Andrea Rapicio Istria

Istria Andreae Rapicii Tergestini iurisconsulti
ad illustrem virum dominum Sigismundum,
liberum baronem in Herberstein etc.
fisci Austriaci praefectum

 

Vitiferi colles Adriae, qua pulchra Timavi

Cornua septeno properant ad litora cursu,

Seu vos mellifluo perfundit rore Lyaeus

Sive alius vestros montano vertice fructus

5

Excolit, o patrii colles, salvete, nec umquam

Iuppiter innocuas infestet grandine vites.

Non me despecti fallacia munera vulgi

Irrita vel tumidae rapuerunt somnia famae,

Vt vos cantarem, quorum pia munera norunt

10

Et Thule et Meroe postrema limina terrae.

Est aliud nobis studium: quis talia demens

Audeat, humanum longe excedentia captum?

Suasit amor patriae et fecundae praemia terrae,

Vester honos, cuius caelo se gloria tollit.

15

Huc ades, o Lenaee pater, cui cura colendae

Vitis et apricis servare in collibus uvas,

Te duce sit fas tanta mihi vulgare per orbem

Munera, vosque mihi sacros recludite fontes,

Pierides, nostroque etiam aspirate labori.

20

Tuque adeo, decus Aonidum, Sismunde, Sororum,

Ardua cui rerum series est credita, si te

Nunc sinit in tanta curarum mole quiere

Caesar et ad faciles paulum secedere Musas,

Ne nostros contemne orsus, ne despice vatem

25

Ausonium, tibi qui studiis sese omnibus offert.

Scilicet ipse tuo perfusus numine dicam

Et patriae terrae laudes et pinguia culta,

Istrorumque urbes, divini et munera ruris.

Non mihi se Euganei iactent campique Falerni

30

Nec sua Cretaei mirentur vina coloni,

Sed neque Cyrnaeos colles nec Setia rura

Praetulerim nec agros aut iugera Veicentina.

Desine Massillos mirare, villice, fructus

Massicaque excultis nascentia pocula terris:

35

Arboribus pendet melior vindemia nostris

Quam reliquis, cui non totidem certaverit ulla

Ferre cados, cui non similes ferre ulla recemos,

Non Rhodos aut Thasiae, firmissima vina, lagoenae,

Non aliae, quarum species vix nomina servant.

40

Te colimus, Pucine pater, cui Livia quondam

Rettulit acceptos annos et tempora vitae.

Muneris id, Pucine, tui: qui tum ardua montis

Saxa colis rupesque altas et Iapidis oras,

Longe alios fructus virtute et laudibus anteis.

45

Tu mihi, seu canibus lepores seu fallere visco

Argutas cupiam volucres seu litore curvo

Allicere incautos praetensa in retia pisces,

Omne genus studii secura per otia vitae

Suggeris atque animum praedulci pascis amore.

50

Sunt in conspectu positae refluentibus undis

Mille urbes, totidem ferax tenet oppida tellus.

Haud procul hinc Phrygii visuntur stagna Timavi,

Vnde fluunt gelidae septeno gurgite lymphae.

Hic dum rimoso condit se fomite et undas

55

Secretis auget venis caecisque latebris,

Stillatim manat, vires cursumque secundans.

Vulgus iners densa noctis caligine saeptus

Credidit hos fontes aliis scatuisse lacunis

Atque Antenoreis fluxisse in vallibus, unde

60

Meduacus, plenis hodie lapsurus in aequor

Cornibus, assurgens Venetas excurrit in undas.

Sed vanum quodcumque ferunt, hic ille Timavus,

Quem sacri celebrant vates, hic Cyllarus hausit

Septenos latices fontano e gurgite et illos

65

Inter saxa sedens Pucinis miscuit uvis.

Hinc, ubi Iapidium laevum latus obtinet atque

Iratum pelagus sinuoso murmurat ore,

Tergestae urbs procul apparet, quo gaudeo luci

Emicuisse puer superasque in luminis oras,

70

Antiquam repetens sobolem, cui nomina quondam

Nota diu numerosa dedit Rapicia proles,

Quae Latium maerens olim patriamque laremque,

Ob tristes belli casus variosque tumultus,

Servitia et praedas, quibus Itala regna premebat

75

Barbarus hostili subvertens omnia clade,

Deseruit, tenuit isto sub cardine sedes.

Hic ad Iapydiae montes, ubi Servulus alto

Vertice prospectat, patriae tutela deusque,

Adriacum finit pelagus, surgentiaque arva

80

Istrorum late incipiunt excurrere ut isthmos.

Sunt nitidi fontes, sunt hic Peneia Tempe,

Sunt etiam uberibus laetissima pascua glebis,

Expediunt umbras pecori vernantia circum

Et nemora et silvae crinitaque frondibus arbos.

85

Salve, terra parens, patrii salvete Penates,

Caesare sub magno, quo principe (credite) nullus

Dignior augustam cinxit diademate frontem.

Dii, Fernande, tibi imperium triplicesque tiaras

Fortunent, cui sese moenia Romanorum

90

Aureaque auspiciis laetis Capitolia servant.

Intrabis Scythicas felici numine terras

Euxinosque sinus, merita dein morte tyrannum

Afficies, saevo referens ex hoste triumphum.

Austria victrices aquilas augustaque signa

95

Eriget et toto felix dominabitur orbe.

Iamque illi passim laeto Victoria vultu

Obvia fit, magni submittunt colla tyranni,

Vera cano, faveant nostris pia numina votis.

Pannoniae tandem submotis hostibus orae

100

Florebunt melius te Caesare, te duce regnum

Ausonium, parta populis iam pace, quiescet.

Diffugient tristes olim te vindice Dirae

Ac scelerum bellique metus, et amica reduces

Otia: non frustra vates cecinere priores

105

Venturum innocuum regem, qui temperet orbem,

Cuius ab auspiciis redeant Saturnia regna

Et fortunati saeclis melioribus anni:

Tu pacem afflictae Italiae populisque Latinis

Restitues, miserae Italiae, quae dira sub hoste

110

Damna tulit, tu pacis honos, tu gloria belli.

Depressae vitio leges turbataque iura

Nunc vitam accipient et grati luminis auram

Aspicient, animos tandem sortita priores.

Quin patrii fines et litora Tergestaea,

115

Quae bellatrices aquilas venerantur, adorant,

Per te exoptatos capient tutissima portus,

Pristinaque attriti revocabunt gaudia cives.

Interea diis sacra ferunt ac limina templi

Et patrias cumulant votis ardentibus aras.

120

Eveniet: dat signa Deus mihi certa, nec umquam

Praescia veridicos fallunt oracula vates.

Tempestate illa celebres mea Musa triumphos

Et caesos toties hostes devictaque regna

Orsa loqui incipiet: tum demum, maxime Caesar,

125

Perpetuis de te subtexam carmina chartis,

Quae non ulla hominum ventura aboleverit aetas.

Forsitan et tenuem non aspernabere vatem,

Cui si non hederae aut victricis praemia lauri,

At saltem ex humili sertum continget hibisco.

130

Sed mihi vesano turbantur corda dolore,

Dum video nostram gladiis civilibus urbem

Subverti atque suis iamdudum viribus haustam.

Quando igitur, patrii cives, male sarta coibit

Gratia vosque iterum fraterno iunget amore

135

Concordes, odiis longe civilibus actis?

Has iras alio potius convertite et istas

Sanguineas acies Divini in nominis hostem:

Et faciles rursus coeant in pristina mores

Foedera et, o tandem, fessi desistite, cives.

140

Roma vetus, dum te rexit malesana iuventus,

Illa tui quondam maiestas nominis in se

Concidit, imperiumque potens nomenque decusque

Disperiit, nulla ut vestigia prisca supersint.

Scilicet infestis volitans Discordia pennis,

145

Eruere una potest dominas a stirpibus urbes.

Te vero ante alios omnes, fortissimus heros,

Celtiberae gentis sidus, Iane inclite ab Hoyos,

Afflictis patriae deceat succurrere rebus

Et per te sileant tot iurgia; non tibi parvum

150

Ingenium Natura dedit, seu milite cinctus

Bella geras sive auspiciis melioribus urbem

Tergestas populumque regas: haec pectora et istos

Heroas voluit Romana potentia, si fors

Divisas traherent partes, populusque paterque.

155

Macte animi virtute, cui nova gloria surgit,

Postera iam veniet, quae te mirabitur aetas

Attolletque tuum felix super aethera nomen.

Verum aliud vocor ad munus, coeptumque canendo

Absolvendum opus et suscepti summa laboris.

160

Est in progressu fecundo Sylvula colle,

Arboribus frequens, patriis subiecta colonis:

Ah quotiens udam ducentem sub Iove noctem

Hic me oriens vidit Phoebus, dum murmura vulgi

Despicerem, dum libertas mihi carior auro.

165

Saepe ego graminea recubans securus in umbra,

Solabar lacrimantem Hyadem maestamque Lycorim:

Saepe etiam vitreis penitus demersus in undis

Cantabam nostros ignes et Phyllidis iras

Et varios mecum solus meditabar amores.

170

Hae lauri myrthique leves, haec conscia nostri

Flumina et hic placidus crepitanti rivulus unda.

Felices nimium colles, felicia rura,

Quae mihi non unum dum pasco oculosque animumque

Surripuere diem.

175

Est prope virgineis Mugilia clara puellis,

Clara viris, quales evexit ad aethera virtus.

Nam cur praetereant nostrae te, Robba, Camenae,

Antoni, qui Paeoniis nunc artibus ipsum

Hippocratem reddis patriae, qui gentibus aegris

180

Infestas cohibes humano in corpore febres?

Quid memorem Iulianum equitem, quem magnus Apollo -

Sed mihi te nuper crudelia numina, Parcae,

Florentem ingenio, iuvenem et virtutis honore,

In medio vitae studiorumque improba cursu

185

Invidere, iaces memori tumulatus arena,

Hic ubi felices longum colit AEgida campos.

Extinctum patrii colles et litora flerunt,

Auditae per noctem umbrae manesque Petrarcae

Et Thusci vates clara te voce vocare,

190

Formio et curvis responsans vallibus Echo.

Teque etiam, mi Iane, canam, cui tempora lauro

Docta virent, quem Castaliae, pia numina, matres

Certatim variis cumularunt laudibus, unde

Gens praeclara suo te iactat Apostola alumno.

195

Tu modo Naturae primas evolvere causas,

Et, qua coepisti primum ratione, latentes

Perge vias, instans operi, laudique futurae.

Haud longe hinc sequitur muscoso e pumice labens

Formio, qui obliquo gaudens per pascua ductu

200

Tranquillas educit aquas et servat ubique

Perspicuus vitreas lucenti gurgite lymphas.

Vix credas labi, tam lenis mulcet opacos

Riparum flexus et frondiferas convalles.

Italiae quondam fines hic prisca vetustas

205

Constituit, sed paulatim labentibus annis

Istriacas tandem terras hoc limite clusit.

Dein surgunt mediis Iustini moenia in undis,

Aegida dixerunt patrio cognomine Graii,

Hic ubi Pierias sedes et culmina Musae

210

Monstrarunt puero quondam, cum e fontibus almis

Hausi parvus opes, Latiae et primordia linguae.

Indolui vexatam urbem, non Marte superbo,

Sed quod saeva lues tetroque infecta veneno

Infecit puras diris afflatibus auras,

215

Corrupto caeli tractu, dum luctifer annus

Ingruit et plures mortali vulnerat ictu.

Infelicem urbem, qua non praestantior ulla,

Seu faciem caeli spectes seu roscida circum

Prata, vel Adriacas, quibus undique cingitur, undas.

220

Non requies est ulla mali, prostrata trahuntur

Corpora, sunt passim proiecta cadavera, postque

Incubuit terris inimici sideris aestus

Atque avidi late serpunt contagia morbi.

Hei mihi, caelicolum sanctum et venerabile numen

225

Placandum est puris precibus flectendaque summi

Ira Dei, poscunt alios haec tempora mores.

Te, venerande senex, saevae rapuere Sorores

Ante diem, poterat vivax tua ferre senectus

Longius humanos venturi temporis usus.

230

Non mihi te, postquam patriis sum redditus oris,

Affari licuit, saltem mea gaudia sospes

Vidisses partosve etiam mihi nuper honores.

Te duce Castalios licuit mihi visere fontes,

Tu mihi Parrasii latices, tu culmina Pindi

235

Monstrasti, per te facilis, licet ardua dudum

Virtus optatae tribuit mihi nomina laudis.

Ah tantum sors ausa malum: te moenia lugent,

Ambrosi, te tota tuis aucta Istria donis.

Fortunatam animam, dubiis quae exempta procellis

240

Divinam spectat faciem, sedesque beatas

Incolit et caelo fruitur tranquilla sereno!

Teque etiam miseram Eurydicem florentibus annis

Crudeles rapuere deae, nec vota nec ullas

Audivere preces, surda stat Iuppiter aure.

245

Ah miseram Euridicem, tecum spes, gaudia, risus,

Tecum abiere meae felicia tempora vitae.

Sed mihi non prosunt lacrimae, quando omnibus unum

Est iter et nullis flectuntur numina donis.

Ergo ubi Iustinis fueris digressus ab oris,

250

Aequoreos propter tellus iacet Insula fluctus,

Cui rigui fontes campos et roscida prata

Fecundant liquidisque irrorant ductibus agros.

Pallentes oleas longo fert ordine opacum

Litus et apricis veniunt in collibus uvae,

255

Prae quibus ambrosiam vilem nihilique putarim.

Hinc aliae atque aliae curvis sinuantur in oris,

Attolitque caput celebris Pyrranea tellus,

Quae tutum servat nautis, grata hospita, portum,

Si quando tumidos excit vagus Adria fluctus

260

Infestatque rates saevis truculentior Euris.

Saepe ego, cum infans fremerent abrupta procellis

Aequora, turbatis sociis et remige tuto

Huc veni, hospitio veteris susceptus amici.

Ecquid agis, Flori? Deducta poemata condis

265

Aut quid tale aliud? Nam te iam tertia messis

Invitum tenet Istriaca regione morantem,

Dum magna cum laude capit praecepta iuventus.

Ne vivam, si te quisquam mihi carior alter

Extitit aut etiam tali mihi foedere iunctus.

270

Scilicet id praestat virtus tua maxima, quae te

Insinuat caelo et divinis sedibus insert.

Sunt prope vitiferi porrecto in litore Humagi

Iugera, ubi dulci spumantia pocula Baccho,

Dum Phoebus calida passim fervesceret hora

275

Aestivusque canis sitientes ureret agros,

Hausimus atque vagos spatiosa per aequora pisces

Vimineis nassis et curvo cepimus hamo.

Vicinos istis campos et rura beata

Prisca tenet lapsis residens Aemonia muris,

280

Barbaricas maerens adverso Marte ruinas.

Quis cladem acceptam memoret? Quis dura sub hoste

Servitia? Ah nimium infelix Aemonia, quando

Vix aliud praeter nomen, tuaque impia fata

Agnoscas, adeo externus te exercuit hostis.

285

Hic flavae rident segetes et florida prata

Atque ferax laeta pubescit vinea fronde.

Nec procul hinc celebris Nauportus panditur inque

Adriacum properat pelagus, celeresque carinas

Admittit plenis venientes cursibus ad se.

290

Huc - si vera fides - Argivae robora pubis

Vectam humeris navim per celsa cacumina montis

Extulerant, Istri subiens quae fluminis undas

Dum medios audet penetrans inter iuga cursus

Rumpere, fessa olim patriis consedit arenis,

295

Vnde ipsa antiquum felix tenet Istria nomen.

Apparent celsi mox diruta tecta Parenti,

Vrbs vetus atque iisdem belli iactata periclis,

Quae defessa diu quondam tulit Istrica tellus.

Sunt et Arupinae cautes praeruptaque saxa,

300

Hic ubi tercentum scopuli se in litore tollunt,

Quos caecis habitant antris animalia, quae hosti

Monstrarunt tacitos occulto tramite calles.

Hos inter densos scopulos, qua frangitur unda,

Qua dulces spirant aurae, prope litoris oram,

305

Dum comitum manus Istrorum lectissima quondam

Tranquillis veheremur aquis, descendimus una,

Vicinum ingredimurque nemus, tum gaudia mille,

Mille voluptates bibula meditamur arena.

Hic concas legit et muscoso in margine quaerit

310

Haerentes mitulos, cancros, gobiosque fugaces;

Ille autem fugientem undam sequiturque fugitque

Dum sequitur, fugit illa procul pernicibus alis:

Dum fugit, haec rursus sequitur, mox fluctibus illum

Obruit et totum perfundit rore madenti.

315

Ast alii furtim subeunt, quo densior horret

Vmbra loco dapibusque alacres epulantur opimis.

Dum licuit laetas ibidem transegimus horas,

Dulcia tranquillae complexi gaudia vitae.

Nec te transierim cultor, Gradonice, Sororum

320

Musarum decus egregium, quem tertius annus

Hic vidit cana iuvenem gravitate simulque

Iustitiae pronum studiis et iura tuentem.

Tecum animi curas vario sermone levabam

Et tardos nimium soles, si quando vocaret

325

Nos caelum aut etiam cupidi pars laetior anni.

Quid memorem abrutas moles aequataque caelo

Culmina, ubi antiquae pendent miracula Polae?

Desine septenos nobis ostendere colles,

Roma, tuos, regumque arces et stagna Neronis:

330

Hic etiam Pariis radiant erecta columnis

Templa deum, longe priscos superantia honores,

Tum vero praeclarum, ingens, memorabile Iuli

Fulget opus, veterumque etiam monumenta parentum:

Iane, utinam tecum patrias devectus ad oras

335

Aspiciam celsi propius miracula Zari.

Hic sat pingue solum, quamvis sit pessima caeli

Conditio, quae hominum exagitat pallentiaque ora

Reddit et assiduis infestat corpora morbis.

Inde autem, emensis Istrorum finibus, ultra

340

Arsiades divique etiam sacraria Viti,

Senia conspicua est in verticibus praeruptis,

Etruscas Senas et Senogallica contra

Litora, dehinc gemini apparent furialibus undis

Vesani tumidique sinus, phanaticus error

345

Quos olim genuit, turbatae aut Thetios ira:

Inclusi variis feriunt mugitibus auras,

Pugna intus, quatiturque solum vallesque resultant;

Non tutae Adriacae classes, non carbasa, ventus

Vt furit et portum nequicquam navita clamant.

350

Quid loquar aut latices aut molliter assurgentes

Perpetuos colles, tellus quibus Istrica gaudet?

Praesertim qua se frondoso vertice tollunt

Et Buleae et Monton, gravibus loca feta racemis,

Pisineaeque arces et late cognita rura,

355

Vnde procul celeri mercator navita puppi,

Dum secat Ionios fluctus, stridentibus Euris

Cernitur expansis affectans litora velis.

Barbe, refer, mi Barbe, refer, quae tempora nobis

Transierint, cum nos regio haec iucunda teneret

360

Et quibus in studiis iuveniles sumpsimus annos,

Victores ambo, victricia uterque secutus

Praemia et ingentes meriti virtutis honores!

Tu tamen es patriis iampridem redditus oris

Optatamque dedit tandem fortuna quietem.

365

Me vero curis longe maioribus actum,

Et patriae praedulcis amor iussusque paterni

Et posita ante oculos vitae gravioris imago

Finibus his nuper suaserunt cedere et istos

Linquere agros, quibus est toto nil pulchrius orbe,

370

Et mores hominum et diversas quaerere terras

Semotum procul a patria aspectuque meorum:

Heu vitam somno similem, quis cogitet umquam

Tam subito hos fluxisse dies, haec tempora et illos

Quos tecum, mi Barbe, simul transegimus annos

375

Suaviter et nullos soliti sentire tumultus?

Iuvit propositam iaculis contingere metam

Et fessum viridi versare in gramine corpus,

Plena ubi desecto surgunt fenilia campo.

Spectamus duros ardenti sole colonos,

380

Dum feriunt crebro fragrantia adorea pulsu

Et laeti saturae componunt horrea messis.

Mox, ubi paulatim serae lux alma diei

Diffugiens nondum caecas induxerat umbras,

Villica, cui fruges, cui sunt cerealia curae

385

Munera, turgidulas ovium pecorumque papillas

Emulget, struitur nullo tunc ordine mensa

Sub violis, quas irriguus vegetaverat humor.

Argutos repetens cantus maestissimus ales

Daulias, antiquas iterabat voce querelas.

390

An subeunt animo leges et civica iura,

Quaeque per aestivas aenigmata solvimus horas?

Ipse equidem memini, cum Galli formula nostros

Implicuit torsitque animos, ubi postuma proles

Non sua, quam prisci vana ratione Quirites

395

Arcebant laribus maiorum, sospite nato,

Defunctis succedit avis potiturque beatis

Divitiis, clari divino munere Aquili.

Ecquid adhuc memor es, patrii cum iugera campi

Monstrares? Cultae hic segetes, hic pascua, at illic

400

Arborei fetus veniunt, hic Portula nostris

Subiecta est oculis, alibi Picquentia rura.

Quid vallem umbrosam et salientes fontibus undas,

Quid referam celsi turrita cacumina montis?

Quod si non querulae rumpant nemora alta cicadae,

405

Vix equidem aestatem norim, tam lenior aura

Spirat in his crepitatque locis, dum ferus opacis

Arboribus gaudet cuculus producere carmen.

Sed quo te tandem plectro, quo carmine dicam,

Quae sacrum celebras vatem, Stridonia tellus?

410

Egregium vatem, quo non praestantior alter

Mellito sermone pios expromere sensus:

Te, te inquam, cui tam dubiis agitata procellis

Religio, meritos defert, Hieronyme, honores.

Ferte sacro cineri flores, date lilia plenis,

415

Ruricolae, calathis, tantoque assurgite vati.

Felix ingenio haec regio, si quae altera tota

Ausonia est, sed enim paupertas invida et ipsa

Res angusta domi cupidis conatibus obstat

Et facit, ut iuvenes studiorum culmina numquam

420

Aspiciant, medio revocati ad limina cursu.

Ast alii, quibus arrisit fortuna modusque,

Tantum animi specimen, culti ingeniique dedere,

Vt tales mirere isto sub sidere nasci.

Haec loca non umquam Libyci invertere leones,

425

Non rabidae tigres aut saevis dentibus hydri,

Nullaque taurorum vis ignea, totus arando

Hic mansuescit ager pubesque assueta labori

Exercet pingues curvato vomere campos,

Quos aut flava Ceres aut laeto palmite Bacchus

430

Implerunt aut Palladia nemus obsitum oliva.

Hirsuti hic lepores et vulpes callida, tum vero

Aucupii quodcumque genus, tandem omnia dives

Praestat ager, cultos et amoena vireta per hortos.

O fortunati colles nimiumque beati!

435

Sic mihi dent superi felicia tempora vitae,

Vt non ipse aliis quam vestris vallibus usque

Vivere amem, non delicias si deferat ipsa

Roma suas Tyriosve mihi concedat honores:

Quid si te memorandae urbes atque oppida, quid si

440

Te teneant alto vicinia palatia caelo

Et possis fulvo loculos implere metallo,

Quid si te media circumdet luce satelles

Et liceat passim priscos ostendere vultus

Maiorum aut etiam nitidis accumbere mensis

445

Inter mille deum pateras fulgentiaque auro

Pocula et extremo vectos Oriente tapetes,

Si tua me miserum toto vita arguit aevo?

Non Siculae cenae dulcem potuere saporem

Reddere, non hominem variis subducere curis:

450

Verum animus liber, mens recti conscia et intus

Nil strepere est hominis divina ac summa voluptas:

Ite igitur, curae, procul hinc, fastidia mentis,

Mi liceat post hac molli requiescere in umbra

Et mare sublimi e speculo spectare profundum.

455

Vivendum est melius, venient mox cana senectae

Tempora, quae arceri nullis tollive medellis

Possunt, ut falso cecinit nugator Homerus.

Hei mihi non sistunt labentis stamina vitae

Pharmaca, non annos succi remorantur euntes.

460

Felices igitur colles iterumque beati,

Quos dulces Zephyri, quos suavis spiritus aurae

Et nemus umbrosum atque avium certamina cingunt.

Non mihi contingat, quicquid fovet aurea ditis

Vnda Tagi, non optarim mihi Lydia regna

465

Riphaeosve greges aut fulvi munera Gangis;

Omnia despiciam, o patrii, mea gaudia, colles,

Vltima dum vestris me vallibus occupet aetas:

Hic ubi securos, proavi, coluistis agellos,

Et licuit seram per secula longa senectam

470

Ducere et optatae concludere gaudia vitae.