Berardino Rota sylvae Camerota

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè

Altre sezioni


Ad Placidum Sangrium

 

Sangri flos patriae, patriae non ultima cura,

Quem pater erudiit Phoebus, duxitque per umbras

Aonis, ac lauris per opaca virentibus antra:

Seu te forte malis nunc tempestatibus actum

5

Publica cura premit patriae non digna ferentis;

Seu Camerota altis retinet convallibus, et te

Nunc litus, nunc sylva iuvat, seu montibus apros

Trudere, vel lino volucres, vel fallere pisces;

Eia age lingue aliis haec, dum canis omnia turbat

10

Icarius, dum cuncta sitit, dum deperit herba:

Atque hoc, ut potui tibi condere, perlege carmen.

Quae fuerit Camerota olim, quid verterit artus

Virginis in scopulum canimus: tu plaude canenti,

Te dominum quando ipsa colit, te suspicit unum.

15

Quis te, quisve tuos memorans ab origine casus

Nereidum Camerota olim pulcherrima, se se

Abstineat lacrymis? Lacrymis quis parcet amicis?

Tu decus ante omnes Tyrrheni litoris una,

Vna amor, una ignis: te Rex saepe aequoris unam,

20

Neglectis aliis, quin posthabita Amphitrite

Optavit; te saepe Tethys per caerula nantem

Obstupuit; per te (mirum) nova vulnera sensit

Tritonum, Phorcique manus; monstra hispida Phocae

Te saepe arserunt. Tu saepe at despicis omnes:

25

Tantum mira novae pollebat gratia formae.

Iratos etiam pelagi componere fluctus

Voce potens, placido luctantia marmora cantu

Mulcebas, piscesque vagos, scopulosque trahebas

Vndarum Rege invito quoquo ipsa volebas.

30

Quinetiam cantu ducta imo e gurgite Cete

Exerere informes rictus, Nymphasque videbas

Vndisonis exire antris, ac per freta pisces

Ludere, et in numerum Delphinas iungere flexus.

At quae summa imis permiscent, tristia laetis,

35

Invidere tibi crudelia fata, perosa

Elatos animi fastus, mentemque superbam.

Nam cum forte olim longinqua per aequora vecta

Cognatae auspicio Veneris, monituque Deorum

Aeneadum Ausoniae subiisset litora classis,

40

Cumque gubernator puppi Palinurus ab alta

Te nocte in media aspiceret (dabat ipsa per umbras

Luna diem tremulo vibrans vaga lumina ponto)

At dulci infelix audiret voce canentem,

Continuo exarsit, longum miratus eburni

45

Corporis ipse opus egregium, Iove dignaque membra,

Miratus dulcesque modos, numerosque canoros:

Ah miser Icariis pelago se credere pennis

Iam cupit, immenso quamvis via clausa profundo,

Tantum optare licet. Sed quid? Quando omnia terrent,

50

Nec quid speret, habet? Necquicquam haec denique fatur:

"Seu Venus orta undis, nova sive hoc gurgite Siren,

Seu tu alia aequorei Nympha es pulcherrima regni,

Eia age (parva peto) liceat prope noscere causas,

Vnde novis subito flagrent praecordia flammis,

55

Quove tot icta malis morbo mens aegra laboret.

Huc propera; huc nando secura accede: natanti

Caeruleum tibi fluctus iter, tibi ventus amicas

Sternet aquas, facili parebunt aequora motu".

Hactenus infelix. Sed tu (vix credere fas est)

60

Dura magis scopulo, quo membra innixa sedebas,

Nil contra. Ast illi Sirenum saxa subisse

In mentem venit, cautusque occurrit Vlysses:

Sed frustra memor esse iuvat, quando impia contra

Fata trahunt, nimiumque sibi male credulus error.

65

Vox placet, et blandae captus dulcedine vocis

Ignavum furtim sensit subrepere somnum,

Paulatimque ratem pelago, clavumque labantem

Credit, et incassum nutantia membra quieti

Nititur, et placidae furari lumina fraudi:

70

Vsque adeo dulci iuvat indulgere periclo,

Nec tamen ipsa minus mens aestuat undique curis,

Nec minus acer Amor flammato pectore saevit.

Nanque inter somnum cantantem auditque, stupetque,

Auditamque inter somnum suspirat, et optat.

75

Tandem decipitur sensim, tacitusque per artus

It sopor, et caecos captant oblivia sensus.

Iamque gubernandi cura, sociisque relictis

Labitur, et praeceps latis miser excidit undis;

Nec promissa iuvant Neptuni, cum Deus ante

80

Fausta huius Veneri promiserit omnia cursus.

Tu tamen haec spectare potes, nec iam movet ulla

Te pietas, poterat scopulos, et monstra movere.

At Venus interea, cui dudum Troia curae

Progenies, Graio raptique ex igne penates,

85

Advecta Idaliis medio stetit aequore cycnis,

Atque iterum aequoreum fratrem, Nymphasque precata

Ne liquidum per iter classis spoliata magistro

Erraret, tutasque vias, cursusque secundos

Impetrat, ut tandem speratis sistat in oris.

90

Mox et discerptos artus, inhumataque membra

(Quis putet?) illacrymans (superos si fiere putandum est)

Colligit, ac rupi, vastis quae prominet undis,

Imposuit, collemque omnem dedit esse sepulcrum.

Vnde etiam aeternum Palinuri a nomine nomen

95

Servat adhuc, nautis procul adventantibus alto

Vertice prospectans mare formidabile saxum,

Quo rite agresti sylvis de more propinquis

Conveniunt Satyri solventes iusta sepulto;

Et Dryades largo discisso cortice fletu

100

Te Palinure altum, frustraque ad busta vocantes

Funereis donant foliis, tumulumque coronant

Pallenti circum viola, moestoque hyacintho.

Protinus his actis magno perculsa dolore

Dira animo volvens ardenti efferbuit ira,

105

Nec tulit aequa Venus Palinurum occumbere inultum,

Sed voluit Nympham dignas dare crimine poenas.

Nam dum forte parat scopulo discedere, late

Obriguit, sibi nec constans immobilis haeret,

Paulatimque artus sensit durescere in arctum

110

Contracta, et subito se ipsam miratur, et horret.

Iamque novum in scopulum versa est, iam saxea saxum

Tota subit, saxumque intra, nec poenitet acti;

Quin e conspectu tristi laetissima casu

Aspicit adversam rupem, molemque sepulcri.

115

Infelix Camerota novis deflenda querelis;

Quae te non flerunt Nymphae, quae litora?

Molpis Testis erit, Molpis tantae pars maxima cladis,

Quam Venus in silicem vertit quoque, dum tua luget

Funera: testis erit quondam placidissima Nympha

120

Centula natarum Bacchi pulcherrima, centum

Vinetis, vinoque potens, sed nunc quoque tristis

Effundens lacrymas generoso palmite vitis.

Teque etiam Antilie, passis te moesta capillis,

Quam Pan erudiit susceptam Molpide Nympha

125

Deflevit longum calamis Montana paternis;

Te Velia, atque imo clamat Triventus ab antro,

Disrumpensque urnam subito vada linquit iniquus

Frugibus, et pieno rapido pede prosilit alveo.

Tum Iungana rosas atra ferrugine tinxit,

130

Iungana insignis Paestani gloria campi:

Quaeque simul nostris modo Trentana paret habenis,

Audiit, et triste exitium Cominenta miserta est.

Nuntia fama mali tantum procul explicat alas.

Nec satis ulta iras, voluit quoque Cypris, ut alto

135

Aggere te paullum post temporis advena pubes

Cingeret, atque tuo dictam de nomine terram

Incoleret, populisque fores praedonibus esca;

Nec salebrosa viis loca te, nec vallibus imis

Praecinctae nemorum rupes, nec saxa supremo

140

Fixa iugo, aut monstris formido, et piscibus antra

Nautarum miserorum informibus ossibus alba

Arcerent saevos populatis sedibus hostes,

Qui facti memores tentent mare classe propinquum

Praedari, ac late populos, vicinaque circum

145

Litora, et everso grassari limite campos.

Gens fera, quae veluti praeruptis montibus acta

Saepe ruit rapido tempestas turbine, et omnem

Sternit agrum, secumque trahens segetesque, bovesque,

Cum bobus plaustra ipsa, pecus, pecorisque magistros,

150

Huc illuc vasto furit impete, captaque passim

Tecta urit, secumque rapit iuvenesque, senesque,

Cumque patre impubem prolem, cum matribus alto

Vagitu tremulis pendentia pignora mammis;

Necnon (quod lacrymis mage dignum) sanguine praedam

155

Commaculat duris traiecto corpore contis,

Aut cogit miseram per munia tristia vitam

Degere sub foveis ingrata compede vinctam.

Infelix Nympha, infelix, quae crimina tantum

Promeruere? Vale, vale; et tibi carmina quando

160

Digna dare, haud nostrum est, dignos tamen accipe fletus

Fortunata nimis Nympha o, si Dardana puppis

Tyrrheni nunquam fatalia litora ponti

Vidisset, tanto si non Venus acta furore

Te miseram usque odiis ageret, premeretque nefandis,

165

Si nusquam Palinurus erat; num te magis ulla

Pulchra fuit, dum vita habuit? Num voce canora

Blandior? Aut postquam mutatam fata tulere

Dulcior? Atque homini longe gratissima tellus?

Te ver perpetuum exhilarat, te flore coronat

170

Vsque novo, te fronde sua bona Pallas Athenis

Iam spretis colit ante omnes, te vite Lyaeus

Exornat, cogitque suam tibi cedere Naxon.

Sed quid ego antiquas recolens Camerota querelas

Te sequar? Hoc uno tantum tot damna repende,

175

Quod regat, et placidis nunc te moderetur habenis

Sangrius, et nostrae referant tua funera Musae.