Ranieri Granci de proeliis Tusciae 4

Testo base di riferimento: C. Meliconi, 1915-22; L. A. Muratori, 1727

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta

Altre sezioni


Insula Sardinee, Pisanis iunta, per annos

Federe quam digno retinent plus quamque trecentos,

Herculis a nato titulata et nomine Sarde,

Fertilis argento; calibis tamen Ilba metallo:

5

Heeque due gentes semper vixere sub ipsis.

Omnibus ista canam, verumque innectere conor.

Papa Deus mundi cognoscitur esse per omnes.

Hic dederat signum Pisanis quam rubicundum

Bella movere suis tunc hostibus ut Saracenis,

10

A quibus ipsa malis regebitur et insula contra

Christicolas. capiunt vexillum nomine Crucis,

Tempore cum sedecim currebant mille. Calistus

Ille regebat, eis qui talem contulit. unde

Gens proba lignorum reparant conducere classes,

15

Atque ferunt: ventis datur hec armata; fuerunt

De prope; bella movent Ianuensibus arte suorum

Posse set et magno, quia tunc urbe tanta vigebat.

Nec datur ipsa prius, quam bella asperrima possent

Iam superare, cruor flueret diffusus in undis:

20

Vnde habuere. patet Mugetus captus ab ipsis.

Clavibus Ecclesie tantum subiecta per illos

Tunc fuit; atque fides Pisanis claruit armis.

Vnde pater sanctus munus conferre labori

Inde cupit, legans Pisanis civibus ipsam:

25

Iuribus et cuius intrant, tumulisque duobus

Preda fuit pinguis illis divisa, vocatis

Sortibus. unus eis terra de matre fuisse,

Aureus alter ibi fertur Ianuensibus illis

Evenisse. fuit tunc insula quanta meorum,

30

Copia thesauri tumulo collata Superbis.

Insula Pisanis retinetur tempore tanto,

Cum pius ipse pater talem dedit atque sigillat

Gelasius, centum quando ibant mille viginti.

Contulit ipse etiam cede pro maioricana,

35

Cuius et adventum describunt prosperitatis

Carmina, que fert, hec, ecclesia Marsiliensis:

"Verbi incarnati de Virgine mille peractis

Annis, hiis centum bis septem connumeratis,

Vincere Maioricas, Christi famulis inimicas,

40

Temptant Pisani Macumeti regna prophani:

Marte neci dantur multi; tamen hiis sociantur

Angelice turbe, celi sotiantur in urbe:

Et vi divina redeunt victrice carina.

O pia victorum bonitas! defuncta suorum

45

Corpora classe gerunt Pisasque reducere querunt;

Set simul adductus turbet ne gaudia luctus,

Cesi pro Christo tumulo clauduntur in isto".

Sic Fredericus eis eadem sua iura ministrat,

Mille set et centum currentibus undique iuntis

50

Sexaginta simul, cum contulit omnis, quinque.

Papa et Alexander quartus sua iura novavit.

Postea iura meis sunt hec: et iure tenebant.

Nunc et, o Christicole, miserum subiungite fletum,

Vosque simul, cives, deflete et crinibus omnes

55

Vos lacerate, patres: tanto petiere labore,

Dum satis ingratus vobis Bonifatius aufert,

Atque sigillat eam de regibus araghonensi:

Prontus et ipse cupit Iacobus; comune set obstat

Se retinere ferens de iure, ut Papa iugavit.

60

Vt tamen ipsa meos rabies vexavit et ira,

Scinditur ipsa fides, unita a mente recedunt,

Re publica ab illis deserta, in viscera bellant,

Et vacat illa potens deberi exurgere sedes

Arborensis: eam petit atque expostulat Vgo.

65

Cui comune petit, Nerio dominante, iuvamen

Ferret ut expensis: retolit: dant iura regendi:

Vnde levatur habens titulum, iudexque vocatur,

Quatuor ex unus, totidem quia subiacet illa.

Regnat, et ascultans de civibus omnia dira,

70

Qualiter ipse comes Nerius cum parte suorum,

Ille alius multos post se deduceret, omnes

Cordibus ascissos, "libertas" dicit "amatur

Omnibus a belvis": tractat se redere regi.

Quot ubi percepit Nerius, comune set omne,

75

Mictere tunc illi curant sociare regentem.

Acceptare velit rogitant, et substinet addens:

"Vos properate meos cives". quibus ipse locutus

Tunc fuit et missis: "veniat, sumus ecce parati.

Omne suum velle volumus comunis: abite".

80

Et rediere: ferunt pariter presente Senatu:

"Omnia vult: dixit: multos aptate, regentem".

Iam quibus auditis, cives super astra fuerunt,

Atque parant cunctos, iuvenilis temporis omnes:

Classibus inmissis fluitent, comitentur et unum,

85

Postque sibi adsistant omnes, tueantur Vghonem

Precipiunt patres. remeat pisana iuventus.

Ille set et nequidus, citius quam forte redirent,

Regis ad imperium prontus transmiserat ipse,

Atque venire petit natum, vel micteret illi

90

Cunta, set et regnum veniat dividere secum.

Vtque suum volitum melius deduceret Vgho,

Misit in auxilium, numerans inde ipse monetam

Forte perimmensam, veniat vel forte superstes.

Rex probus ista videns, postquam sua munera cepit,

95

Sollicitatur, ei mictens tunc inde ghaleas

Quinquaginta. fuit tota hec armata propinqua

Numinibus sanctis, portusque ad limina Marchi,

Gentis inaudite, duxit quam providus Infans

Freta replens: adeunt, ventosque habuere secundos.

100

Quos ubi vicinos aspexit firmiter Vgo,

Convocat ecce simul Pisanos fraudis amator.

Vnde fuere, refert "sumus, ascultate, videntes"

Civibus. "et iunsit Nerius comune latenter.

Excogitaverunt nobis auferre paternum

105

Ius: sumus; et nobis libertas extitit olim.

Nunc dare consortem cupiunt, avellere sedem:

Vnde perit Remus? Lucanus dixit aperte:

Fraterne primi maduerunt sanguine muri.

Sic ait. et nullus tota manet urbe fidelis

110

Quantum ego: vos scitis. annales solvere census

Auguste volui quotiens offerre Marie,

Cerea quando omnes defertis lumina Matri!

Vt minimus colui civis comune: videtis.

Vos tamen heredi non vultis pandere sedem,

115

Ni duodena prius numerassem mille Iohannes:

Sic similis factus sclavo Tiopoque recepi.

Vilis eram dixit Nerius comes atque potestas:

Nulla propago manet dixerunt: immo vacabat.

Regnum quid spurio volumus concedere nostrum?"

120

Tuncque resunserunt: "volumus consistere tecum.

Menbra sumus cives: nostrum comune relinquis?

Vincit amor patrie: nescis sua verba poete?

Nos prius exactis superet mors tristibus annis,

Aeris actritis moribundi et clade probata

125

Atque resolutis nobis vertamur in imum,

Pace superducta tibi cuntis partibus, Vgho,

Federa civilis rumpantur quam pia nexus.

Inminet atque tuis pestis, Lucanus et ipse

Artibus observat, Florentia terret eosdem.

130

Viscera, si nostrum sentis comune, tuaris.

Dicere sic ausi te non generare propagem?

Non iuvet ipse Deus positis surgentibus iris

Nos, si non linguam medio convellimus ore.

Pluris honoris eris Nerio, quia, crede, sequetur,

135

Nosque tuis illum faciemus flectere plantis.

Crede: supervenient tibi grata; sequaris amicos:

Iungeris Infanti tantum si firmiter, Vgo,

Crastina fitque dies iugulum paritura: serenes".

Addidit atque sagax unus de civibus illi:

140

"Lex antiqua docet iuvenes quodcumque vetustum:

Omnia gesta prius modo quo fienda regantur.

Iam pisana coors undenis lata carinis

Litoribus Turris adhesit sparsa per illa,

Ruraque vastavit rudium pisana iuventus,

145

More iuventutis velud est invadere queque.

Ex quibus ut Sardos licuit decidere virgis

Octuaginta, venit Parazo sotiatus et ipse

Iudice Gallure pro sculpa et callaretano;

Civibus et coram iuravit, stante Senatu,

150

Non nocuisse suos, set se insontem esse reati;

Quem prius oblatos dampnarunt mille Iohannes:

Postque tributarius fuit, et subiectus ab illis

Reddere falcones duodecim bis quolibet anno

Vnde suos iuvenes possent placare. caveto

155

Nunc, quia si Parazo culpatus cede fuisset,

Copia nec omnis Babilon, nec illa Phisonis

Atque redundantis laticis mistura monete,

Addita Alamanie surgentis gurgite stagni,

Thesalice primo mundo surgente moneta,

160

Hunc a morte ducem Parazonem liberavissent.

Ergo cave nostrum comune offendere, iudex".

Talibus et iudex quantum lapis ipse movetur.

Immo habet, et furiens, revocato in mente veneno,

Anguis ut, attraxit, postquam proiecerat illud.

165

Moreque sardineo, protervo pectore fallax,

In spurcum veniens ranchorem perfidus Vgo,

Iussit in arma rui, cives mactare per enses.

O furor! inmensi veritus nec criminis est hic,

Federa nobilium pisano oblitus amore.

170

Quamque ferox mentis fuit inmedicabilis ira

Quamque suum nequidum pectus! non scire parentes,

Pignora nobilium - quid extitit absque reato? -

Perdere! set taceo, set adhuc iugulabitur inde:

Nec Deus horrendum scelus est acturus in evum.

175

Portus et armate tunc panditur atque receptat,

Hiis quibus unde malus victus transmisit et ipse.

Menia servabat numquam confisus in illis;

Immo et Arestanum propria cum gente regebat.

Quot ubidum nautis spatium fuit ecce cupitum

180

Se reparare, suas aptare ad bella galeas,

Pergitur elatis velis cum robore venti,

Navibus armorum multis tunc inde gravatis,

Vsceriisque simul repletis pondere equorum,

Altaque freta petunt: remeant et querere muros,

185

Ville et Ecclesie victus nec intus habentis,

Vnde nutrire suos posset, tunc navibus illis

Vndique lictoribus commissis, menia subtus

Se posuere. fames, novies dum luna coisset,

Facta et in urbe fuit, canibus tunc inde voratis.

190

Hocque feram: veniens illos nec gravida puppis

Civis adivit eos, cupiens deferre Superbis,

Antea set remeat, quam sic armata fuisset,

Pretia maioris sperans tunc inde monete,

Vt comune sibi dederat: non fata secutus

195

Casus inexperti: remeat nec urbe nutrita,

Ianua quando illi numerum dedit ipsa cupitum.

Sicque meam, cives, nunc ascultate loquelam,

Promere si possim vobis, que cura monete:

Villa habet et quantos mineralia quanta meatus!

200

Fertilis argenti, sitis et non debuit esse

Muneris exigui; civisque erravit abire.

Crevit amor nummi, quantum ipsa pecunia crevit.

Nunc et abite: meum non possum frangere pectus:

Vrbs ruitura fame, certo sub federe iunta,

205

Redditur, atque fuit sub illis nomine prede!

Spargitur Infantis gens omnis et undique terret

Sardineam; petitur Novaurbs per bella teneri.

Quam bene Pisani, munitis archibus intus,

Defensare putant robustis omnibus ipsam.

210

Bellaque dum mictunt infantes menia circa,

Terrigene et illam defensant: bella feruntur

Vndique, et, eiectis saxis facibusque, sagiptis,

Sanguinis unda fluit: rabies vexavit eosdem.

Gens sua multa nimis de Cathalanensibus illis

215

Errat, et a muris confringitur, atque perenta

Corpora conspexit, et tunc cessavit ab ira.

Altera fitque dies bellumque inmictitur atrox

Terrigenis: Fantes circumdant menia cuncta.

Partibus atque tribus numquam sic aspera pugna

220

Mictitur: et cives tendebant stramina muris:

Vix et in urbe fuit, quam non posuere, supellex:

Gens igitur Fantis exercent inde lacertos,

Saxaque multa traunt, mistis tunc ignibus illis,

Atque sagiptantes feriunt: feriuntur et ipsi

225

Culminis ab ictu perierunt atque secundo.

Tertia post bellum lux iam dimiserat orbem:

Bella movent iterum quamtumque asperima Fantes

Omnibus a muris ghattis cum robore forti.

Nec datur; immo fuit strages quam magna suorum.

230

Postea nec bello nec pugnant artibus, immo

Se posuere: fuit sub obsidione rebellis

Vrbs: manet Infantis populus per tempora querens.

Nec habuere illam, donec sub mensibus esset

Evacuata cibo; set postea deficiente

235

Fruge datur Fanti, salvis tunc omnibus ipsis.

Qui rediere suis tunc vultibus attumulati.

Talis post Pisa referunt excidia, setque

Vultibus ignotis dicebant ut mulieres:

"Es meus ipse? feras: quasi post tot secla maritus

240

Defuit". atque ille: "sum vir tuus ipse; supersunt

Pignora". set mater dicebat ventre renato:

"Es soboles dubia: facies te non manifestat".

"Sum:" dabat ille "utinam, mater, non me genuisses".

Qualia dum cives scultabant mente sepulta,

245

Infremuere pares: iunsit Comune Senatum

Virginis in aula. cunctis presentibus ipsis

Surgit ians animo quidam tunc pandere civis:

"Sum minimus vestrum pariter sensusque minoris".

Continuatque simul, postquam consendit in altum:

250

"Fractio nostrorum patet; hanc non credo referre:

Cerno ego sic, cives, totum comune set esse

Corpus ut in menbris; unum conpage resultat.

Menbra set a nobis sunt urbes scissa per arma;

Villaque capta manet; Novaurbs ablata rebellat.

255

Corpus nunc, cives, remanens oculumque relictum

Nosque tuamur: et est magna urbs sub nomine Castri.

Hec oculus nobis est omnibus ipsa per equor.

Sol rutilans mane prius et quam luminet orbem,

Hanc prius illustrat, licet et sub nomine Castri.

260

Que si neglecta perdatur et undique cura,

Corpus abest: cupio castrum defendere Castri".

Surgit et inde alius: simul et Comune silebat:

"Navis ad Hesperiam remeans involvitur undis,

Atque perit ventis: set hanc vacuare laborant,

265

Quotque valore bonum totum iactare per undas

Vtique set naute; nec orsi cuncta perissent.

Sic vacuare volens, quod est mihi forte monete,

Offero sollicitus, quam tanta ab urbe levari".

Prontus et adiecit Lucani verba poete:

270

"Inconsulta ruit qualis cum turbidus auster

Repulit a libicis inmensum Sirtibus equor,

Fractaque velliferi sonuerunt pondera mali,

Navitaque, et nondum sparsa conpage carine,

Naufragium sibi quisque facit, sic, urbe relicta".

275

Tertius ascendit; cives pariterque silere.

"Vna domus pulcra cuiusdam fertur ad ignes:

Et neglecta solent incendia sumere vires.

Hoc ait Ovidius, cuius domus ipsa peribat.

Iamque duas urbes capiunt; nimis obfuit ignis.

280

Defensare volo talem pro viribus urbem".

Dixerat, et quartus cepit; tacuere Senatus.

"Arbor erat duro multum spetiosa bubulco,

Fructibus ipsa suis et semper fertilis illi,

Quam simul adiuntis avibus per et agmina vastant.

285

Villicus unde fuit motus nec inpatienter.

Posse pati facile est, Bi non sapientia desit,

Naso tulit, quando curam descripsit amoris.

Pluribus et primis avibus se ledere iuntis

Mitis desertis ramis decerpere poma

290

Audent: ille tacet: veniunt incidere ferro.

Tuncque sagax multum conatus retia tendit,

In quibus iniectis avibus per colla necavit.

Qua nos arte pari claudamus Cathalanenses".

Quintus et ipse loquens: "vidistis: verba ruine"

295

Inquit; "et, o cives, melius ne lingua dedisset".

Dum trepidant nullo firmante robore partes,

Ille docet: "semper nocuit differre paratis".

Iunsit et ipse Prior Duodecim; dein multa fuerunt

Insinuata; set est illis conclusio concors:

300

"Iungite, queso, manus; pulsate in corpore vires".

Sic tenuere; placet bellum conmictere forte.

Indicat et preco populo ascultante per urbem:

A teneris annis quot sunt ad bella potentes,

Accipiant omnes, quindenis usque senentes,

305

Arma. Fuit cunctis totus conatus ad illa:

Omnibus ammissis tunc artibus, arma secuntur

A minimis quantis: et fit offensio pulcra

Pergere quaterni cives cernuntur ut omnes,

Hincque suis armis tunc resplendentibus, inde,

310

Cum fulsere sue ghaleis maleisque coortes,

Iungere se cupiunt quando ecce ad limina Petri,

Cantibus et iubilant insignia quanta sequentes,

Cum patuere acies vicine ad templa Guidonis

Atque Leonardi, sumunt cum vitrea Bacchi.

315

Postque suus portus cuntos pariterque receptat.

Tertia fitque dies, assuntis navibus illic

Grandia quando levant insignia quam rubicunda,

Sartibus et malo commissis vela levarunt.

Cum fuit et magnum vexillum ponere puppi,

320

Quot ruit, et clamant dubium contingere casum.

Heu male commissum fatalis casus inurget,

Quando ire patuere Deum, manifestaque belli

Signa dedit mundus Pisanis prescia pugne.

Non ea marmorea summo de culmine Virgo

325

Inde ruit tenpli, nec mensibus adnumeratis?

Ponsque Novus noster flammis non uritur, atque

Mercibus exustis? sunt hec mala fata ruine.

Portus et ipse dedit signum, cum puppibus illis

Ventus adest subitus demergere, cum perierunt.

330

Ergo meos opto uno cum mentis amore

Vivere: tunc venient Pisanis prospera cuncta.

Postea set licuit vexillum ponere civem.

Vndique dum fluitant, sparguntur et unde per equor

Flatibus: et remeant: fit Carbonaria pronta,

335

Lictoribusque suis naves sunt ecce propinque.

Sunt et in urbe mei post hec discrimina cives,

Sardineamque volunt castrum defendere Castri

Hostibus ab illis: gens omnis quanta paratur,

Agmina per acies, peditum prius ecce coortes.

340

Sic Cathalanenses veniunt ex parte suorum;

Atque simul iunctis cunctis tunc Fantibus illis,

Teutonicis quantis pisana et gente probata,

Viribus armorum decidere corpora ferro

Initiunt pariter manibus: diffusus in illis

345

Mox cruor ipse natat, acies quando esse propinquas

Contigit: amborum partes iugulantur ab armis,

Fantibus invictis: Manfredo tergha petente,

Deviat a pugna gens et pisana; quiescunt

Bella: fuisset enim Pisanis palma triumphi,

350

Agmina Manfredus si conduxisset ab arte.

Imminet ipse bonus Pisanis puntus: abibat

Se dare vilis et hic aspectibus ipse puelle,

Talia quando illi dedit et meus ipse Iohannes

Gentis in aspectu iuveni monumenta salutis:

355

"Nos trahat armorum virtus, non nexus amoris

Vilis: ad arma manus dentur: superemus aversos:

Ius et habere simul prescriptum sollicitemur:

Arma petamus, et hos plausus dimictite, queso".

Intulit atque sagax: "superatis hostibus omnes

360

In liceat placidis nos delectare puellis".

Vnde minatur; et hic decernit pergere Pisas;

Atque fuit referens infirma peromnia belli.

Omnia tunc igitur terrent ex robore Fantes:

Federa set iungit vilis Manfredus habere.

365

Vrbs vicina suis a Fantibus utique muris

Hedificatur; et hanc concedunt federa pacis!

Sicque habitare simul ceperunt urbe propinqua:

Partis et adverse miles permistus uterque

Inproperantque simul tunc hostibus omnia gesta.

370

"Fortius in bellis, melius nos gessimus illic"

"Fortius in bellis medios vos ense secamus"

Paxque fugatur; habent sua federa quanta cupita.

Vna dies orbi luxit, quando esse triginta

Contigit illorum; quos gena pisana perentos

375

Attumulant Fantes, et non patuere propinquis.

Fantibus unde fuit gemitus nec vox: sua queque

Pectoribus clausis referunt. quando ecce silenter

Lictoribus illis navis paritura venisset,

Vnde fuit presens, adiens cum civibus illa:

380

Quos prius Infantes manibus per colla ligatis

Demersere undis de civibus advenientes.

Que dum Pisanis sunt hec manifesta, fuerunt

Mentibus attoniti cives, deflere parentes.

Vnde Gerardus abit miles probitatis, et urbe

385

Sepius ammissa iugulant per menbra suorum.

Nec fuit ira prior sic hostibus inrevocanda,

Quantum facta ferox illis post talia gesta.

Sicque suis Fantes conductis navibus urbis

Lictora restringunt possit ne victus adire.

390

Pervolat una maris in fluctibus unde sagipta,

Atque fuit Pisis referens, "et lictora cingunt".

Quot ubi tunc populus scultavit, et omnia dira,

Esse suos clausos sub obsidione, Iohannem

Mictere curavit: qui, postquam iungitur urbi,

395

Mandat abire senes de menibus et mulieres,

Temporis exigui pueros et stringere victus.

Tempora qui postquam rigarunt lumina vultus,

Vrbis et a muris sunt tales protinus extra,

Ingemuere pares, reditum se velle petendo:

400

Qui velud in hostes mos est sevire feroces,

Viscera sic illis hostili voce negarunt.

Tunc abeunt miseri, sparguntur et hostibus herent.

Quos et ut aspexit, expellere Catalanensis

Gens cupit; ac iterum veniunt ad menia Castri.

405

Ianua clausa fuit set, menia quanta per illos

Instaurantur, et his fingunt deferre sagiptas.

Sicque suis miseros desertis Cathalenenses

Hos tenuere: manet urbs tunc obsessa per illos.

Vnde sagipta fuit Pisis: iunsere Senatum,

410

Civibus et coram loquitur probitatis amator

Vnus, et adiecit magna virtute locutus:

"Insula deperiit; clavis superesse videtur,

Est ianuensis eis nostra et de parte gebellis

Guasparus; hunc cives iungamus: pristina bella

415

Hostibus Ecclesie sunt et Ianuensibus apta".

Iunsit et ipse omnes una cum voce Senatus:

"Hunc habeamus". et huic destinant; facta recepit

Guasparus, adiungens se navibus ipse viginti:

Pise equidem totidem sotiant: fuit unde patronus

420

Fluctibus in mediis tota cum gente receptus,

Signa levant, adeunt querentes mictere victus.

Quas ubidum Fantes longinquo ab equore puppes

Aspexere, velud reptare foramine parvo

Granigeras solitas estatis tempore tantum,

425

Moxque velud pecudes gaudentes gramine pingui,

Inde velud latos discurrere prata iuvencos,

Infremuere pares: ambas commictere bandas,

Regis signa suis innettere grandia proris,

Evacuare rudes armis a corpore saccos,

430

Corpora menbra suas armare ad bella carinas.

Vt remeare vident hostes se lumine claro,

Sic ianuensis ibi abrepto Guasparus ense

Exuit et cuntos animat; sunt ecce propinqui.

Fantibus ut visum est patronem tunc ianuensem

435

Artibus ire, prius feriunt ex omnibus illam,

Qua manet ipse rate, primo que frangitur ictu.

Guasparus et socie confestim providus hesit

Corpora lignorum facit et conmictere secum,

Partis et adverse restaurant undique remos,

440

Insimul et iungunt excurrere prelia bandis:

Atque fuere super pectus cum pectore: nauta

Irruit, et quisquis certant feriuntque potenter.

Spargitur unde cruor, lacerant per menbra marini,

Exanimantque pares. o matres quid genuistis?

445

Oque patres miseri, luctus effundite mestos:

Semina depereunt; nullum expectate superstem.

Stat furor ipse malus; rubefacto a sanguine ponto

Influit atque rates tunc sanguinis unda reflexas:

Eminet a bandis: sunt omnia mista cruore.

450

Fantibus ab illis facta est victoria, postquam

Cunta fuere suis sub ensibus accumulata.

Permanet ecce set urbs sub ossidione famescens;

Nec datur; immo intus pro victu utuntur asellis,

Cuntaque bruta vorant: stant mensibus atque reclusi.

455

Esse set et licuit toto post ista Senatu:

Et surrexit ibi sensatus pauca locutus

Civibus: "ut corpus membro curatur in uno,

Nec medicina potest menbro conferre, set obest,

Hoc Avicenna docet menbrum precidere tali:

460

Corpus abiret: amo Castrum set reddere pacto".

Quot ubi verba, silet. post hec Comune ferentes

Misit ad inperium regis pro federe pacis:

Quam tenuere: manet pacis condictio talis:

Vrbs reditura fuit prius, et post insula tota,

465

Civibus obsessis servato iure salutis;

Subque suo iussu villas dimictere quasdam,

Et servare fidem: sic sunt sua pacta secuti.

Tunc Comune suis transmisit civibus illis,

Clavibus ut reddant dimissis fantibus illam.

470

Qualia dum recipit, non vult parere Iohannes,

Antea post tempus quam sit sententia vite.

Sicque resignavit vultu cum mente sepulta.

Pluribus ammissis redeunt, nec corpore sani

Victibus ab illis, a cladibus, aere. post hec

475

Quot superesse fuit de civibus attumulatur.

Quare alios sileam; non est mihi causa ferendi.

Dicere de propriis licet hoc: fuit ipse Iohannis

Natus, et huic similis De Grancis Bartolomeus.

Quot si tanta mihi contingunt funera soli,

480

Quanta putentur ea que sunt tumulata per urbem!

Et pisana coors deflectitur inde reversa,

Et spoliata simul: facta est victoria Fanti:

Regnat Vgo, et subicit Sardos a viribus Infans.

Sicque suo cursu fluxerunt tempora multa,

485

Postquam tanta fuit sub Pisis insula talis:

Atque superatis a Chatalanensibus ipsis,

Insula pro bellis tandem transfertur ad illos,

Cum bene currebant trecentum mille viginti

Quinque set et iuntis annis, de mense decembris.