Andrea Rapicio imperatori Caesari Ferdinando

Testo base di riferimento: Barbara Zlobec, 2002

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


Imperatori Caesari Ferdinando Divi Philippi filio,
divi Maxaemiliani nepoti pio felici perpetuo augusto sacrum

 

Et merito: quis enim augusto succedere fratri

      Aut melior virtute animi aut praestantibus ausis

Debuit, hoc uno Fernando rege Quiritum,

      Quem dudum magni consortem Caesaris omnes

5

Vidimus et sacri moderantem iura senatus,

      Magnanimum, ingentem, quo fortuna superbit

Terra duce et felix tanto se iactat alumno.

      Ergo hunc septeni proceres, queis cura creandi

Caesaris et lapsis regni succurrere rebus,

10

      Vltro animis votisque simul concordibus unum

Appellant rerum dominum, cui libera iura

      Esse volunt fascesque omnes, tot regna, tot urbes

Submittunt, qua se vastis Germania terris

      Porrigit et passim magno nunc imperat orbi.

15

Caesar adest, late solio spectabilis aureo,

      Splendidus et sacra redimitus tempora mitra,

Ex solido auro, ex vectis Oriente lapillis.

      Huic comes est, quae olim terras Astraea reliquit

Et Pietas tandem longo post tempore visa

20

      Has sequitur volitans laetis Victoria pennis,

Candida Pax dominas retinens in sedibus urbes

      Et bona Libertas nostris vix cognita saeclis,

Libertas faustum populis et amabile nomen.

      Pone aliae atque aliae incedunt plaudentibus alis

25

Et mille instituunt plausus atque otia mille.

      Stant circum innumeri heroes, atque ordine longo

Insignes pietate duces.

      Accurrit parte ex alia generosa iuventus

Et confusa cohors, ut tot miracula spectet:

30

      Longaevique senes, pueri mixtaeque puellae

Obsessas tenuere vias et compita, dum se

      Quisque adigit, regem ut propius miretur et illum

Sublimem tanta cum maiestate sedentem

      Aspiciat, rutilo cinctum diademate frontem.

35

Ipse etiam celsa delapsus Iuppiter arce,

      Quem circa auratis vectae per inania pennis

Centum animae angelicis complebant vocibus auras,

      Affuit et late imperium triplicesque tiaras

Annuit atque illi aeternos afflavit honores.

40

      Audisses hominum studia et laeta omina vulgi,

Dum faustum imperium ac felicia quisque precatur

      Sceptra et perpetuos truculento ex hoste triumphos.

Quid memorem quot per magni spatia ampla theatri

      Procubuere duces? Qui dum regalia poscunt

45

Iura, suum adgnoscunt dominum legesque resumunt.

      Verum haec forte canent alii, queis carminis usus

Maior inest, ego si coeptum percurrere munus

      Aggrediar, quis me tanto sub pondere pressum

Sublevet? Aonides, vestro sucurrite vati!

50

      Salve heros, salve o soboles praeclara deorum,

Magne heros, cui se se moenia Romanorum

      Aureaque auspiciis laetis Capitolia servant.

Intrabis Scythicas felici numine terras

      Euxinosque lacus, qua plenis cornibus Ister

55

In mare caeruleas properat diffundere lymphas.

      A Austria victrices aquilas, augustaque signa

E eriget et toto felix dominabitur orbe.

      I Iamque illi passim laeto Victoria vultu

O obvia fit, magni submittunt colla tyranni:

60

      V vera cano, faveant nostris pia nomina votis.

Pannoniae tandem devictis hostibus orae

      Florebunt melius te Caesare, te duce regnum

Ausonium parta populis iam pace quiescet.

      Diffugient tristes olim, te vindice Dirae,

65

Ac scelerum bellique metus, et amica reduces

      Otia: non frustra vates cecinere priores

Venturum innocuum regem, qui temperet orbem,

      Cuius ab auspiciis redeant Saturnia regna

Et fortunati saeclis melioribus anni.

70

      Tu pacem afflictae Italiae populisque Latinis

Constitues, miserae Italiae, quae viribus hausta

      Tot caedes tot bella tulit, sortesque nefandas

Sustinuit, tu pacis honos, tu gloria belli.

      Depressae vitio leges turbataque iura

75

Nunc vitam accipient superasque in luminis oras

      Emergent, animas tandem sortita priores.

Quin patrii fines et litora Tergestaea

      Quae bellatrices aquilas venerantur, adorant,

Per te exoptatos capient tutissima portus

80

      Pristinaque attriti revocabunt gaudia cives.

Interea diis sacra ferunt ac limina templi

      Et patrias cumulant votis ardentibus aras.

Eveniet: dat signa Deus mihi certa nec umquam

      Praescia veridicos fallunt oracula vates.

85

Tempestate illa celebres mea Musa triumphos

      Et caesos toties hostes devictaque regna

Orsa loqui incipiet: tum demum, maxime Caesar,

      Perpetuis de te subtexam carmina chartis

Quae non ulla hominum ventura redarguat aetas.

90

      Forsitan et tenuem non aspernabere vatem,

Cui si non hederae aut victricis premia lauri,

      At saltem ex humili sertum continget hibisco.