Cristofano Serarrighi carmina 5

Testo base di riferimento: E. Garavelli, 2008

Cura dell'edizione digitale: E. Garavelli

Altre sezioni


O foelicia claustra, et o beate

Carcer, unanimes mei sodales

Quibus compediuntur, Angelorum

Coelestum agminibus piis stipati;

5

In quorum medio beatus ille

Coelitum Pater usque et usque degit,

Vestrum praesidium, aureasque vestro

Coronas capiti, decus perenne,

Nectit, atque animos benignus addit;

10

Ne unquam fluctibus obruamini atris,

Iandudum quibus impetivit hostis

Vos, vestrumque caput cruentus, astu

Infami, simulationibusque,

Minis, pollicitisque inanibus, quo

15

Vobis surriperet sacrum calorem

Sincerae fidei. Licet sed hostis

In vos saeviat, efferatur, atque

Contendat stabilem amovere Christi

Doctrinam (precor) anxius facessat

20

A vobis timor, asperisque rebus

Semper aucta fides, virens, calensque

Vestro in pectore crescat, augeatur,

Et fructus ferat, hostibus qui odorem

Mortis incubant, fidelibusque

25

Vitae. Concipite ergo laetiora

O vestris animis boni sodales,

Et ridete minas, quibus cruentus

Christum auferre putabat hostis olim

A vobis. Etenim Deus superno

30

Suo lumine pellet has tenebras,

Pacem restituet, fugabit hostes,

Ductos carcere reddet enitentes

Supra aurum igne probatum, et usque laetos

Qui sitis graviora morte passi.

35

O diem niveum, o diem beatum,

Quando vincla, manus, pedes, et ora

Nobis vestra licebit osculari, et

Miscere undique gratulationes,

Choros ducere, plausibus vacare

40

Vobiscum serio optimi sodales.