Pagano della Torre hymnus

Testo base di riferimento: G. Monticolo, 1890

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


Himpnus domini episcopi Paduani dicolos tetrastrophos,
nam primi tres versus sunt asclepiadei et quartus gliconius,
sicut ille hympnus "sanctorum meritis inclita gaudia"

 

Magni pontificis, qui Patavas lavat

Mentes interius pectora fultiens,

Tutis consiliis magnificentiam

Exaltet pater omnium,

5

Qui virtute micat, qui sapientia,

Qui magna procerum progenie satus

De Turri, Senecam qui redolet sacris

Vite moribus inclitum.

Ierarchia triplex celica muniat

10

Invictumque regat spiritualia

Certantem Domini prelia; Belzebut

Devictus fugiat procul.

De vatis pluteo centifidem chelim

Miscentem sapidis Thespiadum tonis

15

Sumpsi dulce melos; prosula sed tamen

Me poscit replicamina.