Giovanni Darcio canes

Quae generosa canum soboles, quis cultus alendo

Sit catulo, unde suos Epirus clara Molossos,

Audacesque sibi commendet Sparta Lacones,

Diva refer. Tu venatrix Dictynna ferarum,

5

Quae iaculo celeres nemorosa per avia cervos

Traiicere, et timidos gaudes praevertere damas,

Huc ades, et nostro aspira, dea casta, labori.

Tu nemorum regina potens, tibi devia lustra,

Et vastos canibus studium est circundare saltus.

10

Namque tibi in vallesque cavas, montesque supinos

Antiquos divum lucos, sylvasque sonantes

Imperium est: saliens tecum decurrit Oreas

Montibus, et spoliis et caede superba recenti:

Ergo ades, et nostris adsis Latonia votis.

15

Principio catulus facie spectabilis alta

Hirsutis rigeat spatioso pectore villis:

Membra toris surgant latos animosa per annos:

Rectaque se crudo distendant robore crura.

Colla brevi tumeant spatio, glomerataque cervix

20

Disiectas ferat auricolas, radientque coruscum

Ravi oculi glaucive, et magno immitis hiatu

Ingentem fundat vasto clamore latratum.

Sic trepidum stabulis furem, tacitasque luporum

Insidias, illo nunquam custode timebis.

25

Postquam etenim pingui rediere e gramine sera

Nocte greges, tremulisque vocant balatibus agnos

Lanigerae matres, explorat ovilia circum

Ipse vigil, dominoque timens, vestigat ubique,

Ne fur vel stabulo repat, vel clausa fatiget

30

Septa lupus, sensimque velit se immittere tecto.

Nec soli invigilat pecori generosa propago:

Namque alius (comperta loquor) levisomnus heriles

Excubat ante fores, abigitque latratibus hostem.

Vix audita alius domini mandata capessit

35

Sedulus, et nutum observat, vocemque loquentis.

Ille sagax leporem scrutari, hic utiles undis

Sollicitat medio revolantes flumine mergos.

Ille feras vastis turbare cubilibus, ille

Fulmineos agitare sues bonus, ille fugaces

40

Persequier capreas, celeres his gloria cervos

Sistere, et immani concurrere cominus ursae:

Aut gravia Eoi prosternere pondera Barrhi.

Hic alius celsa pascentes rupe iuvencos,

Hircososque greges comitatur, et ardua praeceps

45

Saxa per et scopulos montana armenta tuetur,

Praedones aut dente premens, aut ipse vicissim

Occumbens, animoque ruens in vulnera forti.

Est etiam ex illis gens martia, quaeque feroci

In medias ausit concurrere fronte cohortes.

50

Haec si terrifico mavortia classica cantu

Sanguineum accendunt opus, et clangore tremendo

Pugnaces acuant in tristia funera turmas,

Inspirentque animis rabiem, caecumque furorem,

Castra viris differta petit, custodia fidos

55

Certa capit vigiles, alternaque munia tractat.

Inde alias aliasque acies per cornua versa

Fronte locant, pugnasque ineunt, et bella lacessunt

Acrius, insultantque hosti, morsuque fatigant.

Non strepitu horrisono, aut ullo terrore moventur:

60

Nec celeres horrent Medo iaculante sagittas,

Pilave, et haemonio missas tyrone sarissas,

Liventisque globos plumbi, pandasque cateias,

Aut teretes rapido vibratos turbine contos,

Haec marti devotus amor, divaeque furenti

65

Negligit, et plagis gaudens, et strage cruenta.

Nec quenquam videas qui terga fugacia vertat,

Declinetque ictus duros, gladiosve, sed omnes

Aut fundunt hostem, aut communi clade feruntur.

His Colophoniacae (si vera est fama) phalanges

70

Auxiliis, hostem valido fregere duello:

Infaustoque olim cecidissent Caspia marte

Agmina, ni tali defensa cohorte fuissent.

Quae functis patribus (meritis ut digna rependant

Officia) canibus curant communia busta,

75

Exequiasque pares, et easdem in funere pompas.

Istis rex Garamas, solio deiectus avito

Militibus regnum, sedesque recepit ademptas.

Quin etiam Cymbrum iuvere ad bella ferocem,

Sanguineoque leves tenuere in pulvere Carros.

80

Hos Maurusiacus sibi Masinissa paravit

Custodes, hominum fidei diffisus, et isto

Non sibi conducto sua sceptra satellite cinxit.

Talis et antiquis custos nutritus Athenis:

Phoebigenae quoniam modico sacra vecta Epidauro

85

Sacrilego vigili servasset ab hoste latratu.

Quid referam quos auratis Minoia templis,

Creta refert positos vigiles? Quosque insula solis

Carpathii celebrat servantis littora ponti?

Adde etiam, quod nulla homini mage prodiga grati

90

Officii quadrupes, dominisque fidelior ipsis:

Nam movet ad numeros se se, et quo iusseris ibit

Ocyus, ad nutus iterumque iterumque recurrens,

Frigoribus vinci, aut rabioso nescius astro.

Et licet Herculeis fugias a Gadibus usque

95

Ad Tanaim, aut Arabas, rutilique volumina Gangis,

Vsque sequetur ovans, tua nec vestigia quoquam

Deseret, at lateri semper comes ibit herili.

Sistis iter? Sistit. Properas? Velocius Euro

Scindit in obliquum campos, cursuque lacessit

100

Aerias volucres. Quod si post terga relinquas

(Nam dominum crebro aspiciens observat euntem)

Ille moram cursu pensat. Viden ecce repente

A tergo ut vultuque hilaris blanditur amico,

Aut velut explorans prior in deflexa viarum

105

Exit, et insidias animo praesentit acuto?

Nec minus officii memor est quum pocula sumit

Tota domus, dulcique madent convivia baccho.

Concrepuere fores? Volat explorator, amicum

Si norit, blande admittit, pedibusque volutus

110

Haeret, et applaudit palpo, supplexque precatur

Effusi veniam temere latratus: at hostem

Aedibus exturbat, laniatuque urget, et ipsi

Limine, vestibulo, corte interdicit herili.

Quod si vim faciet grassator, et obvia forte

115

Arma ferat, iugulo intentans, in vulnera primus

Desilit, incursatque ferox, fremituque superbo

Obiectuque sui dominum tegit, et fera tentat

Praelia, nec fusum exhorret mucrone cruorem.

Testis erit dulci remeans Volcatius agro

120

Sera tenebrosam traherent cum tempora noctem

Quique olim thusca defensus in urbe senator

Nulla nisi primum caeso cane vulnera cepit.

Te quoque Paellaeo, Dari, quondam a rege fugatum

Ingentique manu spoliatum solus Hylactor

125

Belli inter casus Martisque pericula nunquam

Deseruit sortisque comes permansit iniquae.

Quid quod in flammas dominorum ignesque rogorum

Insiliunt alii? Et Cineres comitantur heriles?

Quid quod, et at bustum (tantus post funera bruto

130

Durat amor, tristique nequit consistere mente)

In multos mansere dies? Gemuloque latratu

Impia fleverunt dominorum fata suorum?

Nulla fames, nullaeque animos flexere ciborum

Illecebrae, sed enim magis insidet alto

135

Corde dolor, dominoque piget superesse sepulto:

Quod reliquum est vitae nocet, insomnesque ministrat

Nocte dieque animo curas, nova vulnera pascit

Irrequietus amor, tristesque exasperat iras:

Exangues donec vigor omnis deserat artus

140

Defessoque super sua fata cadavere claudant.

Adde quod infixos memori sub pectore vultus

Conspectosque semel, nullo obliviscitur aevo.

Iam duodena suo percurrens astra rotatu

Bisdenos radiis Titan lustraverat annos:

145

Ex quo Dulichios fines Laertia regna

Liquerat, et bello, et fluctu, iactatus Vlysses:

Quum tandem post multa trucis discrimina ponti

Contigit optatos portus, placidaque quiete

Fata dedere viro, atque Ithaca tellure potiri:

150

Iam neque Penelopae, fractoque aetate parenti,

Non Eumo, non Telemacho, sed cognitus Argo

Tantum erat, effoetis languenti viribus Argo.

Non tibi pulchra Tyros tantum tua purpura debet,

(Quamvis ardenti saturatas murice vestes

155

Laeta geras) quantum canibus, nec Sydonis esset

Lana repercussis vibrans fulgoribus ignes,

Ni canis Alcidae scopuloso in littore reptans,

Puniceo primum tinxisset labra veneno.

Nunc age, quis villae melior, gregibusque tuendis.

160

Quae volucri soboles cursu, nasove sagaci

Sit potior (nec enim solers dedit omnibus unum

Natura ingenium) quae sit ratio optima prolis

Formandae, quo Musa mihi dabit ordine dicam.

Ille igitur cui differtae custodia villae

165

Creditur, et vigili tristes in limine dantur

Excubiae, durum condiscat ferre laborem

A teneris, pinguique sero gliscentia pascat

Corpora, sub gelido recubans sine stramine dio:

Tum furvum villo fallat nigrante colorem

170

Noctis, ut excubias obscuro celet amictu.

Sed qui sub vigili simas pastore capellas,

Balantumque greges sequitur, candore per agros

Molle pecus referat, mentitaque vellera tergo

Assimulet, subitoque lupum improvisus hiantem

175

Terreat assultu, et trepidis depellat ab hoedis.

Quod si te montes venabula ferre per altos

Aetolosque iuvat per saltum tendere casses

Ipse tibi audaces Spartanae gentis alumnos,

(Nam stabulis villae melior, gregibusque molossus)

180

Elige, robusta quibus a cervice reiectae

Ad terram veniant aures, hirsutaque denso

Colla pilo latos fundant cum clunibus armos.

Adde etiam Albanos, qui quantum viribus apris

Occursare valent, fulvosque aequare leones,

185

Et vasto indomitos certamine frangere tauros,

Aligeras tantum cursu praevertere damas.

Sunt et Locrenses catuli, sunt Arcades, atque

Cypria quos Salamis, quos dives Iberia pascit.

Sunt et odorisequa celebres indagine, solis

190

Naribus insuetos investigare recessus,

Secretosque ferae docti deprendere calles.

Hos, simul ac foetae liquere cubilia matris,

Notaque despiciunt iam faucibus ubera duris,

Mollibus assuescas epulis, pinguique ferina

195

Saepe avidos acuas dentes, cervique cruentum

Ad spolium latrare doce, excuviasque recentes.

Inde tibi in vacuos educere proderit agros,

Vmbrosas nemorum valles, et inhospita tesqua

Ora tamen loro forti clamosa tenebis,

200

Nec nisi firmatos unquam patiere furenti

Setigero, aut sese venienti opponere cervo.

Acrius in vetitum tendent, invitaque habenis

Colla reluctantum cupient exire ministri.

Interea si forte gravi spiramine raucum

205

Increpuit cornu, toto iam pectore praedam

Concipiunt, queruloque replent lata arva boatu.

Inde suos etenim Lacedaemon Achaica laudat,

Assueti quoniam sylvis, cupidique ferarum

Praecipiti fervore ruunt, perque invia lustra,

210

Convallesque cavas, et sensibus horrida duris

Arva, et vulnificis dumeta rigentia spinis

Dente rotant praedas, indefessique sequuntur

Quod semel emissus est, illos non obvius amnis

Vicinos dirimens sinuoso gurgite colles,

215

Sistit, nec rapidos lato tenet obice cursus.

Et licet assiduo frangantur anhela boatu

Ora, trahantque aegros afflictis viribus artus,

Assequier tamen est animus, concussa fragorem

Silva dat, alta sonant late loca, curva resultant

220

Littora, miscentur totis fera murmura campis.

Diversa veniunt praestantes dote Molossi

Diversi ingeniis, non omnibus omnia praestat

Natura, at vario ludit discrimine morum.

Nam cum sint volucris non ultima gloria cursus,

225

Nec saepe audaci formident impete fulvos

Frangere apros, cervosque fuga versare paventes,

Vberior tamen est illis, et fortior inde

Laudis causa venit, molli quod tempora somno

Pauca terunt, seu flammigero det limina curru

230

Phoebus, seu niveas agitat Latonia bigas,

Somnifero obliquum volvens iubar axe per orbem.

Sed vigili domino cura, raroque cadente

Lumine prospiciunt, et herilia munere circum

Claustra fremunt, ne sint nocturno pervia furi,

235

Neve lupo, tutaque greges statione quiescant.

Sin autem vacui spatiosa per aequora campi

Auritum tepido leporem exturbare cubili,

Accipitremque iuvat volucri praetendere apricae,

Hic tibi sunt humiles villo breviore legendi,

240

Indidit ipsa suum quibus olim Hispania nomen.

Hi si forte levis toto lepus errat in arvo,

Pone legent rostro vestigia nota sagaci:

Et modo transverso, modo recto iugera sulco

Scrutantur, validis iterum sudata iuvencis.

245

Nec prius absistent putres percurrere glebas,

Et studium tremulo caudae ostentare flabello,

Quum vestigati subito lepus aequoris ampla

Corripiat spatia, et campo se credat aperto

Ocius, insequitur Pterelas, cursuque citato

250

Intervalla facit lati decrescere campi.

Iam propior propiorque micat, iam captat hianti

Summa pedum rostro, iam terga fugacia stringit.

Ille pavet, flexoque obliquat tramite cursus,

Et dubia trepidans formidine, iamque teneri

255

Se putat, et rursum tangentis ab ore recedit,

Fataque momento sibi prorogat, aemula donec

Rostra levis mergat miserando in corpore victor,

Fulmineus victor, gemino cui tramite lumbos

Spina subit graciles, et castigata coercet

260

Ilia substrictus venter, stant crura volantem

Praeteritura Notum, longo internodia ductu

Pes gerit, in caelum tolluntur acumine bino

Auricolae, flexoque in laevia tergora gyro

Erectae redeunt falcata volumina caudae.

265

Sunt humiles etiam Melitaea ex gente catelli,

Quos gremio gestare solent Heroides, hique

Nec cursu celerem sectantur praepete cervum,

Nec lato pavidum leporem scrutantur in arvo:

Veste sedent fluxa, et pedibus mylesia calcant

270

Serica, sub tyrioque recumbunt molliter astro:

Nunc caput exertant gremio, saliuntque decorum

Nobilis in vultum dominae, lusuque fatigant

Labra corallino modicum suffusa rubore,

Vernantesque genas, et ebur superantia colla,

275

Smaragdoque graves digitos, et Perside gaza

Nunc tenui latrare sono, pictoque videbis.

Lascivire toro, aut nitida iuveniliter aula.

Hoc mihi, Coelicolae, tristes lenimine curas,

Taediaque humanae concedite pellere vitae.

280

Hac, utinam mea vota tenus sint improba, numquam

Divitias Arabum ingentes, opulentaque Croesi

Regna petam, nunquam ut vanos mihi purpura fasces

Ostentet, populi applausu plebisque favore

Sollicitis precibus superos ambire iuvabit.

285

At sylvae, gelidique specus, cava lustra ferarum,

Ruraque, et arcana labentia flumina valle

Sunt animo, hic reliquam vitae, atque exstrema sororum

Pensa mihi rumpi exoptem, securus ab omni

Invidia, et misera procul ambitione, beatus

290

Sorte humili, et tristi curarum liber ab aestu.

Talia condebam Venusino lentus in agro:

Dum pueri (quorum ratio mihi carior omni

Laude fuit) reditum ad Musas, recidivaque fesso

Indulgent studia, et ferulae sceptra improba cessant.