Francesco Luisini carmina

Testo base di riferimento: Maria Rosa Gortani, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1973-74

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


1. de Natali Christi

Candida nox venit natalis conscia Christi,

Nox gemmis, nox et toto preciosior auro.

Candida nox, salve, gelidae salvete, tenebrae,

Et stellae, tuque, o foelix bos semper asello

5

Cum socio, qui nascentem vidistis Iesum

Qui algentem flatu tepidum fecistis anheli.

O utinam vobis vocis foret usus, et isto

Vox ore exiret, potis esset quae mihi sanctos

Commemorare ortus domini, cui sydera parent,

10

Aerque, et terra, et Nerei freta vasta sonantis.

Dulcius Ismario non me cecinisset in antro

Ismarius vates, non me Dircaeus ad arcem

Thebanam cantu compellens aspera saxa,

Brumalique movens gaudentes frigore cautes.

15

Sed tamen almificam fidem, famamque sequamur,

De te Christe Pater vero rumore canentem

Quae sacri monuere Patres, monuitque Sybilla.

Clauserat Augustus pacati limina Iani

Segnia tranquillo diffundens otia mundo,

20

Quali Saturno perhibent regnante fuisse

In terris, prius aetherio quam pulsus Olympo

Hospes ad Ausonii fugisset moenia Iani

Arma timens Nati, placido sic orbe Quirinus

Describi late gentes pater imperat omnes,

25

Quas vagus Oceanus spatioso gurgite cingit,

Describi sese curant quibus alta parantur

Tunc duo solstitia, in primo sol Ariete lucet

Cum tepidus, cumque in primam fert lumina libram

Et quibus ima duo in primis Cancrique Caprique

30

Cum sol inspicitur punctis variabilis aestu.

Maximi iussa obeunt Romani Caesaris illi,

Vmbra quibus semel est perpendicularis in anno,

Quando tenes primum Cancri sol ignea punctum.

Dant nummum sua dictantes quoque nomina iussu,

35

Versa quibus semper gelidis Aquilonibus umbra est,

Zodiacusve quibus, sive est Eclyptica horizon,

Et Cancri apparet tropicus, demergitur omnis

Sed Capri, primo Cancri sic sole flagrante

In puncto est illis horas lux fusa diei

40

Vnius per bis duodenas, nulla fere est nox,

Phoebus at in primum Capricorni lampada punctum

Cum tulit, exigua est lux illis, maxima nox est.

Imperio Augusti parent, orientia cernunt

Ordine qui obliquo pariterque cadentia signa,

45

Et qui perpetuam retinent (mirabile) lucem

Virgineum dum sol transivit ab Ariete signum,

Quive etiam, ut fama est, pallenti nocte premuntur

A Libra excedens dum pisces contigit idem.

Ipse quoque ad iussum senior festinat Ioseph

50

Caesaris, et secum argentum, quod praebeat aufert,

Illi sancta comes Maria est, cui candida vestis

Virgineos artus operit, non Pamphyla qualem

Coa manu tenui, qualem non Attalus olim

Confecit texens aurum, fulvosque smaragdos.

55

Vestis erat nimia non arte exculta, sed apta

Temporis id pluviam, et Boream perferre nivalem:

Ergo senex Nazarreno cum Virgine cedit

Bethlemiam repetens urbem, nataliaque arva,

Oenophorum lateri accinctus, capitique galerum,

60

Dextra humeroque ferens baculum, moderatur habenam

Laeva asino, quo Virgo uterum tumefacta, novoque

Plena Deo cum sarcinulis sublata sedebat,

Nam Dominos sensim bos sectabatur euntes.

At fertur qua Virgo decens, non secius alma

65

Vernat humus (mirum) glaciali frigore, quam si

Cosmicus ad solem Taurum traduceret ortus.

Purpurei surgunt flores et pullulat omnis

Arbor et irrigui dulci cum murmure fontes

Abrupta glacie manant pictaeque volucres

70

Vere novo in ramis strepitant sine more canentes.

Bethlemiae ut primum longis erroribus urbis

Invasit portam senior dux Virginis almae,

Mille intus strepitus, et murmura caeca vagantum

Audiit, obsessasque vias inspexit, et ingens

75

Vndique concilium, sed muta silentia nusquam.

Aere domum hic sibi conducit, subit ille penates

Et consanguinei, laribusque receptus amici

Ille est, at pingues adeunt plerique popinas,

Non aedes vacuae ut fuerint, non templa Deorum,

80

Non commune forum, non alta palatia cuique.

Sic memini me pruniferae per rura Revosae

Aequasset cum Libra diem, noctemque per horas

Passeribus sepes plenas, dumosque videre

Cum volucrum numerosa cohors condensior esset

85

Quam frons arboreis Aquiloni obnoxia ramis.

Hospitio caruit sic Nazarrenius heros.

Tum vero Herculeas Phoebus contingere metas

Incipiebat, equis pronas laxabat habenas

Purpureis fulvum liquens in nubibus aurum.

90

At senior monitus tenebris, et nocte propinqua

Hospitium lustrans ad diversoria quaedam

Proxima concessit, taurum hic, asinumque locavit

Ad Praesepe ligans nexa per colla cathena.

Hic etiam struxit male tuta cubilia sanctae

95

Tum comiti genitor, quam propter et ipse quievit

Subnixus cubito, et primam rediturus in urbem

Postera cum primum stellas Aurora recondet.

Sed iam stellifera nox intempesta corona

Cincta nigrum caput errabat super aequora ponti,

100

Et terras omnes, animalia cuncta silebant,

Pressa sopore gravi parcebant flatibus Austri,

Nullaque stridebat nocturnas aura per umbras,

Cum sacrum enixa est utero castissima partum

Virgo hilaris salvi nulla cum labe pudoris

105

Nec partu Lucinae ullos perpessa labores

Qualis cadit pomum ramo sine vulnere saxi,

Vere novo genitum quod praeceps colligit

Iam putridum, male iam ramis natalibus haerens,

Illud sollicitat ramo vis nulla caducum

110

Pertica nulla, noti nulli, sed sola vetustas,

Verum sponte cadit dum non sua rumpitur arbos

Talis ab intacto defluxit corpore Christus

Virginis almiparae cantu haud excitus ullo

Matris, et externa non vi compulsus ad auras

115

Aetherias, nullique affecta matre dolori.

Iccirco genitrix confestim surgit, ut ante

Flexa genu stabat, puerumque ad pectora tollit

Indolis aetheriae referentem signa, supinis

Nunc palmis ultro conceptum numen adorat,

120

Foenilique toro imposuit. Stat fultus agresti

In herba, per quem labuntur sydera coelo,

Auricomus radiat Titan, coelumque rotatur.

Structa Donysaeo non illum marmore servat

Regia, non Tyrio praefulgens lectulus ostro,

125

Ecce iacet, bos hinc flatus, hinc fundit asellus,

Vt Dominus caleat, quem pronus adorat uterque.

In latices olei versus fons cuius in ortu est,

Et noctis tenuere diem, lucemque tenebrae,

Balsamaque effudit tellus, et vate canente

130

Quem formidavit Tarpeia Caesar in arce.

Interea puerum genitrix dum sancta, foventque

Quadrupedes, ingens auditur cantus ab alto,

Pastoresque ciet vicina in valle deorum

Nuncius alipotens Gabriel, missaque per auras

135

Voce leves o lanigeri gregis ite magistri,

Ite - inquit - confestim omnes, Dominator Olympi

Nuper enim natus vestrae sub moenibus urbis,

Speluncae angusto in secessu a matre tenetur.

Dixit et in coelum rutilis se sustulit alis.

140

Illum mille chori stipant ad sydera euntem

Gloria in excelsisque Deo, in terraque voluntas

Queis bona inest, pax sit cantantes, aurea cantu

Astra, et quo valles imae, collesque resultant.

At male pastores gnari divine, hominisne

145

Vox iussisset eos nati ad cunabula Christi

Tendere, consurgunt pariter, captasque relinquunt

Excubias pecoris, quas gens Iudaea quotannis

Ducere solstitio de more solebat utroque.

Lactea dona ferunt omnes, omnesque rutundos

150

Caseolos, et castaneas tibi maxime coeli

Rector, et auditi secum pia dicta volutant

Numinis assidue: tibi nunc paremus ovantes

Quisquis es o divum, clamant, sequimurque iubentem.

Sic fati inspiciunt angustum moenibus antrum

155

Sub celsis coniunctae urbis, loca nota bubulcis

Arcta boumque olim sedes, nunc sacra deorum,

Ob regis natale solum, cui nomine cedit

Dictaei natale Iovis pulcherrima Creta.

Ast ubi vestibulo steterant sublime canentes

160

Pastores facibus flammatis, poplite asellum

Stare vident flexo, taurumque et saeva tepenti

Frigora honorato a puero depellere flatu.

Mox blanda coluere Deum prece, rustica laeto

Munera dantque seni, et Mariae salvere iubentes

165

Cuncti utrumque alacri sine fine hinc lumine natum

Iam pavidi vili in foeno mirantur Iesum,

Quem quoque visuri Iudaeae climata gentis,

Aethyopes potiere Magi, stellamque secuti

E terris abiere suis, quas nulla rotundi

170

Zodiaci regio premeret, tamen ungula curvi

Summa premit paulum diffuso poplite Tauri,

Nati hos fama Dei regnis eduxit avitis,

Plurima ab Eois tulerunt cui munera terris

Mirramque, aurumque et beneolentis thuris acervum.

175

Illis ut Domini est data copia larga videndi,

Procubuere simul venerantes numen, et eius

Mirati paupertatem Matrique, senique

Opportuna Dei tribuerunt dona sub ortu.

Lutea surgebat iam strato Aurora rubente

180

Coniugis Idaei, rubicundo lumine summos

Spargebat montes, proprios quo cuncta colores

Sumebant cantumque dabat Cybeleius ales,

Exequitur magni senior cum iussa Quirini,

Dat nummum Romae imperio parere fatetur,

185

Atque redit Nazarrenus cum Virgine tandem.

 

2. de Natali divae Virginis

Aggredior natale tuum memorare, Deorum

Regina, et summi genitrix veneranda Tonantis,

En tibi parturio carmen, quod Delphica Phoebo

Inventum cecinit strato Pythone iuventus.

5

Hoc genere est animus tibi nunc Dea carminis uti,

Verum non tantis mea cymbula sufficit undis,

Vt te rite canam, sed tu succurre canenti,

Affer opem vati Cirrhaei numinis instar,

Mox alius gerat e pulso victricia Turca

10

Vexilla et Veneto praestet numerosa Leoni

Regna triumphali redimitus tempora lauro,

Insignemque alius multo sibi comparet aere

Pace togam, resonetque foro, grandique locutus

Ore tonet, fulvam Pactoli et quaerat harenam.

15

Mi sat erit si Virgo meis celebrare camenis

Te potero, tuus huc heu Luvisinus anhelat,

Haec mihi praecipua est aliis Dea cura probatis.

Nazarreus fuerat sanctis vir moribus, almo

Praeditus ingenio, Ioachim Galilaea vocabat.

20

Multa illi e gravidis exibat victima septis,

Plenaque spumabant niveo mulctralia lacte,

Pinguis abundabat toto vel caseus anno,

Seu cum sol Cancrum peteret, seu lumine Pisces.

Bethlemia huic coniux fuerat, quam nominis Annam

25

Concordes dixere patres, foeliciter ambo.

Sic vixere pii perpessi altaria nunquam

Donorum cumulis, et thure carere Sabaeo,

Mendicosque pati non aequa mente ferentes.

Zodiacum Phoebus bisdeno cinxerat orbe

30

Signaque vigesies lustraverat omnia lucem

Dans, adimensque suam terris, cum nulla dabatur

Anna tibi, et Ioachi proles vergentibus annis

In senium, et tarda furtim reptante senecta.

Iccirco timuistis agi de limine templi

35

Sic steriles, sic tam parci sine munere ventris.

Exiguus stabat Ioachis post tecta sacellus

Frondibus oppositis, et multa vinctus oliva,

Et bene olens mota Panchaei thuris acerra.

Saepe illum Ioachis cum coniuge suetus adire

40

Effigiem Divum venerans ad sydera mente

Erecta, saepe hic sanctos cumulabat honores

Donorum pater, et cultum servabat in igne,

Non deerant hic fraga suum sub tempus odoris

Cum violis, aliisque rosis, quas rura ministrant,

45

Pomaque non aberant Latii Lucullus in oras

Quae Ponto eduxit, non et quae barbara Persis

Misit in Aegyptum patriis infecta venenis.

Anna igitur Ioachisque sacram stans haesit ad aram

Tristior, et lacrimis vultum madefactus uterque,

50

Talis erat soboles Cirrhaea in rupe Promethei.

Ante Themim quondam Pirrha cum coniuge sola

Obruerat campos vasto cum gurgite Nereus,

Et fuerat gelido tellus subiecta profundo.

Hac demum Ioachis solvit pater ora loquela

55

Pronus humi, genibus flexis, aramque tenendo,

Coniugis tacito dum pendent vota labello.

O qui sydereum nutu moderaris Olympum

Omnipotens genitor terrae pelagique repertor,

Arcanis totum libras qui legibus orbem

60

Arbitrio, iussuque tuo, quae iusta lacessit

Te causa ex merito veniens, ut pignora nostra

Cara neges lecto? Vacuusque hymenaeus obumbret

Connubium mihi? Iam templis pater alme repellar,

Et foribus clausis nusquam delubra patebunt

65

Iam sterili, populum nulla qui prole tuorum

Augeam, et oblitus famae melioris inerti

Occumbam vitae. Sed tu rex magne Deorum

(Omnia namque potest tua mira potentia) redde

Foecundum uxoris tumidumque ventrem

70

Nec patere ignavo semper torpere veterno,

Et sine prole tuos, si sunt tibi thurea cordi

Dona pater, si casta placent tibi corda piorum

Fac ludat puer in lata mihi parvulus aula,

Qui tenero ut primum diductus ab utere matris

75

Exierit brevibus cunis, et pergere primo

Doctus erit gressu, vel treis aetate decembres

Implerit, tua sancta colet delubra sacerdos,

Sertaque thuricremos, ponetque altaribus ignes

Seu mas, sive tuo dabitur mihi femina nutu.

80

Haec fatus Ioachis meritum Diis addit honorem

Mox et Hierusalem subito parat ire perenni

Nobile tum divum cultu, sanctique vetusta

Relligione loci, qualem fert fabula Delon,

Et Lyciam insignem Pataraei numine Phoebi.

85

Crastina lucebat croceo Pallantias ortu,

Et cum noctivagis fugiebat Cynthia tauris,

Candida et illa dies erat, in qua forte quotannis

Ierusalem semper Ioachis pater ire solebat,

Vt prolem multo superum retineret honore.

90

Ergo viae sese accingit, quaeve exigit usus

Omnia vitae parat, comeatum cogit inermis

Nec graditur, lateri nam laevo subligat ensem,

Ducit Amyclaeumque canem, coeuntque frequentes

Vndique ei comites e Nazarrenide terra,

95

Et moestam uxorem se decedente marito

Solatur molli amplexu cara oscula iungens,

Commendatque lares, et casti foedera lecti.

Saepius occiduo Tartessia littora curru

Contingerant Phaetontis equi, Galileus ad urbem

100

Hospes ubi optatam pervenit itinere fessus.

Iccirco haud cunctatus adit conspecta Deorum

Templa pater Ioachis fixis opulentia pyropsis,

Splendidaque argento, centumque altaribus ampla,

Nec sentit fore, cum tandem properantibus annis

105

Progenies sua stellantes regina per axes

Augebit numerum Divorum altaribus altis,

Infundit liquidos capiti sibi turba liquores

Vota soluturus, nec non pia dona daturus,

Ignarus Ioachis vicinae accesserat arae,

110

Villicus hunc templi tristi cum voce sacerdos

Increpat, et sacra turbatum trudit ab ara,

Addit et immani sic verba minantia facto.

Ecquis te vetitas confidentissime Divum

Iussit adire domos? Quidve hinc peregrine reposcis?

115

Cum tibi non liceat sterili contingere sacra

Limina templorum, nec ubi es considere nulla

Qui sobole auxisti populum sine pignore lecti.

Tantane te caecae tenuit fiducia mentis,

Vt neque te leges, nec moverit ipse sacerdos?

120

Nunc ego te, praestat sed pellere limine templi

Dixit, et e foribus peregrinum reppulit audax.

At Ioachis magni incusat non prospera coeli

Sydera, et ignifero quodcumque est numen in illo,

Sic aequa quod mente ferant se illudier, udae

125

Mox lacrimis maduere genae, singultibus imum

Concussum est pectus, iam in solos ire recessus,

Et vitam traxisse inopem mens imperat aegra.

Ergo abit in sylvas, pastores convenit illic

Ipse suos, sedesque simul desperat avitas

130

Saucius ingenti moerentia corda dolore.

Ceu quondam taurus praesepia nota relinquit

Terribili victus certamine, saepe videmus,

Nam geminos acri pugna concurrere tauros

Pro nitida adductos vacca, quam sperat uterque

135

Pascentem in prato prope flumina Tiliaventi,

Illi dura cient obliqua praelia fronte

Cornibus adversis, caudaque in terga retorta

Pondere anhelat humus, reboat mugitibus ingens

Maurus, et undicolae trepidant sub gurgite Nimphae,

140

At qui terribili devictus Marte recessit

Saltibus excedit notis pudibundus, et agros

Ignotos petit incassum pastore sequente.

Haud aliter Ioachis sylva latet abditus atra,

Et frustra patriam lugens reminiscitur urbem.

145

Ante oculos semper sibi templa negata

Illatamque ignominiam, sortemque nephandam.

Illius ad fletum montana cucurrit Oreas,

Tutaque Ityraeo properavit Amadryas arcu.

Corniger Arcadii venit Pan colle Lycaei

150

Maenalioque iugo, Faunus Laurentibus arvis,

Daphnaea procera ligans sua cornua lauru.

Cuncta videns opifex rerum de culmine summi

Aetheris extemplo Gabrielem convocat altus

Sydereo in solio, mox illi talia mandat.

155

Expulsus templo Ioachis me cogit ab alto

Mittere te coelo Gabriel, qui nunc velut exul

Moenibus e patriis procul est, nec curat

Amplius uxorem, patriosque revertere fines.

Causa fuit talis secessus munere nudus

160

Coniugii torus, et steriles iam segniter anni.

At tu moerenti sobolem promitte futuram

Quam dicet Mariam, quae virgo puerpera natum

(Vera cano) nostrum feret. Illum ianitor Orci,

Et Stygii Manes; vacuusque timebit Avernus,

165

Dum prisci labem sceleris mortalibus aegris

Abluet, obstructique viam reserabit Olympi.

Nam neque desperet prolem languentibus annis

Nazarreus Ioachis, sic Rachel, sic quoque Sarra

Praegnarunt. Rutilis igitur delabere ab astris,

170

Coge tibi faciles Zephyros. Haud plura locuto

Obsequitur Gabriel nitidis perlucidus alis,

Stellatam indutus tunicam stellante cothurno.

Devolat ad terras, qualis Ligurinus ab alta

Turre nucem sectans, domini quam dextera tollit.

175

Tum sic alloquitur Ioachim convalle sedentem:

"Sic sine spe sobolis venturae extorris opaca

Rupe sedens Ioachis patriaque Annaque relicta

Nec sentis tandem quam vasta potentia Divum est?

Ipse pater superum terram, maria, astraque torquens

180

Numine stelliferis ad te me misit ab oris,

Vt referam tibi venturam per saecula prolem

Egregiam fama, et benefactis, illa pudore

Incolumi pariet dominum, qui (credere dignum est)

Solis utramque domum meritis implebit Olympi

185

Recludet prius obstructi mortalibus oras,

Tartareis metuendus aquis, orbique nephando.

Huius erit genitrix, et filia, sponsaque rite

Progenies tua, quam Mariam Galilaeae vocabis,

Nec vero abicias spem tanti pignoris unquam,

190

Ipse diu sterilis fueris licet, Annaque coniux,

Neu dulces foveas natos, superabile magno

Nil non est coelo, sunt omnia plana Tonanti.

Nonne uteri sterilis tulit ipsa opprobria Sarra

Decrepita iam aetate gravis? Tamen illa sub auras

195

Edidit Isaachum heroem, sterilis quoque Rachel

Progenuit partu foecundo maxime Ioseph

Te regnaturum Phariis regionibus olim."

Haec simul aetherius retulit mandata minister,

Ocius in tenuem fugiens evanuit auram

200

Sermone in medio, tum vero obmutuit heros

Nazareus tali aspectu, sed laetus amatae

Ob donum sobolis gestit, semperque recusat

Illi dulce patris nomen, mox rursus ad urbem

Inde redit properans uxorem visere, nec iam

205

Connubium infoelix carae sine prolis honore.

Interea Ioachim patris dolet Anna remotum

Ingentes mirata moras, sic anxia mentem

Dividit huc, illuc, dum falsa pericula fingit.

Hanc igitur pavidam solatur nuncius idem

210

Coelicolum, referens Ioachis tibi qualia nuper,

Significatque locum, quo occurrat laeta marito

Iam festinanti patrias contingere sedes.

Anna autem tanto confidens numine duci

Vrbis Nazareae decedit moenibus, illam

215

Vndique feminea magna comitante caterva

Qualem purpureae Phoeben per rura Napaeae

Sive per Eurotae ripas, sive ardua Cynthi

Per iuga sectantur ductis de more choreis.

Iamque ad Hierusalem portam pervenerat illa,

220

Aurea quae fertur, videt adventare maritum

Hic subito, occurrens cuius dat brachia collo,

Amplexuque dato inter se, lacrimisque remissis

Dicta simul referunt, quibus est affatus utrumque

Qui modo syderea devenit nuncius arce.

225

Sic vario sermone alacres sua tecta subibant

Thura Deis adolent, cumulantque altaria donis.

Presserat Erigonen iamdudum Phoebus, et illi

Quina dies aberat, quin librae sydus adiret,

Cum foelici utero laevo sine numine natam

230

Anna parens peperit, Mariam quam provida dixit,

Dive tibi quondam genitricem Christe futuram,

Illa dies, quamquam glacialia tempora adessent

Verna tamen fuit, immanes non bella Leones

Tentarunt, placidae iacuerunt littore Phocae,

235

Credita nec coelo est volucris, sed dulcia semper

Carmina fronde sedens fudit. Non cymba Charontis

Forsan per Stygios volitavit concita fluctus,

Pallida quin etiam parsissent sontibus umbris

Tartara, si scirent immites parcere Manes.

240

Pulchra dies fuit illa quidem, quae prima recenti,

Affulsitque novo Zephiri sub flamine mundo.

Pulchrior una tamen fuit haec natalis Olympi

Reginae, apricis radiabant collibus uvae,

Pomaque foecundos sternebant aurea ramos.

245

Ergo diem hanc celebrent Garamantes, et Indica proles,

Hesperiae Gades, et Bosphoron incola Thracem

Qui tenet, et gelidam vicinus suspicit Arcton.

 

3. Ionas

Mortales caecis iam mentem avertite curis,

Et fugite impurae ob noxas contagia vitae,

Vos Deus aetheria errantes observat ab arce,

Et coeli e specula radiis opera omnia lustrat

5

Ipse suis, qui magni etiam vaga lumina solis

Immittit terris, noctemque expellit opacam.

Non illi offusae quicquam occultare tenebrae

Aut hominum potuere artes, et ahenea claustra.

Ille iam tacitos explorat pectoris aestus,

10

Secretosque animi motus, atque intima corda,

Et iam cuncta videt saeclis ventura futuris.

Ille tuas Ninive culpas et crimina vidit

Admissa in superos gravibus plectenda ruinis,

Infelix Ninive, et regnis opulenta superbis,

15

Regnatrixque Asiae, atque orientis clara triumphis.

Ergo Dei monitis iussus tibi pandere vates

Fatidicus propere ventura pericula Ionas

Atque Asia amissa clades aperire futuras,

Quae non carminibus volucres, non praepete penna

20

Augurium docuere ullae, sed Rector Olympi

Aflatum implevit coelesti Numinis haustu

Fatorumque dedit seriem praedicere cantu.

Ille tamen magni imperiis parere Tonantis

Abnegat, et se palmifera procul abdit Ioppe,

25

Sive tui veritus Ninive convicia fastus,

Sive necem, et lapides repetito vulnere iactos,

Mox inde excedens rapida secat aequora pinu,

Et petit arva, cilix croceos ubi Tmolus odores

Diffundit, Tarsi Perseus ubi penniger urbem,

30

Et populis sedem posuit sua signa secutis.

Ecce ratem, mediis dum fluctibus errat Ionas

Adversae invadunt ventis reflantibus undae,

Et pelago bacchatur hiems, furit humidus Auster,

Arctoo Boreas sua flamina mittit ab axe,

35

Atque Eurus rubris Aurorae stridet ab undis

Et spumantem imis portum convolvit harenis

Caeruleique atro densantur in aethere nimbi,

Ac lucem eripiunt oculis nigrantibus omnem,

Coelo ignes flagrante micant, tremit horrida tellus,

40

Ipse gubernator clavum superantibus Austri

Vix regit, et praedonem aliquem, dirumve latrone

Autorem tempestatis, tantaeque procellae

Puppe vehi clamat, comites iam mergier omnes

Vnius ob noxam, sic diis, fatisque videri.

45

Ingemuere omnes, et tanto crimine nunquam

Pollutos sese contendunt, tristis Ionas

Transtra iacens tenet et compressa voce silescit,

Atque Dei nimbos, nec non freta vasta veretur

At sontem ductae sortes testantur Ionam,

50

Quem coeli tonitrus iam pridem et caerula poscant,

Quem ventis deceat dedi ut salis unda quiescat.

Ille autem attollens pallentia lumina coelo

Stellantes oculos tractus versare per omnes,

Et vigilem spectare Deum late omnia sentit,

55

Qui profugum retrahat ventis et fluctibus atris.

Vna omnes quis sit scitantur, numine laeso

Quo vivat superis invisus, et aequora sulcet,

Se vatem vocat ille Dei, sibi nomen Ionae

Esse docet, Niniveque Deum laesisse relicta:

60

Me me inquit rapite o comites, et mittite in undas

Vt venti ponant vehementes, et freta placentur,

Nam si vestra mei pietas praecordia tanget,

Nec praeceps iero in pelagi vada salsa profundi,

Heu quae vos fortuna manet, Nimbosus Orion

65

Obruet, et nigris Aquilo summerget harenis.

Has vatis socii voces mirantur Ionae,

Atque oculos simul ardentes, et flumina fandi.

Tum vero non invitum, ut fata aspera vitent

E prora tristes deturbant aegrius alta,

70

Ille Deum implorans, tacito pia vota labello

Suspendens, hyemi se atrae et reboantibus Euris

Devovet, et praeceps tumidi subit aequora ponti.

Tum siluere truces venti, pacata procella est,

Et placido velox decurrit gurgite puppis.

75

Ecce autem quod erit cunctis memorabile saeclis,

Posteraque, et praesens semper mirabitur aetas,

Monstrum immane maris spumantibus exerit undis

Ingluviem ingentem, faucesque ostentat hiantes,

Terribile, horrendum, formidatumque natantum

80

Squammifero generi, et curvis alti aequoris antris

Iam vatem vasto fluitantem captat hiatu

Ac latam non permansum demittit in alvum.

Ah miser, ah vates miser, ingemuere profundi

Te scopuli, te turba omnis Nereia luxit,

85

Te coryli quas amne suo pater Andracus ambit,

Et vitrea unda Lyci, Pynarique argenteus humor

Ter sol Oceano roseos iam merserat axes,

Ter nox extulerat rorantes atra capillos,

Cum ferus evomuit viventem cetus Ionam

90

Euxini pavidum ah mediis in marmoris undis,

Conspicitur nullus refluenti navita in alga

Qui nantem excipiat, qui tutis sistat harenis.

Quanquam illi haud opus est remis, nec puppibus ullis

Cui se coelicolum comitem rex optimus addit,

95

Et nutu tempestates, hyemesque serenat.

Sospes harenoso steterat iam margine Ionas

Aequoreos toto dispergens corpore rores,

Extollensque manus convexa ad lucida coeli

Ore Deo grates, et anhelo pectore agebat,

100

Et veniam fuso lacrimarum fonte petebat.

Mox Ninivem sacris properat de more peractis,

Et fore, ut amissae Ninivitae regna reposcant

Frustra Asiae memorat, quanta est a littore longe

Aegaeo Lyciae ad fines limitique fluenta,

105

Ah Ninive Ninive tua te tua dira libido

Excidioque alte vertet fumantia tecta,

Cum denos quater exoriens sol prompserit ortus.

Sic pater ille Deum statuit, qui saeva rubente

Fulgura molitur dextra, et fulgentia torquet

110

Astra poli. Haec fatus tremefactam terruit urbem

Et pavida insolitis agitavit pectora curis.

Continuo turbatae adeunt templa omnia matres

Crinibus effusis, et saccis corpora tectae

Deponuntque auro contextum et murice mundum.

115

Id cunctus populus, posito id Diademate tristis

Rex facit, et cinere immundo caput oraque foedat,

Omnibus ignem aris, Panchaeosque addit hodores

Et veniam superos ieiuno pectore poscit.

Nulla illis carpsere herbas armenta diebus,

120

Nulli amnem tetigere greges, aut roscida rura,

Nullus sylvestri cantavit arundine pastor.

 

4. pro navigatione illustrissimae
Mariae Portugallae e Lusitania ad Belgas

Flate aurae, flate occiduae, quid statis? Et altum

Aera certatim croceis percurrite pennis

Et Lusitano regali e sanguine cretam

Advehite huc sponsam sinuosi ad flumina Scheldis.

5

Vndosum perque Oceanum, perque horrida monstra,

Incolumem, nulloque salo iactate secundae,

Ah pelagi hinc iras, scopulosa hinc saxa

Vos sponsae desiderio Farnesius optat

Inclytus, et dulci iamdudum carpitur igni

10

Adverso increpitans spirantem littore Eoum,

Et clarum Arctois nimium iam Cephea ventis.

Flate leves, nullique aequor turbate procellis

Magni aurae Ponti decus, Oceanitides aurae,

Et terrae, et nitidi soboles pulcherrima solis.

15

En vobis vario Lycidas e flore corollas

Texit, et hinc rivis beneolentes irrigat hortos

Sertaque odorato e lauro venientibus offert.

 

5. Admetus

Iactabat tristes nemorosa in valle querelas

Atque iras Domini Battus deflebat acerbas

Qua pater Eridanus spumoso exaestuat amne,

Italidum rex undarum; Eridanitides alnis

5

Voces et teneris Nymphae excepere salictis,

Quas et capripedes legerent in cortice Fauni,

Et Dryadum chorus errantum, montanaque Oreas.

Ipsae etiam rupes, et sylvifer Apenninus

Fleverunt tali moerentem carmine Battum:

10

Tu me has in latebras, tu me haec in lustra ferarum,

Inque hos invisum misisti Admete recessus;

Crudelis, nimium o crudelis, maximus idem

Pastorum, quos lata amplis Insubria regnis

Pascit, et imperio gentes cohibere superbas

15

Concessit. Tantum tibi nostra haec carmina surdent

Carmina, quae Nimphae quondam audivere Latinae

Et quae Tyrrhenis Arnus non sprevit in antris.

Hic lucem invisam aspicio, non montibus altis

Amissos errare greges, et flumine noto

20

Hic tantum surdas miserabilis alloquor umbras,

Quas viridi ex humero rapidi ripa eicit amnis

Et sol decedens clauso iam duplicat orbe.

Hei mihi purpureos cum sole abeunte colores

Vernantes agri amittunt, et roscida rura

25

Dum nox humantes expandit frigida crines.

Mox rursus croceos vigil sol aureus ortu

Restituitque diem, atque oblatum rebus honorem.

At mihi te semel amissum, ereptumque nefandis

Fortunae insidiis quando aspexisse licebit

30

Cura Deum Admete, et coelestem cernere vultum?

Quo curarum aestum, tempestatesque serenas

Crudelem vitam, et miseros lugentibus annos.

Aurae quae levibus coelum percurritis alis

Terrarum e gremio, atque imis e vallibus ortae,

35

Vos Aurae Admetum placidis invisite pennis

Vindelicos inter populos, et Pannonas acres,

Seu paci ille studet, seu bella horrentia tractat

Vt Geticum nostris avertat finibus hostem,

Et claras redimat Solymas Oriente subacto,

40

Dicite moerentem Battum in convalle reposta

Quam Padus humectat liquidis argenteus undis

Quod Domino spretus vivat, tabescere luctu,

Dum mortem increpitat seram, tenebrasque morantes

Pallentis leti et cunctantis sydera fati.

45

Ite aurae vobis beneolenti e flore corollas

Albaque Puniceis intexam lilia sertis,

Et statuam ripa hac nivei carchesia lactis.

Batte quid insanis? Quidve irrita somnia fingis,

Somnia quae gelidi discerpunt omnia venti?

50

Nam tuus Admetus bella inter Martia duris

Insedit castris, fulgentesque aere catervas

Ducit, ut Italiae patriis longe arceat oris

Regnatorem Asiae, et glacialis fontibus Istri,

Ne timeat fractis hostem Germania claustris

55

Iamque tuum Domini efluxit de pectore nomen.

Ne mihi sit de te, ne sit mihi credere tantum

Admete Ausoniae decus, et mea maxima cura,

Vt me servitio invisum reieceris omni.

Nam neque te immanis gelidi sub rupe Lycaei,

60

Aut ubi nymbosum tollit caput Apenninus

Fovit aper natum, nec praebuit ubera Tygris,

Nec me servitio dives contempsit Iolas,

Cui centum pascit pingues in littore tauros

Mincius, et riguis foecundat pascua rivis.

65

Tecum Admete libens vel mille pericula vitae

Vltro obeam, alpinis nivibus, atque aggere clausus.

Te praeter neque servitio me speret Iolas,

Nec iaculo insignis Lycidas, nec doctus Amyntas

Seu calamis malit, seu cantu vincere Faunos.

70

At tu quid procul hinc gelidoque sub axe moraris

Pannoniae magno armatus pro Caesare semper?

Nec te ullae glacies, nec te horrida castra fatigant,

Ah ne te algentis premat inclementia caeli,

Nam perhibent illis Aquilonem surgere ab Oris,

75

Ah ne te rapidi glacies olim aspera fallat

Dannubii. Nereus tibi, et Portunus in undis

Invideat partos fugiente ex hoste triumphos.

Huc ades, et positis tandem laeta otia curis

Excipe, victricis lauri tibi fronde coronam

80

Naiades intexunt, immortalique amaranto

Sylvanus picto fiscellas vimine nectit.

Hinc placidi dulces uvas, et caerea Fauni

Pruna ferunt, celeres hinc aurea mala Napaeae

Et calathos implent ferrugineis hiacynthis,

85

Atque croco, et violis puro lucentibus auro.

Ipse tibi ingentem viridi de cespite ponam

Hic aram, et nitidum viva sub imagine marmor,

Quam molli casia, lauroque halante quotannis

Rite colam, atque tuas accingar dicere laudes

90

Carmine, quo victus nuper mihi cesserat Idmon,

Idmon harundinibus nostris non ultimus oris,

Admetum hinc semper montes, sylvaeque loquentur,

Et liquidi tacito iactabunt murmure rivi,

Admetum Eridanus vitreis resonabit in undis.

 

6. Francisci Luisini egloga
ad Aloysium Cornelium, cardinalem amplissimum

Extulerat coelo croceam iam roscida frontem

Aurora et liquidum vitreo de pectore rorem

Spargebat late, quo se flaventia culta

Et gelidae valles, et purpurei Narcissi,

5

Et viridi excipiens gremio ripa abluit omnis,

Cum pater Italidum Eridanus regnator aquarum,

Cui Rhodanus, Rhenusque simul, cui maximus Ister

Cedit, et Eoae Ganges vagus arbiter undae,

Taurina auratis e flumine cornibus ora

10

Exeruit, summoque udum caput extulit amne.

Mox pulchram Hesperiae lucem miratus, et altis

Impositas saxis, arvisque feracibus urbes

Temptari placidis sensit sua pectora curis,

Tum glaucos oculos sinuosa ad flumina volvens

15

E vitrea latices effudit largius urna,

Et varias sylvis ac verticibus praeruptis

Emisit tandem post longa silentia voces.

Dixit, ut aethereo fugiens Saturnus Olympo

Ausoniae cultis ornavit legibus oras,

20

Et victum eripuit sylvestrem gentibus, auri

Saecla ferens, cui mox successit decolor aetas,

Et peperit taetros homines, atque aspera corda.

Electri lacrimas, frondentesque addidit artus

Heliadum, profugumque Amphrysi ad flumina Phoebum

25

Pascentem tauros, et carmine saxa cientem.

Tum canit errantem Parisetum Heliconis in umbra

Evictum duplici vernantia tempora lauro,

Et doctum rerum versantem in mole Rugerrum.

Hinc sanctos Proceres Tyberini in flumine sistit

30

Cornelium, Polumque, alia nec parte Pighinum,

Et cum Cervino Mastaeum, queis sacra circum

Infula caesariem, roseique insigne galeri.

Nec vero te praeteriit pia iura tuentem,

Quae nobis magni sanxit regnator Olympi,

35

Grossi, doctorum decus immortale virorum.

Quin etiam effatus merita tibi tempora mitra

Vt Vaticani cinxit deus incola templi,

Vtque tuis arces Pastor contagia campis,

Impia quae Arctoo rabies diffudit ab axe.

40

Vt iam pro solio violae subluceat aurum,

Atque asper croceo cedat Paliurus acanto,

His etiam Adriacis regnantem fluctibus urbem

Adicit, et placida populos in pace regentem,

Cui iam nec magno iactet se flumine Tybris,

45

Nec debellatos obiectet Graecia Persas.

Mox ut Iuliacis Praetor Sannutus in oris

Iustitia dignas decernit vindice poenas

Sontibus, in iustos nulli pietate secundus,

Cui semper comes Erigone, et Tegeaticus ales,

50

Hinc autem strepitus bellorum, et praelia Martis

Excitasque Erebo Diras toto orbe furentes

Commemorat, septumque aeratis classibus aequor,

Dum bellum movet hinc atque arma horrentia Caesar,

Quique bibunt Rhenum, et quos ingens alluit Albis,

55

Alpinis hinc aggeribus se Gallia fundit,

Et Rhodanus fremit, et praeruptis Sequana ripis.

Ne tantas, ne quaeso animis excite ruinas,

Aetherei proceres, divorumque alma propago!

Vos bonus exoret Tarpeia Iulius arce,

60

Vobis capta Rhodos, et pressi Pannones armis,

Et rapidis pontem frustra indignatus in undis

Danubius, fractisque timens Germania claustris

Regnatorem Asiae, occurrat, somnosque quietos

Eripiat moestis, et saevas concitet iras.

65

Inde refert Paphias oras, et Cypria regna

Fluviorum rex, et profugus quas condidit arces

Iliaci vitans Teucer dira omina belli,

Regina ut tantas tenuit Cornelia sedes

Imperio, Adriadum mulier tum sanguinis una.

70

Illa ubi morte obita coniux coelestibus astris

Accessit, numerumque auxit, et nomina Divis

Se Patriae, et sceptrum addixit, regnique corona

Et Veneto cessit regnandi iura Leoni,

Latius ut ponto volucres expanderet alas

75

Germanumque sequens Adriae defertur ad urbem.

Tantus amor Patriae, pietas tam certa suorum:

Illam undae Pelagi molles, et candida coeli

Prosequitur summis properantem fluctibus aura

Clarior et nullis obductus nubibus aether.

80

Contra autem magnus missis vocat Adria ventis

Muscosum in gremium venientem, atque humida pandit

Brachia, caeruleamque ingenti corpore vestem

Haec pater Eridanus. Post quem toto amne canori

Auditi vacuum mulcentes aera cycni,

85

Vicini montes et ripa efloruit omnis.

 

7. Carolo V convalescenti elegia

Maie decus coeli et naturae cura parentis,

      Semper Amyclaeis candide sideribus,

Quae nobis ver purpureum et ruris honorem

      Et mitis Zephyri flamina blanda parant,

5

Heu quatum Hesperiae luctum, et suspiria primum,

      Quam laetos roseo mox vehis ore dies.

Nam quae tam solido quercus e robore nuper

      Saxaque praeruptis invia verticibus

Non flerunt Carolus, cum febre arderet, et aestus

10

      Indomitos aegro pectore conciperet?

Ipsa oculos guttis Hispania grandibus implens

      Turritum lacrimis sustulit uda caput,

Et veteres fertur deploravisse ruinas

      Dives Ibere tuas, maxime Beti tuas,

15

Cum Mauri irrupere truces et barbara pubes,

      Haec fortunati viscera ad usque soli,

Ergo inquit nondum luimus delicta vetustae

      Gentis, et haec magnis debita coelitibus.

Parte alia convulsa comas, percussa decorum

20

      Parthenope duplici pectus anhela manu

Pro Carolo incolumi Divum facit omnibus aris,

      Et cumulat sacris thura sabaea focis.

Auditae per vicini iuga summa Napaeae

      Pausilypi miseris ingemuisse modis,

25

Nec visae violae rubuisse, aut lilia campis

      Albere, aut ullis purpura inesse rosis.

Quid tellus regnata feris Cyclopibus olim

      Nunc o nunc foelix Regibus Hesperiis,

Anxia Diis Superis votum immortale sacravit,

30

      Destitit et pictis accubuisse toris.

Idem habet Insubres moeror, qua gallica late

      Arva rigat vitreo plenior amne Padus,

Et vos, o Belgae, assuetos genialibus horis

      Cum rapidi Martis classica pulsa silent,

35

Gens bello praeclara, gerens thoracas ahenos

      Et spumantis equi terga agitata premens,

Sed thiasis etiam, placidaeque intenta quieti,

      Longosque ad Crotalum ducere docta choros.

Aemiliae hinc urbes, et sylvifer Apenninus,

40

      Et perculsa gravi Roma dolore gemit,

Quae verae columen pietatis iactat Iberos

      Reges, et priscis tollit imaginibus,

In superos dum bella gerit ferus accola Rheni,

      Quique bibunt Tamisim, quique fluenta Savi,

45

Insurguntque novi (heu facinus) sine more Typhaei

      Quos genitrix gelido terra sub axe tulit.

At tu sancta parens, atque altrix Roma Piorum

      Iam gaude, et curas dissoluisse iuvet.

Exultet terrarum orbis, sed qui tenet urbes

50

      Helesponte tuas, lugeat usque Scytha.

Nam Carolus morbo conflictabatur acerbo

      Nunc valet, et pulchri corporis ore nitet:

Qualis sub aestivis radiis flos pene perustus

      Quem matutini luminis aura fovet,

55

Iamque auro similem facilis terrae educat humor

      Et Zephyris mulcet Chloris amica suis,

Pubentem et croceo in campis iam caule virentem

      Sol urit, medio dum fugit umbra die,

Ille comam languens demittit, et arida colla

60

      Pallenti matrem caudice spectat humum,

Nox demum liquido reficit hunc rore cadentem,

      Dum tenui succum roscidus imbre bibit.

Eoa e specula rubris Aurora capillis

      Formosumque videt mane revecta dies:

65

Vive diu Carole Augusti, regumque propago

      Quos vix astra, ingens Oceanusque capit,

Mox reges geniture pios, et Marte superbos

      Quorum Hebrus metuet fulmina, Tigris opes.

Terrarum tu deliciae, et spes altera Iberi,

70

      Te cupidis spectant sidera luminibus.

Agnoscuntque fore, ut Solymas Oriente subacto

      Extremis terris victor adusque Getis,

Et partis late Ionio tuus aequore, late

      Aegeo spoliis miles onustus eat.

75

Sancte senex, qui olim sacri Iordanis ad undam

      Ire Deo suetus nocte dieque comes,

Mox ille ut nota coeli ad convexa revertit,

      Venisti occiduis advena littoribus

Vera Dei praecepta docens, et quae sit Olympi

80

      Semita, et Hispanos ad potiora vocans.

Dexter ades Iuveni, placidoque hunc aspice semper

      Ore favens summi celsus ab arce poli,

Vt vividam ducat florenti aetate iuventam

      Foelix prole nova, roboris auctus ope,

85

Ac serae metas, et lustra extrema senectae

      Tangat, et in coelum iam satur orbis eat.

 

8. Caroli V victoria de Germanis, elegia

Accessit titulis Germanica laurus Iberis,

      Et victor gelido Caesar ab axe redit,

Audaces populos domuit, belloque repressit,

      Et parva fudit barbara signa manu.

5

Horruit extremus Cimber, quosque alluit omnes

      Oceanus vasto gurgite Theutonicus,

Quique bibunt magni glacialia flumina Rheni

      Et quos vindelicis circuit Aenus aquis.

Aene pater, qua mente Aquilas sensere propinquae

10

      Sarmaticis gentes effera turba iugis?

Et quos victoris metus ultro accedere castris

      Compulit, et tumidas dissoluisse minas?

Quid tantum est ausus furiali turbine Saxon?

      Otia vel superis demere coelitibus?

15

Illi et Aventinae spretus Deus incola rupis,

      Et spreta est sanctis legibus alma fides,

Vltor adest scelerum Caesar Tirynthius alter

      Monstrorum domitor, qui iuga saeva paret.

Ille truces animos debellat, et impia victor

20

      Prosternit crebris agmina fulminibus,

Caerulea glaucum penitus caput abdidit unda

      Danubius refluis territus aequoribus,

Roscida sollicitae liquerunt rura Napaeae

      Et ripas liquidi deseruere Lyci.

25

O quotiens illic olim cum parget Arator

      Ad stivam lentos increpuisse boves,

Inveniet scabros enses, galeasque rigentes,

      Ossaque congestis obruta in aggeribus,

O quotiens pascens vicino rore Menalcas

30

      Herbosi pingues gramine montis oves,

Morte vagis obita noctu terrebitur umbris,

      Et tenuem in triviis sentiet esse larem,

Tum Nymphas, geniumque loci venerabitur insons

      Panaque, et agrestem lacte tepente Palem,

35

Et faciet pecude in sylvis operatus opacis

      Sic ubi muscosis rivulus erret aquis.

Salve cura Deum Caesar, quem maximus orbis

      Terrarum, et vasti non capit unda maris,

Cui populi, terraeque alio sub sole iacentes

40

      Inviaque antiquis Regibus ora patet,

Alter inaccessas Argo quo Tiphys in undas

      Egit, et insolitis carbasa pulsa notis,

Cum polus effulsit tenebrosa in Tartara pressus,

      Et notus lucem condidit orbis apex.

45

Tu vindex Albimque domas, victumque Typhoea

      Ducis, et in superos bella nephanda premis,

Te Rhodani tremuere lacus, te stagna Lemani,

      Te Syrtis rabida Syrtis adusta siti.

Te Geticus fugiens bellantem protinus hostis

50

      Rettulit ad patrias Thracia signa nives.

Illa dies citius nostris eluceat annis

      Quam spolia haec demant ultima fata mihi,

Qua videam domitam victor Propontida Ibero

      Atque actam antiquam sub nova iura Lygon,

55

Bistoniumque illinc praedonem cedere, ubi almi

      Pastoris sancto conditur urna solo,

Expectata isthaec si quando advenerit aetas,

      Reddet felices aurea Rhea dies.

 

9. ad nobiliss. Theodaldum Canossium Transformatorum
Academicorum principem Francisci Luisini Vtinensis ode

O quae Pierium nemus

Qua se Castalius insinuat liquor,

Ripis undique roscidis,

Electro liquido purior et vitro

5

Quae late virides comas,

Ascraeique iugum verticis incolis,

Tu illustrem iuvenem Dea

Illustrem Iuvenem, qui patriae decus,

Plectro concine nobili.

10

Dic ut nobilium prisca Canossius

Thedaldus decora hic patrum,

Insignes generis ut titulos habet,

Et clarae seriem domus.

Dic ut vestra adiit stagna perennibus

15

Lauris cinctus, et obsita

Florenti retulit baccara tempora.

Illo ut Principe floridae

Transformata cohors nunc Academiae

Omnes Pieridas colit,

20

Et doctam superat Xenocratis domum.

Haec si candida Pieri

Actutum Aonia protuleris lyra,

Pandebunt tibi roscida

E quercu violis texta recentibus

25

Centum serta ad aquas fluens

Qua pleno strepitat Crustulus alveo.

 

10. ad Franchinum clarissimum ode

Nec flavus Tyberis, nec alma celsis

Templis, inclyta Romuli urbs abire

Parentem tenuit Minutium altas

Trans Alpes, rapidi ad fluenta Rheni

5

Cintosque Oceano ultimo ad Britannos,

Et clarum ad Rhodanum, ferosque Belgas,

Dum insignem roseo Polum galero

Ignotas sequitur comes per urbes,

Vt desiderium optimi sodalis

10

Fers Muti? An Tyberina Nympha, clari

Quae quondam est numeris beata Molzae

Te captum tenet aureis ocellis?

Vt Farnesius inclytus, senatus

Lumen purpurei valet tot inter

15

Illustres animi occupationes?

Nos hic, qua liquidis recurrit antris

Parma, roscidulo pede incitatus

Votivam tibi pascimus iuvencam,

Patronoque triplex caput corona

20

Illi dum ambiat, aureaque fronde

Septem arces vireant beato in aevo,

Et Tybris vehat aureas harenas.

 

11. ad Peretum epigramma

Iam Cancer furit igneus recepto

Sole, et purpurei aruere flores,

Nec se caudice roscido comantes

Expandunt sylvae, ut tepente vere

5

Fessus frigidula iacet sub alno

Vicini excipiens levem susurrum

Amnis, nocte vagus viator uda,

Dum clarum niveae iubar Coronae

Suspectat medio per umbram Olympo,

10

Arcturique faces ubi atra primas

Toto dissipat orbe nox tenebras.

Idem me vetat aestus, o Pereti,

Flos verae iuvenum flagrantum amore

Laudis limine abire primo, et usto

15

Huic me exponere, noxioque coelo,

Quare ignosce morae, nec increpare

Cunctantem statue, humidus calorem

Si franget Notus, aridasve frondes

Leni flamine Etesiae movebunt,

20

Quam primum te avidus domi revisam,

Nec mi antiquius aptiusve quicquam.

 

12. ad M. Antonium Saulium epigramma

Quot saeclis fugientibus vetustas

Secum aufert lepidos et eruditos

Quot praesens habet, et habebit aetas,

Flos Sauli, et decus omnium virorum,

5

Iam desiderium tui nequimus

Hoc ferre amplius in Segobiano

Secessu, atque tuo carere culto

Sermone, ingenuaque comitate,

Et ni illuceat illa iam beata

10

Quae reddat mihi te dies, et ipse

Iam Farnesius inclytus Madritum

Dudum cogitet, his ego avolarem

Solus montibus, humidoque coelo,

Quo ter vix orientium videre

15

Lumen Pleiadum tenebricosas

Ob noctes licuit, fugamque proni

Arcturi, et nitidae iubar Coronae,

Ergo istuc avidus revertor ad vos,

O mi lucem aliis beatiorem.

 

13. ad Suavium epigramma

Nuper candidus attulit sodalis

Gratum nuncium, et aureo lapillo

Signandum mihi, te optimam puellam

Candidam, et roseis genis rubentem

5

Quae honestos pariter habet parentes

Iunctam connubio perenni habere.

O beate ter, et quater Suavi,

Qui dulci in patriae sinu, ac tuorum

Nodo hoc vinctus amabili quiescis

10

Disertissimus omnium Patronus.

Non te Aulae invidiae prement, et atris

Nymbis aequora turbida immerentem,

Vives in placito otio ac beato

Nec te horrentia bella maris acri

15

Terrebunt sonitu, aureos amantem

Mores coniugis optimae et pudorem,

Et pulchrae sobolis simul parentem.

Disertissime gratulor patrone,

Et divos precor, ut tibi valentem

20

Aetatem, et bona praebeant secundi.

 

14. de felle, Ligurino et cane tetrasticon

Occumbit fellis morsu Ligurinus, at illa

      Vi domini, laetus debuit esse canis,

Latravit tamen, et veniam pro felle petivit,

      Cui quondam discors, nunc fuit unanimis.

 

15. de Marco Iustinopolitano concionatore epigramma

Arpinium illustrat Marci facundia Marco,

      Sed mage Iustini moenia clara suo.

Quippe illum orantem soli sensere Quirites;

      Voce sed hic totam personat Ausoniam.

5

Ille quidem eripuit mortalia corpora leto;

      Ignibus aeternis vindicat hic animas.

Hunc ego cui dicam similem? Tibi maxime Marce,

      Scribere cui sacram contigit historiam.

Nam qui vel scriptis divina oracula mandet,

10

      Vel ferat eloquio tam bene, nullus erit.

Tu penna, hic lingua redivivi gesta Leonis

      Nunciat, eque Erebo rapta trophea truci.

Vtque pares ambo, calamis tu, vocibus alter;

      Per quoque vos coelo consociabit amor.

 

16. Abstemius

Tacete o nimium graves Poetae,

Tam durum strepitant, et infacetum

Vestri murmura Carminis periculum

Vt sit, ne fugiat vocata Nais.

 

17. Luvisinus

Certatim canite Hunii Poetae,

Tam blandum resonant, et eruditum

Vestra carmina, gestiens sequatur

Vt vos per latebras, et arva Nais.

5

Assis unius aestimate carmen

Abstemi tetricique, et insontis.

 

18. Abstemius

Summa vi a liquidis aquis Poetas

Malos, putidulos, inelegantes,

Bonos excipiens coelo, ut meus mos.

Quod si durius, impotentiusque

5

Quis fert endecasyllabos iocosos,

Ipse se illepidum, et malum fatetur.

 

19. Luvisinus ad eundem

Abstemi, qui odio Vatiniano

Bonus persequeris malos Poetas,

Ecquo me in numero tenes, petisse

Sic te ausum endecasyllabis protervis?

5

Malum me fateor, scelestumumque,

Qui sic me obtulerim pio Poetae

Pro Bassis, Baviisque, Maviisque.

At tu parce, precor reo, insolentis,

Quem iam poenitet procacitatis.

 

20. Abstemius Francisco Luvisino

Inter quos numerem te amice, quaeris.

Inter suavidicos, venustulosque

Te sane merito loco et locabo.

Fructus ingenii elegantioris

5

Adhuc nam tener uberes dedisti,

Plures (tu modo perge) mox daturus.

Sed quare veniam petis? Putas cur

Me iratum tibi? Versibus venustis

Iunxisti tibi me, tibi merenti

10

Amicos homines, simulque Divos

Blanda carmina laederent incepta?

Me mulcent, capiuntque, detinentque.

Quare iunctius esse nil putato,

Quam est Abstemius undecunque et usque

15

Tibi candidulo, venustuloque.

 

21. de Iola aegrotante epigramma

Languente et fluviis argenteus humor Iola

      Defit, et apricis mollior umbra iugis.

Si reducem videant colles, et flumina Iolam

      Mulcentem doctis roscida culta sonis,

5

Tunc rubus et violam, et croceum spirabit achantum,

      Pleni amnes current, uberiusque fluent.

Haec ut sint, supplex, nec sicco Amaryllis

      Te dudum Admeti pastor et usque rogat.

Et tibi odorato texet de flore corollam,

10

      Ni vota haec Zephiri dissolvenda ferant.