Andrea Rapicio epitaphium

Epitaphium Andreae Rapicii iurisconsulti
et Caesarei secretarii, quo maritus uxorem mortuam alloquitur

 

Ni mihi spem Christus faceret, dulcissima coniunx,

Te superas olim redituram in luminis oras,

Hic ubi te angelicis mixtam concentibus usque

Aspiciam et dulcis capiam solacia amoris,

5

Vix ego, quem subita contraxi ex morte dolorem

Ferre queam vulnusque recens sub pectore natum

Sustineam, o mea lux: qua decedente subinde

Omnia iucundae cesserunt gaudia vitae.

Quod superest, coniunx, mortali in luce morantem

10

Gengerum expecta, venientem cursibus ad te.