Gian Domenico Cancianini odes 3
Other sections


1. de Baccho ode prima

Cratere pleno ad carmina me vocat,

Qui est vatum amator, vinipotens Deus:

Cui fons coronatur corymbis,

Per digitos fluit uva pressa.

5

Limphae, solutum connubis, senex,

Infansve vinum, vel iuvenilibus

Pollens in horis, vim suavem

Fert subito, violatque curas.

Flavo est eidem continue aureus

10

Nitor: rubenti perpetuo rubor:

Omne et per aevum candicanti.

Candor inest sua cuique forma

Mansura semper, ut Semeleis

Viget colorem scis quem habet in genis,

15

Ac fronte liber? Quo videntur,

Mista simul tria dicta vina.

Equi et volucres. Pegaseum bibant

Fontem. Lyaeus, non alius liquor,

Expellat usto siccitatem.

20

Iamque hilaret mea corda Bacchus.

 

2. ad quendam qui scortum habuerat ode secunda

Febriculosae non simile hoc ovi

Scortum videbas? Non scabie putre?

Non et propinque quae indicabat

Calviciem tibi mox futuram?

5

Qualis nivali, cum Borea furit,

Ilex videtur vertice in Ismari

Decussa frondenteis honores,

Aut foliis viduata quercus

Annosa: talis lena colo trahens

10

Filium, sedebat vertice cui coma

Non ulla; quin nullus capillus;

Nulla genis ineratque pinna

Signetur albis ille nigerrimus

Dies lapillis. Quis tibi sic potens

15

Divum redonavit salutem,

Incolumi remanente pluma?

 

3. de praegnantibus mulieribus ode tertia

Indicta prisca carmina vatibus

Scituque digna, nunc age, nunc lyra

Exprome mecum: quae patenti

Aure, bibat sidi quaeque nupta.

5

Vulgusque praesens non procul arceo.

Audite cuncis Virgoque nubilis

Praediscant, ut cum gestet alvo

Mox tumida iuvenis mariti

Semen redactum in membra memor sciet,

10

Et continenteis tunc habeat manus.

Vitabit haec sic permanentem

Vsque notam paritura, gnatis.

Rerum est Onustae dira cupiditas

Desiderat seu fluminis, aut maris

15

Magnae parentisve, arborisve ab-

Sumere quid placitum ex alumnis.

Quod dico, verum credite: nam fuit.

Spectatus est in (mi patria) foro

Iuli, cui iniusta in fronte signa

20

Noctuae erant et arundo visci.

Faetae voravit, non dubium, omnia haec

Matris voluntas; quae tetigit sibi

Partem illam, et in frontem puellus

Ventre latens memorata traxit.

25

Sunt somniantes, qui medici putant

Ex arte causam tangere: somnia

Dicuntque certa, nescientes

Crimina Adae esse vetusta, et Evae.

Sublatus, error morte ab Iosua

30

Lethumque quamvis, vult tamen hoc Deus

Miro indicari teste pomum,

Eum, animae maculamque nostrae.

 

4. ode quarta

Cur me sic refugis Lydia, ut obvios

Denteis si aspiceres et rabiem canis?

Tandem pone timorem

Vano non opus est metu.

5

Hostis non ego sum: tu quoque dilige.

Non est, cur timeas blandicias, iocos,

Complexusque suaveis,

Divae munera Cypriae

Tempestiva viro te mihi subice

10

Aequans munia, me non fuge, dum licet.

Exemplum cape: mater

Dic, et succubuit tua?

 

5. ad Ioannem Dominicum Salomonium ode quinta

Non nostrum laeta vice nubem mentis est fugare,

At pressa in imbrem solvitur perennem.

Vsque magis crescunt lacrymae, nam tristior

Aeque me maeret? Testor astra, nullus.

5

Tempus credebam foret, ut medicina iam dolor:

Doloris ardens est cor officina.

Iam nisi tu Salomoni, ni Paulinus ac amicus,

Ambo potentes suscitare sensus

Defunctis hilares, vestra recreabilis Camoena,

10

Abibo vita. Discet hinc iuventus

Fervida qualis fuerim, sed frigide ipsa amabit

Nupsit Lyce, qua mortuus tepebo.

 

6. unde prima Origo Burgi ode sexta

Implebo flatu non ego tibiam

Testudinem nec nunc digitis,

Pulsabo plectro, nec silenti

Pecten adest citharae paratus.

5

Verum, quae in agris crescit, arundine

Cantabo secta. Haec sit mihi barbitos

Plectrumque nam primordia eius,

Et segetem celebrabo rubram.

Huic ergo vestrae sint patulae sono

10

Aures, remotis obicibus vagae

Mentis iam adeste hic aure, mente.

Ecce nova, en memoranda canto.

Quid, o, quid o nam concipitur nefas

Hoc maius? Aegrotos iugulaverat

15

Sphaptus parentes, in cubili

Cum traherent animam exituram

Sphaptus tacendus, si scelus impium

Patrasset, omneis post obitum, ut foret

Vivus per annos, qualis ille

20

Igne ferox Ephesi in Dianam.

Includi in antro iam culeo maerens

Inter furentum bella animalium

Dividicatur parricida.

Fama volat properans ad imos.

25

Poenas luenteis qua Phlegeton fluens

Flammis coercet, corrigit aspere

Et vis sororum, quae flagellis

Insonat, exagitans colubros.

Sursum ipsa tendit Thisiphone horrida,

30

Venitque, ut illum noscat, ad inferos

Mox puniendum. Volvit unda

Impositum, cruciatur ipse

Invisa Divis, ut caput extulit

Auris supernis: Lumina, sol videns

35

Compressit arcte, quo omnis orbis

Insolitis stupuit tenebris.

Nulla herba saevis inde fuit vivens

Calcata plantis dirae Acherontiae

Frustra relicti taedet Orci,

40

Tarda ubi non valet hunc videre.

More et pigentis dum fricat unguibus

Caput recurvis, hinc paleae cadunt,

Quiddam et movens se crure parvo,

Spurcitie genitum cruenta.

45

Hoc canna sursit semine, quam vocant

Surgum Coloni, peniculum ardue

Gestans, acuta peior pasta,

Et mage quam scabies, molestans.

 

7. ad Fabium Paulinum ode septima

Fabi cur doleam, meque memor Lyces

Angam perpetua sollicitudine,

Nil est: nec querulos ad Citharam modos

Aptabo miser amplius.

5

Iam tu non elegis, nec Salomonius

Hetrusca veniet mi auxilio fide.

Vestro consilio carminibus dato,

Cura liber eo gravi:

Et vita geminis debeo vatibus.

10

Me non Threicia dulcisonans Lyra

Orpheus, vix etiam cantus Apollonis

Iuvisset lacrimabilem.

Cyrto iuncta suo nunc valeat Lyce

Subsidens scopulis, queis premitur gemens

15

Telluris, iuvenem ceu gravat ignea

Moles Trinacriae insulae.

 

8. amantes in Papilliones ode octava

At nos quid uris persequens ultra modum,

Contraque ius, maris genus

Tumultuosi spuma quin salis? Preces

Valent nec adversus feram?

5

Arcum sonantem nam Cupidinis manu

Tu aptas, sagittas dirigis,

Non ille coecus aliger, Deus puer,

Privatus a te lumine,

Telis tui ne plumbeis adulteri

10

Sentire possint taedia

Et vis, puellae, quas amamus maxime,

Sint tam protervo pectore?

Perstet voluntas: has amemus dummodo

Flagremus in te iniqua odiis.

15

Vix haec prodit turma conquerentium

Papiae amantum, cum sua

Statim volarunt urbe, dempta immagine,

Et voce, sed non patrio

Quo nomine et vocantur hoc in tempore:

20

Necem petunt ab ignibus.

 

9. se ab Amore Fraxillae expediri
non posse: haec sub nomine Fraxini,
velut Laura sub Lauri intelligatur ode nona

Mecum sub umbra et tegmine Fraxini,

Dilecta qua non Laurus erat magis,

Eius revolvo saepe nomen,

Et lacrymis, fidibusque canto.

5

Frangit protervo me monitu prior

Accentus: et sic discrutior. Latet

Mortale vulnus pectore imo:

Nec morior, nec ut ante vivo.

Frangor propinquus nescio quis sonat,

10

Ire hinc volenti haud sufficiunt pedes.

Eheu, quid ergo? Ceu Caystri

Langueo olor, moribundus ales.

 

10. ad Deum Optimum Maximum pro salute veneta
ode decima

Corrupta fletu lumina, quem pius

Dolor cadentum et dira movet lues,

Prostratus atollo potenti

Cum precibus tibi, summe Rector.

5

Hoc destituti stant Veneti Patres

Tui tenentes filii imaginem

Gestu: et precantur te salutem,

Te veniam, assidueque pacem.

At turbo morbi crescit et insolens

10

Senesque iustos et miserabilem

Tollit iuventam: iam Columnae

Imperii timeo ruinam.

Quid illa prodest relligio et fides,

Rectique cultus? Ah Deus, ah vide:

15

Effusa, per Natum, evagantis

Tam rabide lege lora pestis.

 

11. ad Hadrianum Politianum Iurisc. avunculum
ode decima prima

Coelebs quid ergo? Quid mihi consili

Habere possim? Num Venerem sequar

Sylvis relictis? Num Dianae

Vivere continuabo vitam?

5

Res cum periclo est utraque; nam Dea

Est quaeque, quisquis se applicet alteri

Infensa semper: me hinc Adonis

Casus et Hyppoliti, hinc me adurget

Heu dira mens, heu funera tristia

10

Immissa pulchros in iuvenes, aper

Vt scidit illum dente iniquo,

Hoc lacero ut maduere currus,

Sed facta scis haec praesidium reis,

O grande moestis, o Vtini decus,

15

Forique Iuli, lux serena

Iustitiae nebulis latenti.

Quaeras (pater te dicere sentio

Secunde), quaeras, quod medium sciet

Vtrique adhaere. Carus aeque

20

Sic fueris Veneri et Dianae.

Quid si inter ambas connubialia

Sint iura parteis? Nil timeo amplius

Hoc ipse tuto matri Amoris,

Hoc etiam poteroque Phoebe

25

Servire castus consilio, et salax.

Rides, et alte me in faciem inspicis

Vis vera dicam? Me puellae

Vrit amor nimium decentis.

 

12. de amoenitate patrii loci
ode decima secunda

Elata pulchri solis ab exitu,

Quando exit ad nos luce fugans sua

Stellas et Auroram relicto

Ante diem revocat cubili

5

Frustra. Fugit nam praevia per polum

Alte rotundum, Sol ruit insequens,

Hanc donec annosum ad maritum

Circuito pepulit profundo.

Ast illa rursus (non bene convenit

10

Iungi puellam cum vetulo viro)

Fugit: sonoro garrientes

Murmure aves male facta vident.

Vrbs clara terno stat Spilimbergia

Elata colle. Vos charites eam

15

Vos condidistis cui ipsa cedunt,

Thessala sic celebrata Tempe.

Subsidit almo gramine pascuum,

Et lata longe planities soli

Inclusa ripis usque quaque

20

Nos iuvat aeriis videntes.

Delectat hic nos Piniferum nemus,

Vdum salictum, glarea fluminis,

Vitrumque labens cum sussurro,

Aura frequens aviumque cantus.

25

Non tauriformis, sed volucris gerens

Ramosa Cervi cornuo, labitur

Torrens pererrans, lympidisque,

Fertur aquis sine lege currens.

Plerumque vidi, vidi ego Naiadas

30

Iactare lymphis bracchia candida,

Artusque nudos sic movere

Vt fluvio invideam beato.

Amnis beatus possidet omnia.

Lasciviens quae pectora turgida

35

Contrectat undis? Nec recedit

A femore, a nitidoque tergo.

Tunc obstupescunt fluminis incolae

Pisces carentes vocibus ac prope

Volare gaudet mergus, illis

40

Quid resonans modulante lingua.

Fauni at salaces per sylvam suas

Nymphas sequuntur. Dum strepitant pede,

Hinc Phasianus, Turdus illinc

Tollitur et lepores fugantur.

45

Contra Occidentem quid referam situs?

Versus Triones atque meridiem?

Aequata Colli plana tellus

Fundit opes, hominumque victum

Eleusim atrae flava Proserpinae

50

Mater relinquens attulit huc gradum

Spicasque tendens cum racemis

Deseruit Bromiusque Thebas,

Latmium vagantem quin etiam his locis

Stertisse amoenis sub Iove amabili

55

Dicunt, soporatumque in herba

Plusque alibi placuisse Lunae.

Saltem fuisses, o Endimion vigil

Partim, illa furtim cum tibi basia

Dabantur, ipsam vel tulisset

60

Hanc speciem tibi imago somni;

Vtruque pacto tu quoque dulciter

Nam bassiasses, o mihi si mea

Iam me reclinanti sopore

Suaviolum fera Lyda iungat.

 

13. ad Horatium Rositum
ode decima tertia

Iam tempus illud, sydera quo micant

Infixa Coelo lumine languido

Cum albescit aer, surgit aura,

Graminibus cecidere rores.

5

Rosite, credas: tunc mihi vitio

Fuit. Stupesco, totus et horreo

Hanc dudum revolvo, qualis hirtus

Horret aper canibus propinquis

Sive in remotis Chaoniae iugis

10

Seu Menali sub Quercubus horridi

Circumvenitur: linque curas,

Linque forum, precor, ipsum et audi

Patrone dulcis. Principio audio

Vocem gementis: mox strepitus venit.

15

Pedum putabam: sed lacerti in-

Versum hominem rigidum ferebant.

Concussa magno mens tremuit metu

Vt nota vidi, pallida, mortua

Praepostere ora astare terrae

20

Aethera ad astriferumque cura.

At at quid istud? Quid video? Miser?

Quod prodidi te, sic vagor ut vides.

Nec plura dixit: meque fugit

In tenues resolutus auras.

25

Dedit me adhuc (dis te per eam rogo

Diserte causam tutor et intime

Amice amorem), degit ille

Improbus, et mihi sic dolosus,

Tricosus, iniustus, sine pectore

30

Peiorque quo vis nequitiis dato?

Ille, ille erat vel si ipse vivit

Post obitum est species futuri.

 

14. de Vulcano et Marte
ode decima quarta

Si forte claudus, nec sine cornibus

Hic est maritus, nescius, aut sciens,

Condiscat exemplum: videbit

Cum nimia utilitate damnum.

5

Exemplar istud non hominum, at Deum,

Deumque, quorum non humile est genus.

Si adulterantur Coelites, cur

Vos homines male sana punit?

Viros securus mulciber haud fuit:

10

Non ille Martem coniuge cum sua

Sub rete captum longe ab armis

Depositis furibundus urens,

Ambos vel acer pondere mallei

Gravis refrigens: sed superis eos

15

Monstrare gaudens; vel pepercit

Temporibus, pavidisque tergi .

Risus qui Olympi sedibus aureis?

Gradivus autem bile tumens fremit

Se esse visum totum inermem,

20

Implicitam, et Venerem foventem.

Talis colubram masculus implicans,

Exceptus ictu non leviter, sonat

Linguis trisulcis, lumine ardet,

Fit tumidus rabie, veneno.

25

Iniuriam non bellipotens tulit

Mavors inultam, cum fuit his dolis

Tandem expeditus, liberante

Concilio vario Deorum.

Nam claudicando dum fugitat faber,

30

Mucrone velox Mars sequitur caput

Truncasset illi, tempore apto

Crus nisi (sors volvit) reclinans

Vitasset altum, qui capitis gravi

Ruebat, ictum; cornua verticis

35

Sunt secta tantum, decidere

Quae ante pedes operosa claudi.

Vulcanus ex his, ceu nitido e vitro

Pavor peractum donat adultero

Sic mulsit hostem, gratus ille

40

Cornua nobiliore fixit.

 

15. de canibus ode decima quinta

Quae fabuloso carmine concinunt

Vates priores, quae resonans lyra

Mendacia aegri: furta Martis

Mulciber explicuisse solem.

5

Audite verum: non ego inania

Dicam sonoro, credite, barbito.

Res clara, sertis: quae et videtur

Et canibus quam odiosa durat

Sed scite primum, hoc nomine dicier

10

Vulcanum, ob illud, quod sibi vult Canem

Sic antecedit claudicantem

Pervigil assidue Molossus.

Ex officina dum it cubitum Faber

Lassus strepenti: praevius en comes

15

Armis patentem cernit, arcis

Suppositam et Venerem in cubili

Martem putavit (credere sic volo)

Inferre mortem tunc Dominae et

Quo illum subantem dente, stringit

20

Ac separat, dominoque pandit.

Distracto ab ipsa excadet adultero

Maritatur candida Lemny:

Nodo tenaci iussit omnes

Inde canes misere coire.

25

Vt fuste duro turba procax eos

Laxisque multis non sine risibus

Divellat adversos, et ipsos

Deserat implicitos voluptas.

Non ergo Apollo dulcia, sed canis

30

Furta indicavit. Discite, discite

Canes fideles, hosque habere,

Coniugibus vitreis dicati.

 

16. in nuptiis Ilbii et Glicerae
ode decima sexta

Formosam Gliceram duxerat Ilbius

Versutus iuvenis, tunc Citharae donant

Parsim lumina clarant.

Plauduntur choreae pede.

5

Post haec se adpositas laute, hilares ferunt

Mensas; plus hilarat coena, merum, ioci,

Quaedam facta novis sunt

Munera edenda iugalibus.

Hoc tantum referam, quod memorabile est.

10

Donum sponsum agit. Dat Glicerae suae

Tostum vite Columbum,

Quando avis est Veneris salax

Coxas nupta, caput, collaque dat viro,

Et mandit relinquum, quod tenet alitis.

15

Ad lectum hora iacendi

Mox vocat: in talamos eunt,

Simplex sponsa thoro. Cur ita? Clamitat,

Non sic credideram. Munera reddimus,

Inquit, vestra, maritus:

20

Colla, caput, femora, at sile.

 

17. in malignum ode decima septima

O invide, o qui crure falcato ambulas

Introrsus, o gradu movens,

Te te appello, o garrule, o levis senex

Semper novi quid afferens:

5

O et qui Aromatum officinis incubas

Dies per omnes, o macer,

Pascens edulia inter illa e saccharo

Visu appetitum patrium:

Cur me silentem provocas de te loqui, et

10

Me armas Iambis acribus?

Archilochi ut arcum tendo nunc: ut spicula

In te apto tinta toxico

Iam te domo eicio cadaver obrutum

Omnis cloacae sordibus,

15

In cuncta flumina Orbi et stagna et maria

Quae infamiam non abluent.

Sol lucet, et non lucet, et lucet tua

Quid blacterat malignitas!

Leno puellarum, quid hic, illic strepis

20

O inaniter me vellicans?

Quid illud est, si dixerim quondam iocans

Inter sodales, aeva

Sarcenium, cum nubibus simillimis

Obductus esset Iuppiter,

25

Frugi colori huiusce, sarcenum vocans?

At parce, parce, te precor;

Nam corrigam, cum purus aer, inquiens:

Est tempus haud sarcenium.

Phoebus Iocosae, ne scelus, ne mordica

30

Odex probata Vatibus.

Quin hanc iocundus et gravis laudat tuus,

Quem non mereris, compater,

Legum peritus doctor et historicus,

Virtute, amicis, vi potens.

35

I nunc, tuos et villicos, quae scis

Luna imminente proximos

Arctare, et agros, et movere limites.

I nunc male in malam crucem

Vel, te reforma, et integer tandem redi

40

O nobilis tam ignobilis.

 

18. ad amicum ode decima octava

Noscere si te vis, cui es notus iurgia dicas:

Sic te, sic tua crimina nosces.

Hoc ego praeceptum teneo, exhibeoque probatum:

Nam virtus, se noscere, prima.

5

Vnicuique duplex gestatur mantica collo,

Anterior quae est, posteriorque.

Hac sunt errores proprii, illa sunt alieni.

Cernimus hos, non cernimus illos.

Me parvum dicant, iracundum, taciturnum,

10

Multum propositique tenacem:

Dum magna enitar, iuste irascar, mihi

Non sileat, me indignaque vitem.

 

19. mortuos non esse deflendos ode decima nona

At cur tot lacrymae, tot gemitus, tot quaerimoniae,

Si non est aliquis, Persephone quem fugiat nigra?

Cunctos illa rapit restituens impia neminem:

Hoc laudanda tamen, quod nimium procida dispares

5

Aequat, sorte prior. Non humilem quisquis homo siet,

Vllum iure vocem, dum geritur mortuus arduo:

Non celsum, tumulo dum positus clauditur infime.

 

20. ad aeris et lucis Praesidem Iunonem Lucinam
In Cornum furacem eiusque fures ode vicesima

Diva, quae curas oculos proborum,

En facit pravus tibi vota Cornus,

Orbus est dextro, sit et hic sinistro

Lumina casus.

5

Ne eruat fixos lapides ab agris,

Destruat sepes nimium dolosus,

Nostra nec furtim Cerere et Lyeo

Exuat arva.

Si preces unquam tibi magna Iuno

10

Attuli, fac ut quoque nati et uxor

Lumina amitant cito ne parentur

Pabula Corvis.

 

21. ad Augustissimam Imperatricem
Mariam Austriacam ode vicesima prima

O magna Quinti filia Caroli

O Imperatrix maxima maximi:

Liani uxor, o ac Imperantis

Rodulphi genetrix saevi,

5

O Ferdinandi non humilis nurus,

O celsa Mundum qui et regit alterum

Soror Philippi, o Principumque

Tot clarum decus inclitum:

Dum iam relicta nobili ab Austria

10

Ad regna magnae tendis Iberiae,

Non Lusitanis digna tantum,

Sed mundis dominarier:

Audire non me sed libeat Deam

In me loquentem, quae diademate

15

Caput coronata est nitenti,

Summi Calliope Iovis.

Regina salve, nam maris et soli

Coelique rector, cura tui, Deus

Te vult perennem, te et beare,

20

Fortunae super Insulas.

Quicunque longe est occiduo aequore,

Propius honorem Caesarea tua

Afflante maiestate divum,

Et corde et genibus colat.

25

Vireta pandant se Hesperidum: Draco,

Alter renatus excubitor Draco,

Caput reclinet, non sopitus,

Sed te sic venerans, vigil.

Sol lustrat omnes undique lumine

30

Terras, et Orbem circuitu inspicit.

Nil ille cernit sanctius te

Et te nil sapientius.

Te semper anteit, cum ingrederis, boni

Spes certa magni, spes manibus gerens

35

Ramos virentes, te et sequuntur

Nudae pectora Gratiae.

Tu cum resistis, firma tenet gradus

Astreas iustos: non Pietas movet

Adiuncta gressus: prisca tecum

40

Constat aurea saecula.

Euge, quid aurum, quid Tagus aurifer

Fulvis arenis Hesperiam ultimam

Ditans, nisi illi viva Gemma

Gemmis tu pretiosior?

45

Ergo inseraris praeradians decus

Claris coronis, quae capiti micant

Fratris, renidet Coelum ut astris,

Atlanti decus imminet.

Tu pace iungis corda potentium

50

Disiuncta Regum, tu populos feros

Nutu coerces: tu es Maria,

Tu sexum superans tuum.

Quae plectra nostro pectore? Quae lyrae?

Quae mens? Furor quis? Non capio furens

55

Tantum Camoene Numen intus

Miris me exagitans modis.

 

22. ad Hectorem nobilem Spilimbergensem
de origine lictorum ode vicesima secunda

Invisa cunctis progenies bonis,

Invisa cunctis progenies malis

Pestis, pernicies, dedecus ultimum

Captrix Carnificis manus,

5

Olim unde primam coegit originem

Inusitata vis recinam lyra,

Atque instans precibus numne ego polluam

Hac foeda illuvie fidem?

At sorde nulla polluitur nitor

10

Intaminati purus Apollinis.

O Hector iuvenum nobilium decus,

Ergo audi: expediam brevi.

Tam liberatis denique Phinei

Mensis volucres Tartareae incolae

15

Obscenae Strophadum se ad propriam

Per coecum aera deferunt.

Lasciviens tunc limine in horrido

Orci Celemon Cerberus occupat

Intrantem, et veretro tergemino Canis.

20

O Cum Harpya rabide coit

In ripa Averni, haec ova parit tria,

Fovetque ad amnem tegmine lurido

Alarum, dum ab eis post aliquot dies

Proles exiit impia.

25

Prolem protervam tempora provehunt

In peius, Ombros, Smogerus, Ybrias

Sunt illi gemiti: prima satellitum

Gens uncis manibus ferox.

Quam fraudolentam, sanguineam, efferam

30

Perferre Pluto non potuit suo

Regno. Ob nequitias a Barathro exulat,

Et nos hoc patimur genus?

 

23. ad Andream Chiochium medicum physicum
et poetam Veronensem ode vicesima tertia

Iurarem Chiochi per sacra Deliae

Arcana et Cereris et per Apollinis

Lauros et tripodas numen et Euhii,

Iurarem medicam perque scientiam,

5

Qua claudis rigidi limina Taenari,

Et gressus revocas deproperantium

Ad ditis tenebras regnaque tristia

Nil gratum sine te, nil mihi amabile,

Nil gratum sine me, nil tibi amabile.

10

Nam sic perspicuus noster amor micat,

Vt non sic radiet splendidus aethere

Noctis stelliferae nuncius Hesperus,

Cum purus glaciet flumina Iuppiter.

Fundata est stabili Pyramis in base,

15

Haec mentis solidae vis bene mutua,

Quam non invidiae dira protervitas,

Non aurum violens, non fuga temporum,

Non mors, Eumenides, nec quatiat metus,

Non et cuncta potens ipsa necessitas.

20

Hac est Pirithoi, famaque Thesei

Vivens: vivit adhuc nomine Pilades,

Orestemque premit non taciturnitas.

Hac omni celeber tempore pythias,

Et Damon fugiunt publica funera,

25

Spirantque unanimes. Sic quoque nos Dea

Non unquam moriamur Polynymnia.

 

24. de Valentino Foelier frate Capucino
ode vicesima quarta

Delapso coelo verba, corde et intimo

Educta qualis eicit,

Alto ille Foelier fulminans templi toro,

Dum veritatem praedicat,

5

Laenire saevas possit ut tigres docens,

Nec non leones efferos,

Mites in agnos et lupos convertere,

Et viperis accerrima

Venena demere: at Spelimbergum feris

10

Intaminatum istis caret.

Parcant maligni, qui obstrepunt, mendaciis

Hic veritas et charitas.

O moribus coelestibus nimis Valens,

Et nobili facundia,

15

Foelixque certe concionator, nimis.

Discessus ut tuus dolet:

Te en prosequens lacrymis vale, clamat, vale

Commota tota Civitas.

Et quo stupescat, laude te ad Polum vehunt

20

Iambica ipsa carmina.

 

25. in miserabile funus nobilissimae
et pudicissimae Margaritae ode vicesima quinta

Imago, qualem Praxiteles neque

Formavit unquam (credite) Phidias,

Vterque clarus, seu Deorum

Ponere, seu hominum figuras.

5

Imago diris mortua sensibus,

Sed viva divis, quae placuit Deo

Sic mente pura, ceu decenti

More viris, nitidaque forma.

Coelesti imago e rore (quid altius

10

Diviniusve? Pigmalion tuae

Cedat) furenti est a marito,

Et furiis male fracta ferro.

Scelus nefandum, moreque Thracio

Heu, perpetratum: dicat ut impius,

15

(Si mente sanus) sponsus ipse

Se omnigenas meruisse poenas.

 

26. ad fontes Vtini ab illustrissimo Domino
Nicolao Contareno praeside salubri ac perenni
aqua mirifice imbutus ode vicesima sexta

O Fontes gemini praecipue Vrbium

Fori tam celebris nomine Iulii,

Nunc vos lumine laeto

Nunc vos aspicio libens.

5

Extinctae duplici vos similes faci,

Ex trunco exanimi, quin tumulo et pares

Vt maestae ante videbam,

Quam vobis animam hic Deus.

En vobis resonat grata loquacitas,

10

En alte expuitis flumina limpida,

En vobis sentio flare

Auram prorsus amabilem.

Vos Lympha salitis: nos animo arduo

Pulsamus nebulas, Nicolei inclytum

15

Dum aeternis meditamur

Numen tollere luaudibus.

 

27. ad amicum ode vicesima septima

Prognatus ille rustico Benacio

Doctor, sed utriusque legis nescius,

Vivitne? Rapidum in Athesin an furor tulit?

Pellem reliquit antequam se immergeret

5

Sodalitati, capitulis inanibus?

Secumve in alta fluminis iecit vada?

Pellem sine ossibus, sine et carne, illius

Gestamen haud idoneum, nisi innuat

Ferum, voracem et asperum magis Lupo.

10

Recalcusat, Valerinus et Bonfidius,

Comitesque, coetu ex altero, viri optimi

Frugalitate quam sua gaudent? Sua et

Se pelle continent et agnoscunt Deum?

Hic literati, digni honore et barbito,

15

Non quippe heremum, ut alteri, et palum merent.

 

28. in recuperationem munitissimae Vrbis Pannoniae
quae vulgo nuncupatur Claverinum ode vicesima septima

Fatale claustrum, nec superabile,

Quin clava fortis, clavis et Austriae,

(Grates agendae sunt Olympo),

Ecce sub austriacos redactum

5

Quis credidisset tam spatio brevi?

Spem claudicantem quae rota fervida ad

Metam reflexit? Quis Deorum

Tam subito peperit triumphos?

Hunc densa nubes previa militi,

10

Et tantus ardor pectoribus Ducum,

Silensque Phoebe quae soporans

Excubias vigil favebat:

Fuisse Regem Sydereum indicavit.

Bis fulminavit: robur et acriter

15

Mox Christiano proelianti

Ingeminat, validum secundans.

Vtrinque clamor, clangor et impetus.

Passim resultans arma micantia.

Certantur utrinque igne, ferro.

20

Multi etiam volitant per auras.

Svorzem quis illum dicat idonee

Burgum? Lopemque, Virlinio addito?

Strasoldium quis? Palphiumque

Gestam grandia Fabricurti?

25

Nam, ceu in hostem magnanimus leo

Fertur, pecusve, cum stimulat

Sese cruentat, barbarorum

Sanguine, et horribiles madescunt.

Te Musa sistas, non etenim decet

30

Mitem Camoenam carmine non truci

Cantare pugnas, nec cadentum

Funera, purpureosque rivos.

 

29. de Heucrebrio, viroso et saevissimo viro
ode vicesima nona

Heu crebrius clamare matrem, heu crebrius

Audivit omnis ista maerens civitas,

Ea ipsa, mater parturiit dum Heucrebrium,

Ob idque nato tale nomen indutum,

5

Enixa quantis protulit doloribus

Immane monstrum, Tygride et crudelius,

Et Vulpe multo falsius veterrima.

Quid oh, quid oh factus vir hic, de quo loquor,

Egit? Quid et meruit mali hic Heucrebrius?

10

Et coniugem atque liberos, nurus quoque

Impurus omnes sustulit puros mero,

Protentiore. Quod pararat toxius,

Quod nec Thiesteae, nec Atreae manus,

Admiserit nec impia Absyrti soror.

15

Coniectus autem in carcerem invenit modum,

Quo ulcisceretur coniugem, natos, nurus:

Iugulansque se, cum corpore animam perdidit,

Hoc tantum honesti fecit inhonestus prius.

 

30. ad clarissimum virum Laurentium Massam
ode tricesima

Me nulla laurus, nulla alia hac magis

Iuvat Corona, quem mihi Delius

Donavit ipsa nocte Apollo

Coniugii, thalamisque primis.

5

En Massa, sponsus, te et recinens lyra

Exulto Musis. Carmina percipe

Te sic colentis iam libente

Aure fave studiisque magnis.

Te fama dudum, Musaque nobilis

10

Nostras ad auras pertulit, et polum

Qua attingis ingens, clara virtus;

Nec tamen elicuere cantus.

At nunc movet quis tam subito? Tuus

Paulinus ille Fabius, et meus,

15

Mihi sororem qui dicavit

Connubio stabilem marito.

Circumfluentis te Domina aequoris

Miratur unum: pectoris intima

Arcana promens, illa credit

20

Cuncta tibi, sibi consulenti.

Arion alter pectine eburneo

Delphinas inter, carmina dividens

Vires supremas tu Leonis

Aligeri, resonasque facta.

25

Terram ut iacentem et marmora naufraga,

Coelique tractus possidet, aureus

Regnator: Astroeam atque Pacem

Vt colit, ut fovet, ut tuetur.

Tuae senectae saecula Nestoris

30

Addat benigno numine Iuppiter;

Quin rectus incedas, valensque,

Dum Veneta Vrbs sine fine regnat

Vide calenti quam mihi, maxima

Fervet voluntas, haec tibi pangere:

35

Non me aere frigus, non cubile

Nec tenuit nova dulcis uxor.

 

31. in pontem Realtum ode tricesima prima

Da Diva gratum Melpomene melos,

Nec pauca nostrae carmina barbito.

Realtis sine te nequit

Laudes dicere Pontis.

5

Regale, et altum marmoribus Polo

Ductum superbis ac adamantinis

Coementis, superi hoc quis

Admirantur et imi.

Mortalis istum quae potuit manus,

10

Suprema quae vis efficere ingeni

Pontem? Perpetuus labor

Est hic, sudor et artis.

Sic arcuata suspicitur via

Cum nox serena est per medium aethera

15

Summa ad tecta Iovis Deos

Ducens atque reducens,

Nec splendet aeque versicoloribus

Pennis et arcu nuncia maximae

Iunonis, velut is nitet

20

Clara merce decorus.

Pulchrae columnae continuant latus

Vtrunque Pontis marmoreae, supra.

Intra est ordo duplex domum

Terno in tramite lato.

25

Quondam fuerunt hae iuga montium,

Graves iniquis, morsque gigantibus.

Nunc altae atque humiles tegunt

Pro quid culmine aheno:

Hic usque quaque divitiae patent

30

Late micantes praetereuntibus.

Hic sublime gerit locus

Rari quicquid in orbe.

Pontis ne dicam vertice in arduo

Quadratum et immensum spatium, situm

35

Inter pyramides, quibus

Cedat barbara Memphis?

Num tot silebo Coelitum imagines,

Divumque vultus? tot decora inclyta?

Non te Virgo Deipara,

40

Nec te Lilifer ales.

Dicamque Marcum, sicque Teodorum

Sanctos Penates Virginis Adriae.

Reginae Pelagi ut suo

Dant se in Ponte videri,

45

Est quantus Atlas sed facili gradu

Concameratus pendet ab aere

Subter suspicientibus

Ipse apparet Olympus,

Quamvis nec Vrsas nec gelidum ferat

50

Plaustrum Bootis, astraque coetera,

Praeter iusta Bilancium,

Magni et signa Leonis.

Ferrata Xerses agmina militum

Conduxit olim trans mare Ponticum,

55

Europae atque Asiae simul

Iungens littoris oras.

Superque vastum fluminis impetum

Rheni profundi Iulius acriter

Armatus acies movens,

60

Se transmisit in hostem.

Traiani in Istro machina, fornices,

Pilaeque magnae vix numerabiles,

Bellaceis Aquilas tulit,

Romanosque manipulos.

65

Verum, tonantis qui fuit emulus,

Aptabo nostrae non fidibus lyrae,

Plectrum me maculem et pius

Diris versibus Aures.

Cum Ponte surgat quisque iterum suo.

70

Hac mole visa, quam Domini aequoris,

Et terrae auspiicis bonis

Costruxere Potentes:

Se quisque dedet, scilicet omnium

Vox una clamat: non hominum, est Deum

75

Hic Pons Tergeminus, Deo

Trino, gratus et Vni.

At tu hunc per Arcum nobilis o Leo

Cum incedis, altis sub pedibus videns

Propugnacula navium

80

Celsas atque Carinas:

Divis minorem tegere, quos colis,

Quibus dextris, Imperio Regis.

Sic concordia te tibi, ut

Pons Vrbem, aurea nectat.

 

32. de malo Punico ode tricesima secunda

Audite malum et credite Posteri

Sit nominatum; discite atque

Sperionae saeva furta, damnum:

Damnum vel ipsi poenaque; sed boni

5

Et causa tandem. Me movet Euhius,

Thyrso et minatur, ni canorae

Haec citharae nova verba pangam.

Templum Bimatri religio vetus

Erexit oris Hesperiae arduum.

10

Non tale Thebae dedicarunt

Bis puero Semeles creato.

Delubro in illo vis Hederae sacro

Quam multa serpens, undique pampinis

Vvae videbantur rubentes

15

Et paries revirebat usque.

Altare magnum stans sine imagine

Cratera plenum munere Liberi

Auro e rigenti sustinebat

Magnifice, e variaque gemma.

20

Illic potentem Bassareum incolae

Bacchae colebant, quas Bromii furor

Sera per altos nocte lucos

Praecipiti exagitare cursu.

Evoe Liaee Bacche pater veni.

25

Evoe haud morare: nil sine te iuvat,

Tu solus Evoe Dythirambe

Tristiam subito repellis.

Sic dum vocabant Ignigenam vagae,

Sola ad relicta (nemine conscia

30

Evantinum) contendit aram

Speriona et patera recludit.

Ah siste Thyas, nec pigeat, manum.

Nefas moveri, pyxide surripit

Illinc rotunda, in qua Vnionum

35

Copia erat pretiosa clausa,

Vinum sacratum, sacrilega atque abit

Fert se ad sodales, vociferans. Adest

Evoe evoe adest ille evoe Agileus,

Nyctileus, Morychus, Thyoneus.

40

Pila illa pugno se atterat cava,

Dura ante Buxus fit modo mollior:

Pallore dempto, fulva, rubra.

Vis Elelei haec aperatur intus.

Lucente Luna, pectore turbido

45

Stupet puella, talia dum videt.

Tentasque frustra more sueto,

Vas aperit violenter ungue.

Excesa multum, stat series suis,

Distincta, sed non candida, cartulis.

50

Parvoque grano cuique adhaeret,

Ceu glacies, rutilans Iacchus.

Primum Pyropos: mox iuvenis, quod est,

Heu certa, credit, dat lacrymas silens!

Iacitque nuper sic amatos

55

Moesta solo, et trepidans, Lapillos.

Omnes in aedem iam Ogygii simul

Laete revertunt, praeter eam: foris

Extat, moranti vox ad aures

Ista venit timidas ad aras.

60

Laesisti acerbe, supplicium lues,

At mite, sparsti quae pavida,

Dispersa fient, inde spera

Auxilium siti in cubili.

 

33. super mortuum eius unicum filiolum
lacrymae ode tricesima tertia

O vita, ocelle, corculum

Animula, spes et unica

Parentis aflictissimi:

O sanguis, o venustule

5

Fabiole mi ademple tam cito:

Rides patri etsi mortuus?

Sine sensibus sic vividus,

Sine animula sic blandulus:

Non hoc patrem solaberis.

 

34. ad lyram ode tricesima quarta

Lyra tam fessa sile et desine tandem

Modulando meditari, quae Heliconis antris

Neque in oris, neque Pindi sonuere antea in

Tremulum ac dulce melos non decet illus

5

Lyra nos amplius, etsi iuvenes, ob

Varios heu animi, sic laceri, sic miseri astus.

Igitur tu mea pende hac lyra lauro

Miserans me mageque: ipsum Orphea ratem

Sua quondam lyra tunc, cum cecidit verbere crebro.

 

35. ad maledicum ode tricesima quinta

Omnia quae ad plectrum cecini, dictavit Apollo.

Si qua est, Dei est licentia.

Omnia sunt igitur Phoebi, mordere caveto,

Fias novusne Marsyas.