Egloga cui nomen Amaryllis
Lycidas
En rapidis torret omnes sol ignibus ardens,
Aret et aestivis hirsutus campus aristis:
Hic mecum, Doryla, hic mecum requiesce sub umbra.
Floribus hic pingit variis Liquentia ripas,
5
Hic animos mulcet vitreae leve murmur aquai,
Hic sunt et virides pinus et mollia tempe.
Interea pascent herbas per pabula laeta
Tauri, quos noster nobis servabit Amyntas.
Tu cantabis, ego at modulabor carmen avena.
Dorylas
10
Heu, Lycida, nostra efflexerunt gaudia mente,
Nec mihi pulchra magis nunc aestas laeta videtur,
Quam si humus hibernis alberet tecta pruinis.
In luctu vitam posthac trahere inque tenebris
Mens est et largos lacrimarum effundere rivos.
15
Illa, heu, illa mihi tantum usque Amaryllis amata,
Cui pater Aemonius, genuit quam mater Anilla,
Aemonius dives pecudum, cui pascua centum
Balantumque greges centum per rura vagantur;
Illa Amaryllis, oves quae mecum saepe solebat
20
Pascere per prata, at, cum nox induceret umbras
Terris, sueta erat illas mecum in tecta vocare,
(Heu misero mihi) nunc fato est erepta maligno.
Lycidas
Scilicet id fuerat, quod dum inter opaca rubeta
Alitibus nuper laqueos et retia tendo:
25
Nescio quid streperet corvus, crocitaret et ore,
Et passim ad tumulos ululae per gramina sparsae
Complerent maestis silvas ploratibus omnes.
Cum iam nec querulae ranae per stagna silerent,
Nec solitas geminaret avis Philomela querelas,
30
Sed faceret cum maesto muta silentia luctu.
Dorylas
Ad tumulos Amaryllis aves (si credimus) illas,
Ad gemitus Amaryllis aves, ad iusta vocabat;
Namque usque ipsa Amaryllis aves dilexit et usque
Dilexere Amaryllida aves, dum vita manebat.
Lycidas
35
Iam memoro, volucres cum eius vestigia circum
Ludebant; illa at dextra mulcebat et ipsis
Tritica saepe manu, spargebat saepe cuminum.
Dorylas
Heu, quam blanda fuit, quam nobis cara Amaryllis!
Nunc recolo, his oculis cum illius funera vidit
40
Funera prospexi, nec vitam ac aera liqui.
Ipsa "Vale - dixit - Doryla mihi care, valeto."
Lycidas
Magna quidem, magna est Doryla tibi causa querendi,
Si ipse agites animo quam Nympham immitia fata
Abstulerint; quae sueta fuit sedare querelas
45
Agricolum, pacem inserere atque in rustica corda;
Tanta fuit semper nitidi reverentia vultus.
Sed tu, si quid habes, priscos quod ploret amores,
Ossa quod et cineres tantum testetur amicos:
Incipe, quandoquidem multum hoc Amaryllis amabit,
50
Incipe, dum Phoebus percurrit lumine terras.
Dorylas
Immo, hos in celsi versus, quos cortice pinus
Descripsi, cum prospicerem alti saxa sepulcri,
Cantabo: flores tu sparge ad busta nitentes,
Atque super tumulum myrtis umbracula texe.
Lycidas
55
En tibi cupressum teneram, muscumque virentem
Adferimus tumulumque hederis obducimus albis.
Eia, age nunc, Doryla, solemnes incipe cantus;
Incipe, dum Thyrsis viscatas arbore virgas
Detrahit et pedicas virgultis explicat altis.
Dorylas
60
Quas mihi nunc caecas latebras, quae ostenditis antra
O Linquentiades Nymphae, quas panditis amnis
Ignotas partes, ubi, terrarum orbe relicto,
Ah infelix, fluvii et factus novus incola vestri
Vos comiter verso piscosis corpore lymphis?
65
Nam quid ego (heu) posthac terris Amaryllide rapta
Infelix faciam? Aut quid iam miser amplius optem?
Quid sperem? Lux effugit me fulgida postquam,
Mens est in tenebris et luctu ducere vitam.
Has ego felices taedas gratosque hymenaeos
70
Concelebrem? Certe hos lusus, haec gaudia laeta
Promisit Venus? Haec nostri solatia lecti?
Heu miser, has taedas, hos speratos hymenaeos
Aspicio? Sunt haec thalami solatia nostri?
Quis mihi, quis tete rapuit, formosa Amarylli?
75
O nostrae spes et requies luxque unica vitae!
Quae mihi, quae te tempestas, quis fluctus ademit?
Sic raperis? Sic muta siles? Sic lumina condis?
Nec me me miserum paulum solare querentem?
O me, me tandem ferro, me absumite Nymphae
80
Motenses (si qua est pietas), me perdite ferro.
Sic mihi, sic tecum optatos coniungere somnos?
Sic mihi, sic licuit tecum deducere vitam,
Aetatis primae et dulces decerpere fructus?
O quis me scythicis saxis et rupe Promethei
85
Alliget? Instiget rapidas quis vulturis ungues?
Syrtibus aut mediis statuat mediave Charybdi?
Sic mihi sic raperis? Miserum sic linquis amantem?
Carior o luce et vita mihi, blanda Amarylli?
Sic raperis? Sic me solum sine corde relinquis?
90
Currite, pastores, o undique currite Nymphae,
(Proh stupor) eia omnes miracula cernite amoris.
Cor Amaryllis habet nostrum, nos vivimus absque
Corde. Quis hoc umquam vidit? Quis hoc audiit umquam?
O mecum o pisces, mecum o lugete, volucres.
95
Orbis honos periit: periit nam pulchra Amaryllis.
O mecum o silvae, mecum o lacrimate fluenta.
Lux mundo erepta est: erepta est namque Amaryllis.
O mecum o pecudes, mecum o vos flete feraeque.
Sol obiit, fuscis terras nox occupat umbris.
100
Naiades o mecum, mecum o lugete Napaeae.
Et plangant mecum Panes Faunique bicornes.
Vos, o vos Dryades, mecum geminate querelas.
Ah dolor, ah gemitus. Vitae, eheu, gaudia nostrae
Ruperunt, quae te fata absumpsere, Amarylli.
105
O mecum o coryli, mecum o plorate myricae,
Cortice quae illius servatis nomina vestro.
Et plangat pastor maerens et plangat arator;
Extinctamque Amaryllida ager deploret et hortus,
Et deserta domus, deserti et compita ruris.
110
Ah dolor, ah lacrymae! Quis te, formosa Amarylli,
Eripuit clausitque aeterno lumina somno?
O me, me tandem ferro, me perdite, Nymphae
Motenses (si qua est pietas), me absumite ferro.
Cur non crudeles terras, crudelia dicam
115
Astra miser, me crudelem, quod iam amplius orbe
Vitam agitem, tecum tandem nec lumina condam?
Te sequor, o Amarylli, expecta, Amarylli, sequentem.
Arescant herbae et mihi olus iam deneget hortus.
Non olus o mihi, non quae tondeat alba Amaryllis.
120
Ah, pereant pisces, omnes pereantque volucres.
Non o non volucres capiat quae mecum Amaryllis.
Squalescant fruges, segetes agrique negarint.
Non o non segetes quae ventilet alba Amaryllis.
Non mulctralia dent lac, aut pomaria fructus.
125
Non o non fructus comedat quae mecum Amaryllis.
Non dent fetum armenta, negent viridaria flores.
Non o non flores quae colligat alba Amaryllis.
Dispereant fontes, arescant fluminis undae.
Non o non undas mihi quae hauriat alba Amaryllis.
130
Gignat apis non mella, ferat non pampinus uvas.
Non o non uvas mihi quae exprimat alma Amaryllis.
Ah, moriantur oves, nullas dent vellera lanas.
Non o non lanas mihi quae neat alba Amaryllis.
Omnia deficiant et totus concidat orbis.
135
Non o non orbem quae habitet mecum alma Amaryllis.
Sic te, sic, heu, te amisi, mea vita, meum cor?
Crudeles mage sunt Parcae an deus improbus ille,
Qui te, qui iussit fulgentes claudere ocellos?
Improbus ille deus, crudeles vos quoque Parcae.
140
Nusquam igitur, nusquam terrarum te amplius, eheu,
Carior o vita, aspiciam, formosa Amarylli?
O mecum, o violae, mecum o plorate ligustra.
Flores mecum omnes lacriment iungantque querelas,
Addere nec cessent querulae suspiria frondes.
145
Triste fleant Amaryllida aves, Amaryllida montes
Responsent, Amaryllida agri, atque Amaryllida silvae,
Murmuraque ipsa sonent Amaryllida, et antra resultent
Flebilibus numeris, iterentque Amaryllida saxa;
Ad gemitum colles veniant, Amaryllida valles,
150
Speluncae referant Amaryllida, flebilis Echo
Semper "Io Amaryllida, io Amaryllida" clamet.
Nunc recolo infelix, cum saepe armenta solebas
Ducere mecum una in saltus vallesque repostas,
Dum curru oceani Phoebus se tolleret undis.
155
Ah, quoties una laqueis viscoque volucres
Cepimus! ah, quoties una cantavimus, ambo et
Viximus usque velut gemini sine lite columbi!
Tunc mihi, tunc teneras nudabas blanda papillas.
Oscula tunc tibi ego et mihi tu oscula mutua labris
160
Iungebas, nostro et nectebas brachia collo.
O, quoties mecum armenta intra tecta vocabas,
Cum nox obscuris terras obduceret umbris!
O, quoties capras et oves mulgere solebas
Et tua candenti tunc brachia lacte madebant!
165
Candidiora albo sed brachia lacte videbam.
Sed quid ego haec refero? Crescunt referendo dolores.
Quae nos, quae miseri tibi solvimus, accipe iusta.
Hos flores, Amarylli, tibi atque haec serta paramus.
Nec non perpetui monimenta ac pignora amoris
170
Hos gemitus Amarylli tibi lacrimasque vovemus.
Nos tibi, nos septem niveo splendentia saxo
Aras ponemus, septem de more quotannis
Hirsutos hircos, septem mactabimus agnos,
Floribus ac variis tumulum sertisque tegemus,
175
Atque incisa gerent tua cortice nomina trunci.
Constituent omnes tibi certis sacra diebus
Pastores, veluti Pani Faunisque Palique.
Hic Nymphae nectent choreas rurisque coloni
Contendent cursu et nudabunt membra palaestris.
180
Quinetiam Vranius dulci cantabit avena
CArmina, quae solitus quondam Syncerus amoenis
Sebethi canere in ripis, dum vimine nassas
Sarciebat, tenui et nectebat arundine linum.
Sed tu, seu sedes habitas fulgentis Olympi
185
Sub pedibus nubes atque aurea sidera spectans,
Seu silvas colis Elysias interque beatos
Concelebras choreas manes (ubi murmure rivi
Dulcisono currunt, volucres atque aera mulcent
Concentu vario) atque legis per gramina flores,
190
Aspice nos et mitis ades. Tu numen amicum
Semper eris, felix semper pastoribus omen.
Interea hoc socii tumulo superaddite carmen,
Carmen, quod, volucres dum fallit, perlegat auceps,
Perlegat et lacrimans suspiria pectore fundat:
195
"Qui transis, genua inclina, et venerare sepulcrum.
Orbis honos Amaryllis ego, usque ad sidera nota."
Lycidas
Dulce tui resonant gemitus, tua carmina dulce
O Doryla: mihi nec malim sentire querelas,
Quas geminat quercus maerens Philomela sub umbra,
200
Dum raptos queritur natos, crudelis arator
Quos nido implumes servans detraxit ab alto.
At tu: sic varias volucres dum fallere tentas,
Plurima avis visco captetur; proxima Gerde
Sic ferat incautos turdos pavidasque columbas.
205
Quandoquidem nondum vesper consurgit Olympo,
Eia itera rursus cantus, Doryla, incipe rursus,
Et colles questus geminent atque antra querelas:
Permulcet carmen geminatum suavius aures.
Dorylas
Ne, Lycida, miserum cogas renovare dolorem.
210
Dum questus canto, infelix, nova cura recursat.
Sat lacrimis maduere genae. Dolor anxius, eheu,
Me pene extinxit. Sentin singultibus imum
Vt quatiat pectus, me et iam vox deserit aegra.
Sed, quoniam socii expectant per gramina passim,
215
Nunc age, iam surgamus. Ego haec ad busta manebo:
Ipsos tu invise; armenta est nam ducere tempus
Et pecudes tecta ad solita, ad praesepia nota.
Furtibus est rabidum nox opportuna luporum.