Nam mixta puellis

60

Galla choros antro festos lasciva trahebat;

Nec secum Egoni quicquam cur luderet antro.

Pamphylus interea dum cogeret inde capellas

Ad salices, tacitus meditans sub rupe sedebam

Invisus. Petiit verum ille secreta salicti

65

Et, stipula doctus pariter fidibusque canoris,

Carmen inauditum cepit: tunc sistere silvas

Cantu et stare capros et ludere saltibus edos

Vidisses. Quid multa feram? iam certus amorum

In longum tenuit donec lasciva per umbras

70

Venisset iuvenis. Timidos quis fallet amantes?

Venit et illa quidem catulis sociata duobus,

Illis illudens manibus succinctaque ramis,

Voce ciens comites ne forsan longius iret

Pamphylus. At postquam coram lenique sub umbra

75

Ylicis argute consedit, et ylice teste

Pastorem flagrans cepit spectare canentem,

O! sibi quos oculos, actus quos quosque reflexus

Auricomi capitis, quos risus quosque rubenti

Obtulit amplexus facie! Vix illa profecto

80

Abstinuit quin, visa prius, se conderet altis

In silvis. Nec plura loquar. Mors, eripe flammas.

Tindarus

Nequicquam lacrimas fundis. Narrare solebat

Tytirus, heu! nobis quondam, dum dulcior etas:

"Non lacrimis satiatur Amor, non rore cicade,

85

Non cythiso pecudes eque nec prata fluento".

Quid facies igitur? flebis? Quas sordidus ulmis

Abstulit autumnus cernis ver reddere frondes,

Et zephyrus placat quas undas turbidus auster

Miscuit, et pandos delphynes ludere sepe

90

Vidimus in pelago quod sorbserat ante carinas.

Sic peragit Fortuna vices: nunc livida vultu

Prosternit miseros, relevat nunc fronte serena.

Est reditura dies qua dicas, non tibi primus

Pastorum silvis sit; fletus hos pone, precamur.

95

Nam si non redeat, sunt et medicamina mille:

Carmine sevus amor sacro revocatur et herbis;

Carmina sunt nobis, et gratas novimus herbas

Iamdudum. Veterem Phorbas iam portat hyacum.

Damon

Cum capreis pascetur ovis, lupus acer ybisco,

100

Gurgite cum vultur vivet cumque ethera piscis,

Cum freta sulcabit vomer, cum pascua navis,

Tunc servare fidem incipiet lasciva puella;

Carmine tunc Gallam revocabimus, arte vel herbis.

Ydalium petii culmen sanctumque Cytheron

105

Et Paphi mirteta dolens, oscillaque ramis

Suspendi, pia thura dedi, precibusque potentes

Tentavi nymphas, votis superosque vocavi

Postque preces supplex ingentia munera misi;

Incassum: crudescit amor, crudescit et ipsa.

Tindarus

110

Heu michi! nequicquam defers Amarillidis olim

Castaneas, Phorba, nobis, bromiumque vetustum.

Frons cecidit viresque animi; precordia dirus

Vrit amor misero: saxis, heu! verba movemus.

Attamen expecta si cesserit impius ignis.

Damon

115

O quantum natura parens tibi, Pamphyle, rerum

Posse dedit nemori! Tu sertis nectere flores,

Tu cantu recreare greges fluviisque quietem

Ponere, tu validas ornos cautesque movere

Novisti, et mulcere deos et flectere montes:

120

O quantum! Neque sevus amor sua iura negavit

Ipse tibi; nam velle tuo, ni fallor, habenas

Nunc manibus, nunc mente regis, quod forte Tonanti

Non licuit quondam, silvis dum captus amaret.

Quis, nisi tu, placidam fusca sub veste per arva

125

Egonis Gallam nuper traxisset in antrum?

Quisve inter salices et densa vepreta volentem?

Te, Silvane pater, precor hec: fac cernere possim

Quos pectit croceos crines per tempora canos,

Et rugis roseas plenas pallescere malas,

130

Et tacitis nemorum iaceat neglecta sub umbris,

Vt ludam tremulos gressus oculosque gementes.

Hoc si forte neges, patiaris ut ultima saltem

Me rapiat mors atra, meo positura quietem

Fervori, corpusque tegant sub cespite sicco

135

Pastores miseri, signent et carmine bustum.

Tindarus

Trux Amor, et iuvenum semper certissima pestis.

Heu! cecidit. Lymphas manibus portate recentes,

O pueri, si forte queam revocare dolentem.