Giovanni Latomo epitaphium

Reference basis text: P. Mastandrea, 2021

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023


Maior ab exilio parta est tibi gloria quam si

      Non esses patriam vertere iussus humum;

Ingenio siquidem stimulos dolor addidit et te

      Fecit ad ignotos condere verba modos,

5

Vt modo non certent de te tantum oppida septem,

      Italia affirmet tota sed esse suum.