Caesaris invicti Fernandi dicere laudes
Aggredior, fasces veterum, partosque triumphos
Et decus Austriadum, celsae et primordia gentis;
Ac veluti nutu superum labentibus annis
5
Maximilianus erit Caesar, quo vindice tandem
Excutiens poenas coelo Iovis ales aperto
Littore ab occiduo victor percurret ad Indos.
Quae iuga Parnassi, quae Phocidis arva tenetis
Cedite Pierides facilem mihi numinis auram,
10
Et tu Phoebe pater coeptis illabere nostris,
Grandia quo possim moliri pondera rerum.
Lustra ubi tercentum sol, et bis quinque per orbem
Et quoque septenos cursu compleverat annos,
Quod Superum genitor mortales induit artus,
15
Qui genus humanum Stygiis mortale tenebris
Solvit, et aeterno Superum ditavit honore;
Phoebus Echioniae victorem presserat Helles,
Cum glacialis hyems velamine tecta nivali
Diffugit, et cursus boreas compescit habenas,
20
Fluminaque hyberno laxantur stricta boote.
Fama venit trepido rerum praenuncia motu
Per Latii terras, populos perque oppida passim,
Vltima qua regio gelido porrecta sub axe
Finibus Hesperiae tractu protenditur amplo:
25
Quae retinet Iuli magnum, et memorabile nomen.
Talia dicta refert, tristi geminatque susurro.
Ecce iterum saevi genitrix discordia belli,
Hesperias postquam penetravit Carolus arces,
Perfurit, et late populos urbesque peragrat
30
Europae, et procerum sedes, et limina Regum
Obsidet, et cunctos studiis furialibus explet.
Haec ait, his blandis populos hortatibus implet;
Numina quisque roget votis precibusque Tonantis
Qui velit Europae populis arcere furores.
35
Inde ego prospiciens curarum vortice pressus
Tot mala, tot clades, et tot discrimina rerum
Affore, et ingenteis consertae caedis acervos,
Ad coelum palmas tali cum voce tetendi.
Omnipotens genitor, rerum suprema potestas,
40
Cui mare, cui tellus, servit cui regia coeli,
Iam satis exhaustos duro sub Marte labores
Pertulit Europa, clades, tristesque ruinas
Pondere pressa gravi, tot iam volventibus annis,
Ne patiare duces studiis furialibus actos
45
Christicolas rursus, collecto robore gentis
In sua districtum convertere viscera ferrum,
Ne ferus arctoo veniens Otomanus ab axe
Proferat Imperii latissima regna triumpho,
Atque suis totum submittat legibus orbem.
50
Iam patet immensi quantum devicerit orbis.
Ipse Mycenaeas urbes Pelopaeaque regna
Traxit ad Imperium bello, Ciconesque Getasque,
Occupat hic Asiam, Lybiae et sitientis arenas;
Subiectique manent Syrii, Parthique fugaces
55
Et septem gemino tellus circunflua Nilo.
Nec contentus eo celeri rapit agmina cursu,
Captivisque trahit gravidos pallentibus axes:
Et premit hic vastis oneratos colla cathenis,
Carcere et innumeros ferrato compede victos
60
Detinet, et Christi totam subvertere gentem
Quaerit, et immenso tum frena imponere mundo.
O Pater alme tui populi miserere labantis,
Ne ruat in peius, sed viva resurgat ad auras
Alma fides Christi, totum diffusa per orbem,
65
Praesidio firmata tuo, da numine dextro,
Vt cuncti unanimes sociali foedere iuncti
Magnanimi Reges, populi, terraeque potentes
In Turcam rapido convertant praelia motu,
Vt merito tandem poenas luat improbus hostis,
70
Victus, et Imperii sublimi e sede revulsus
Det sua colla iugo, et Mahometia dogmata linquat:
Et Christi sacro laticis de fonte renatus
Perpetuo observet cultu tua iussa fidemque.
Haec ubi porrectis effudi ad sydera palmis,
75
Phoebus ad Antipodas quatiebat lampada curru
Pallida, et humenti terras complectitur umbra
Frigida nox, atro coelumque involvit amictu.
Protinus aethereis Somnus delapsus ab astris
Me petit, et furtim tacitis subrepsit ocellis.
80
Nec mora coelesti fulgor devenit ab axe,
Emicat inde poli demissus ab arce Tonantis
Nuncius alipotens, vultum faciemque notavi,
Constitit, et taleis effudit pectore voces:
Ipse ego Mercurius dictus, qui praepete cursu
85
Coelicolum mandata fero, et Iovis aethere ab alto,
Qui paribus iussit proscindere nubila pennis,
Velocesque notos tenuemque per aera gressum
Moliri, et patriae his demum consistere in oris,
Teque vehi ad Superos altique sedilia coeli,
90
Quo breviter possis facili conscribere versu
Quae capiunt animae coelesti gaudia vita,
Gentis et Austriacae titulos, memorandaque gesta,
Et decus heroum, qui tot rexere per annos
Imperii sceptrum, vitae quos laudibus actae
95
Iuppiter evexit coeli melioris ad oras.
Iam Patris aetherei laetus pia iussa capesse.
Dux tibi fidus ero, donec pernicibus alis
In patriam referam, solitaque in sede reponam.
Talibus accensus dictis sic ora resolvi,
100
Te sequar, en adsum summo parere Tonanti.
Vnicuique licet mandata capessere Diuum.
Haec ubi dicta dedi, libratis aere pennis
Aliger ipse Iovis celeres me tollit in auras:
Carpit iter, bibulas scinditque per aera nubes.
105
Ardua terrarum specto, camposque patenteis,
Littora, et immensi Neptunia regna profundi,
Vt Deus alternis sublimem sustulit alis,
Nubila sub pedibus cerno, ventosque furenteis,
Et vaga stellifero coelestia signa sub axe,
110
Ipsa mihi incutiunt terrorem monstra ferarum,
Aurea praecipue minitantis cornua tauri
Vidimus, et claro fulgentem Oriona telo.
Scorpius hic longo protendit brachia tractu.
Aestifer inde leo coeli diverberat auras,
115
Concutiens cervice iubas, et guttura pandens.
Portitor ipse mihi trepidanti e corde timorem
Excutit, et radiis monstrat qua Phoebus anhelos
Alipedes hortatur equos, qua dispare flamma,
Cynthia vecta polo currus molitur habenas,
120
Vt latet, et crescit, faciem capit atque priorem,
Alternatque vices, nec corpore perstat in uno.
Post ubi convexi radiantia limina coeli
Contigit, emoto patefecit cardine postes
Qui sedet ante fores, pellitque ex arce nocentes,
125
Atque pias animas aeterna in gaudia ducit.
Protinus ipse mihi intranti sic ore profatur:
Quo celerare paras? Aut haec cur regna petisti?
Limina nostra patent nullis nisi funere raptis;
Praecipue quis summa Dei mandata Tonantis
130
Cura fuit servasse, tuum procul exime gressum.
Talia tum breviter divino retulit ore
Nuncius ipse Dei, non has sine numine sedes
Omnipotentis adit, duce me est delatus ad auras:
Nam Pater aethereas vectari iussit ad oras.
135
Haec ubi dicta dedit, patuere ingentia coeli
Limina et immensi coelestia regna Tonantis,
Ingreditur, sic inde sequor per amabile regnum,
Procedo, et gressus sua per vestigia servo.
Per varios tractus coeli, et per amoena vireta
140
Ducit, et immensi monstrat tecta aurea Olympi.
Largior hic puro diffunditur aethere campus,
Atque diem verno sol fundit ab axe micantem.
Floret amoenus ager, Zephyrique tepentibus
Permulcent variis depicta coloribus arva.
145
Letiferi nec dira manent contagia morbi,
Nec canis ardenti furit hic violentior astro,
Sparsaque nec vitreis albescunt arva pruinis.
Nullum dira fames, nullum sitis arida vexat.
Non hic insidiae, caedes, nec avara cupido:
150
At mera pax animi, requies et pura voluptas.
Omnia laeta vigent, aeternaque gaudia servant
Felices Animae, quibus est data copia coeli
Aeternas habitare domos, sedesque beatas,
Panditur inde Iovis medio bipatentis Olympi
155
Regia tercentum nitidis fundata columnis;
Quae patet, et semper portis celebratur apertis,
Profulgent nitidis argentea limina valvis.
Ardua et immensum consurgit in aethera turris
Vertice sublimi, tot picta coloribus ardet,
160
Quot variata nitet coelo Thaumantias Iris.
Tum patet excelsi spectabilis aula Tonantis
Concilio Divum residet qua Iupiter ipse;
Aurea convexi pendent laquearia tecti,
Quae caelata patent variis distincta figuris.
165
Alliciunt oculos imitantes astra pyropi;
Hinc atque inde micant; operi decus addit honorem.
Non hic Pyrgotelis clari, Phidiaeque labores,
Nec miranda Scopas fixit quae mollius aere:
At Deus ignipotens tenui discreverat auro,
170
Vt Superum rector prima sub origine mundi
Et chaos immensum, res et caligine mersas
Abscidit, et molem disiecta in membra redegit,
Vt superas celso dimovit ab aethere sedes;
Suspenditque igneis rorantia sydera coelo,
175
Iussit et aeternum versari signa per orbem,
Ingentemque globum terrae compage ligavit;
Caerula et immensi diffudit brachia ponti,
Iussit et insano bacchari turbine ventos,
Flumina et obliquo prorumpere in aequora cursu.
180
Vtque feras coepit tellus, et piscibus unda
Contigit, et volucres iussit per inania ferri.
Post hominem rectum, cui subdita cuncta paterent,
Consimilemque sibi divino e semine fecit;
Et pariter vultus sublimia finxit et ora,
185
Vt facie erecta coelum spectaret et astra.
Tunc ego deflecto laeto vestigia gressu,
Qua nitet, et claro consurgit vesper Olympo.
Hic erat, ut genitor leviori haud concitus ira
Terrigenas saeva prostravit caede Gigantes,
190
Conatos vastis imponere molibus Ossae
Pelion, et magnum frondenti vertice olympum:
Et clarum aetherea depellere ab arce Tonantem.
Et Superum veluti Pater ipse Typhoea sedes
Sperantem vasto depressit pondere terrae.
195
At parte ex alia tepidum quae vergit ad axem
Hic erat, ut coelo quondam delapsus ab alto
Iupiter humana lustravit imagine terras:
Vidit et incisas leges, et iura, fidemque,
Et regnare dolos, populosque innectere fraudes;
200
Et velut ipse poli sublimia tecta revisit,
Ac genus humanum vitiis et crimine mersum
Obruit, et totum liquidis submersit in undis.
Et velut in toto qui manserat orbe superstes
Deucalion iactu lapidum cum coniuge Pyrrha
205
Pristina tum vacuo reparavit secula mundo.
Tum gelidam flecto vestigia laetus ad Arcton,
Mulciber hic olim gemmis caelarat et auro,
Vt patrii currus Phaeton male rexit habenas,
Et Pater omnipotens coelo prospexit ab alto
210
Vndique terrarum contractos ignibus amnes:
Atque videns aestu cuncta incaluisse furenti,
Et pariter coelum summa nutare ruina,
Aetherea fulmen subito vibravit ab arce,
Praecipitemque illum patrio deiecit ab axe,
215
Et Padus exanimum liquidis excepit in undis.
Inde Iovis sedes nitidis ornata lapillis
Emicat, excelsa resident in parte Pyropi;
Chrysolito et puro convexa adamante refulgent:
Beryllique tenent medium viridesque Smaragdi,
220
Sardonyco splendet pars ima et iaspide fulva.
Haec ego prospiciens oculis dum singula lustro,
Iupiter ipse venit turba comitatus ovanti.
Mille tubae, longique chori, totidemque canora
Voce sonant litui, glomerataque signa sequuntur.
225
Et superum postquam solio pater ipse resedit,
Ipsa venit blando mitis clementia vultu,
Ac gemitu incumbens sparsisque in colla capillis,
Talia verba refert magni Iovis ante tribunal.
Ecquis erit finis? Quae tandem meta laborum
230
Iupiter Europae gessit quae bella tot annos?
Non satis exhaustum saevi certamine Martis
Supplicium est miserae? Quid nam committere tantum
Haec potuit regio magnis depressa ruinis?
En madefacta sinus atro fluidoque cruore
235
Obvia Tisiphone stygiis emersa tenebris.
Conicit abruptos mediis e crinibus angues:
Haec furit, et medias errat vesana per urbes
In furias, ignemque rapit, simul omnia versat.
Saevit amor belli, caedisque insana cupido,
240
Et fera per totum consurgunt bella per orbem.
Europae genitor fas est tibi parcere genti,
Et vultu spectare pio, me compulit ingens
Clamor, et effusae lachrymae, populique gementes
Ad solium tuum, conferre numenque precari,
245
Vt genus eripias tristi de clade malorum.
Eia age chare Pater gelidum te confer ad axem,
Si dolor et pietas rerum te commovet ulla,
Vt videas caedes, inhumataque corpora terris,
Et toties fuso madefactos sanguine campos,
250
Oppida et heroum magnis prostrata ruinis.
Parce pio generi, nec tu feritatis habere
Nomen in orbe velis, populis sed mitis adesto.
Dixerat, et largo perfudit lumina fletu.
Cui superum rector placido sic reddidit ore:
255
Ipse equidem veniam, nec ego tua vota morabor,
Quo procul aspectem summo in discrimine belli,
An vitium quisquam scelus et malefacta relinquat,
Et mihi rite preces et sacri thuris honores
Deferat, et sancto celebret mea numina cultu.
260
Iupiter his dictis solio consurgit ab alto,
Corripit inde viam, donec pervenit ad axem,
Qua patet Europae tellus, tot dissita regnis.
Aspicit hic primo spatiosa in Teutonis ora,
Rhenus ubi vasto perrumpit Nerea cursu
265
Ingenteis equitum turmas, peditumque catervas,
Et veluti hastatas effudit Iberia gentes,
Gallia et undanteis diversa e parte cohortes,
Mollia cornipedum flectunt ibi colla Britanni.
Mars furit actus equis, acies atque agmina curru
270
Proterit immisso, multa vi fervidus instat.
Hinc videt Ausonidum terras populosque furenteis,
Alta ubi septeno consurgit vertice Roma,
Nec procul aeratas acies, armataque campis
Agmina, et ingenteis motus, et proelia Martis,
275
Turcarumque videt Thyrrheno in gurgite classem,
Quae furit, ac praedas Latio vectare recenteis
Incubat, et diro minitatur praelia caede.
Inde aciem vertens ad quae colit Insuber arva
Aspicit, ut flammae proceres dant semina dirae,
280
Agmine et ingenti volitant, et spicula vibrant
Lucida, et innumeris circumtonat ictibus aether.
Hinc qua Pannoniae deflectit lumina ad oras,
Aspicit hic Turcas duro sub Marte trahentes
Christicolas captos, palmis post terga revinctis,
285
Dum Pater Europae populos ardescere bello
Vidit et ingenteis acies, bellique tumultus.
Teutonicae supplex statim telluris imago
Audita est placido tandem sic ore precari.
Iupiter omnipotens, aeterni conditor aevi,
290
Cui coeleste solum famulatur, sydera, et ingens
Quod mare, quod tellus gremio complectitur alto,
Europae in populos cur nunc tot pectoris iras
Fundis et ingenti concurrunt agmina motu?
Nunquid semper erit tantis exercita curis
295
Hec regio infoelix quae tot perpessa labores?
Nonne satis genitor madefactos caede penates
Vidit, et obtritis albenteis ossibus agros?
Sat letho mortique datum, sat Marte furenti
In freta sanguineo penetrarunt flumina lapsu.
300
Aspice Christicolas, et rite precantibus adsis,
Perque tuum quaeso coeli inviolabile numen
Iustitiae moderare tuae, fac protinus armis
Inter se positis Regum discordia cesset,
Vt pia gens sacras Panchaeis nubibus aras
305
Repleat et tanto solvat pro munere grates.
Te precor hoc etiam, sic et tua numina, posco,
Vt mihi prospicias, rebus si flecteris ullis.
Quis poterit clades et tristia damna referre,
Quae graviora tuli tanto sub turbine rerum?
310
Quo nam summe Pater nostri tibi cura recessit?
Nonne vides Genitor, totis ut viribus ille
Turca ferox nivei, qui colla ferocia habenis
Versat equi, cristasque gerit cervice comantes,
Et valido ingenteis convectat milites praedas,
315
Effera bella movet, quaerens confinia nostro
Imperio domitare suo atque excelsa Viennae
Moenia et agresti campos nudare colono.
Si Pater ulla meae tangit te cura salutis,
Aspice me miseram, finemque impone labori,
320
Divus ubi nostro decessit Carolus orbe,
Applicuitque tibi mentem parere Tonanti.
Da precor Imperii decus et fastigia sceptri,
Alter ut excipiat studiis et fortibus ausis,
Et premat infestas acies saevumque tyrannum,
325
Qui furit exultans, geticoque excurrit ab axe
Pannoniae, et victum latis expellat ah oris,
Quo Patriae expulsi profugi confinibus hoste
Barbarico, laeti repetant sua tecta laresque,
Et tuus imperium foelix qui protegit ales
330
Pervolet, auspiciis laetis, et numine dextro,
Qua vagus oceano sol aureus exit et intrat.
Audiit omnipotens, ac vota facessere pergit.
Vt rediit tandem, seque in sua tecta recepit,
Concilium summa Divorum convocat arce.
335
Tecta Dei subeunt portis bipatentibus, ipse
Iupiter excelsa residens sublimis in Arce
Concilio fari roseo vix coeperat ore,
Cum superae tremuere domus, cumque aethere toto
Coelicolum siluere chori, mox talia fatur.
340
Vidimus Europae clades, urbesque gementes,
Sedibus eiectos populos, eversaque regna,
Effuditque preces dives Germania luctu,
Vt post tot clades, post tot discrimina rerum
Gentibus Europae bellorum pondere pressis,
345
Et sibi prospicerem, populisque vocatus adessem,
Alter ut imperii rectas moderaret habenas,
Qui daret optatam requiem, partamque quietem,
Carolus imperii postquam decessit ab oris,
Et patrias sedes, et bethyca regna revisit.
350
Iam satis Alecto gemina comitata sorore
Intulit Europae caedes et tristia terris
Funera, et in populos sparsit furiale venenum.
Tot decet aerumnis finemque imponere bello,
Et placidae tandem deducere secula pacis.
355
Haec ubi dicta dedit, Superis vox omnibus una;
Deligere insignem multis e millibus unum,
Europae qui ferret opem et medicamina pesti.
Multa inter sese vario sermone volutant
Coelicolae, imperii tantum qui munus obiret.
360
Tum Pater omnipotens: Praesenti cedite curae,
Sit labor iste meus, mea sint haec munia, dixit.
Rex pius Austriacis residet Ferdnandus in oris,
Romulidum qui sceptra gerit: quo maior in orbe
Nemo fuit, Superi, studio pietate fideque:
365
Quem colit et celebrat pulcherrima Teutonis ora,
Fidaque Pannoniae gens, et Saturnia regna,
Quaeque patet tellus gelidos Aquilonis ad axes,
Hic coniuratas acies, inimicaque signa
Pacabit, cupidos alterni sanguinis hostes
370
Iunget amicitiae nodo, poteritque superbam
In quaecunque volet deducere foedera gentem,
Et dare supremo felicia tempora seclo.
Dignus hic Imperio, summi et moderamine sceptri:
Hunc ego decerno rerum ditione potiri,
375
Vt pia Teutonidum gens et fidissima tellus
Prospiciat tandem laeto sub tempore rerum
Me fovisse preces, gemitusque audisse precantis.
His breviter dictis superi assensere Tonanti,
Qui tum Mercurio profudit talia voce.
380
Eia age nate celer per inania labere pennis,
Hesperias donec fueris delatus ad urbes,
Caesar ubi placidam statuit deducere vitam,
Haec mea dicta refer, postquam sanctissimus heros
Nec decus imperii, fasces, nec curat honores,
385
Ipse velit rerum summas concedere habenas
Imperii ducibus, quibus est data summa potestas.
Dixerat, hic summo cupiens parere Tonanti
Aurea subnectit geminis talaria plantis,
Hinc abit, et summo descendit ab aethere cursu.
390
Praeterit Actaeos colles, et Phocidis arva,
Oppida et Ausoniae terras, et Gallica regna,
Donec Iberiacas cursu pervenit ad urbes,
Laetus ubi Caesar residet, cui iussa parentis
Et rerum series atque ordine singula pandit.
395
Ipse Iovi postquam placidis haec auribus hausit,
Laetus agit grates sublato ad sidera vultu,
Quod Pater exolvat tantarum pondere rerum.
Protinus insignem gemmis auroque coronam,
Imperii decus, atque insignia cuncta remittit,
400
Quae subito unanimes coelesti numine Divum
Septeni proceres, studio et popularibus auris,
Romano cedunt delecto ex ordine Regi.
His propere exactis paribus Cyllenius alis
Pervolat, et coeli sublimia tecta revisit.
405
Detulit inde Iovi positis e corpore pennis,
Vt Caesar facili mandata peregerat ore,
Et fuerat plausu numero delectus ab omni
Ferdnandum procerum, quibus est data cura legendi
Ad decus Imperii, supremi et fascis honores,
410
Et quod fama loquax totum compleverat orbem,
Vltima qua Thule Nabathaeaque Memnonis ora,
Et quod Christicolae plausu studioque secundo,
Queis dedit omnipotens populos et iura tueri.
Haec nova laetifico celebrabant gaudia plausu,
415
Atque inter proceres Latii terrasque potentes,
Quae sedet Adriaco virgo pulcherrima ponto
Consiliis factisque potens, terraque marique
Extulerat vultus laetos, faciemque serenam,
Atque Panomphaeo grates et vota Tonanti
420
Solverat, ingenti plausu summoque triumpho,
Quod sacri imperii moderamina ad alta, fuisset
Ferdnandus tandem merito sublatus honore:
Qui pius, et clemens divini numinis instar
Sedaret rabiem, caedes, et corda furentum,
425
Et daret optatam populis per saecula pacem.