Cristofano Serarrighi carmina 6

Testo base di riferimento: E. Garavelli, 2008

Cura dell'edizione digitale: E. Garavelli

Altre sezioni


Foelices nimium ite cari amici,

Nam qui vivus adivit hac die astra,

Non parcens sibi, ut orbi opemque ferret

Vitamque, efficiet magis beatos.

5

Ii vere miseri usque sunt habendi,

Queis suum Deus abnegat favorem.

Is se olim dedit iunxit atque vobis,

Rami vos modo fertilis radicis.

Si vobis Deus est pater, Deoque

10

Vos nati, atque ita frater ipse Christus;

Quis vos e manibus trahat potentum?

Vos ergo exhilarate corda Fratres;

Nec vos terreat ira, mors, periclum:

Nam pulchri mage sic petetis astra.