1. vaticinum de Gallo et Aquila 1543
Galle, quid insanis? Quid contra Numina pugnas?
Quid tentas aquilam laedere, Galle ferox?
Desine Galle istuc, meque auscultato monentem,
Nec propriam demens quaerito pernitiem.
5
Nam (tibi praedico vates) si temnere pergis
Et dominam irritas sollicitare tuam,
Ipsa tibi (praedico inquam) alto e vertice evulsam
Eripiet cristam, deicietque solo.
Ipsa tibi extracta toto de corpore plumas
10
Et caudam, atque alas auferet ungue potens;
Eximet et saeva illa tibi calcaria, multos
Quis graviter vexans pungere Galle soles.
Ipsa etiam exectos tollet misero tibi testes
Proque fero Gallo tu mihi capus eris,
15
Quin praefocato, haud parcens tibi gutture vocem
Sic premet ut mihi non inde molesta siet.
Denique ut antiquum, tua quae fiduciam nidum
Diripiens prorsum in frusta minuta dabit.
Et tandem toto discerpto corpore totum
20
Te lacerum indignans praecipitabit humi.
Atque ita qui dudum petulans ingente tumultus
Omnia turbabas omnia concutiens,
Nunc miser haud aliud quidquam nisi vile cadaver,
Et vulgo tantum fabula, nullus eris.
25
Et te praemonui, Galle, insensate futuri
Exitii: soleo dicere vera, cave.
2. Pasquillus Romanus in novos Mamaluchos Turcogallos
Ante hac Christaton sancto se nomine Gallus
Iactabat, multa religione pius,
At nunc Tartareis coniunctus foedere Turcis,
Non est Christatos, sed bene Turcatos.
3.
Dum Christum coleret sincero pectore Gallus,
Inter Christicolas maximus unus erat.
At Christum abiurans, dum ad Turcica vertitur arma,
Nunc Mamaluchorum maximus unus erit.
4.
Gallorum Princeps Rex dicier ante solebat,
Cum illi pro magno numine Christus erat.
Nunc Christo abiecto cum ad Turcam deficit illum
Iure voces Bassan, Turca superbe, tuum.
5
Ni igitur nullum iactes tibi Gallia Regem,
Pro Rege immanem, Gallia, Bassan habes.
5.
Liliger est Gallus, sed Turca est luniger, ambo
Vni estis, voti estis utrique pares.
Ambo hostes estis Christi, ambo ergo este nefando
Impiae amicitiae foedere Lunigeri.
6.
Lilia fert Gallus, fert Turca insignia Lunas
Et Turcam et Gallum continet una fides.
Gallica iam in Scithicas vertantur Lilia Lunas:
Conveniunt unis unica signa animis.
7.
Ethnicus ut fueras, primum tibi, Galle, ferebas
Bufonum in clypeo corpora bina tuo.
Vt vero dominum cepisti agnoscere Christum,
Accipio (ut perhibent) lilia trina polo.
5
Porro ut iam adversus tentas bella impia Christum,
Cum Thurcis Christum perfide Galle negas.
Iure tibi in turpes vertantur lilia rursum
Bufones: pudeat te, impie Galle, tui.
8.
Cum te Turca vocat, Galle insulsissime, fratrem
Tuque illum fratrem perfide Galle voces,
Cur sanctum Christi tu audes praetexere nomen,
Cur gestas Christi Galle superbe crucem.
5
Abice Galle crucem; pro qua tibi sumito Lunas,
Sumito Bufones, Turcica signa, tuos.
Pro Christo posthac tibi sit Mahometus in ore,
Nil tibi cum Christo, quem, impie Galle, negas.
9.
Galla fides antehac fuit irreprensibilis, at nunc
Nil est futilius, perfidiusque, nihil.
Nil iam praeclarum firmo nisi pectore Gallus
Et fraude et turpi proditione facit.
5
Turcica cum Gallo, est cum graeca punica, iamque
Quatuor eae (aeternum dedecus) una fides.
10.
Tale chimera malum non spirat iudice Christo,
Non ut in ore bovum grex ferus ignivomum,
Tota etiam Lemnos, nec foedis ventibus Harpe
Aut Philotecti vulnera dira pedis,
5
Impie quot vincis numeris, o Galle, chimeras,
Putores, Tauros, Lemniades volucres.
11.
Pingere difficile est animum, depingere corpus
Hoc facile est; in te sunt tamen ambo secus,
Nam pravos animi mores natura revelans
Fecit, ut emineant undique perspicui.
5
Sed Fidei portenta tuae fallacia verba
Quis pingat, Galle? Haec cernere nemo velit.
12. In Fontem Lazzachi in urbem Vtineam
deductum anno 1543 Nicolao de Ponte Praeside
Huius Nimpha loci seu per nemora ista vagaris,
Sive hic sub blando gurgite mersa iaces;
Hunc haedum Coridon tibi raptum de grege mactat
Atque pio gelidas sanguine tingit aquas,
5
Vt mox Lazzachi praeceps de colle voluta
Per medium densi desilias populi.
13. aliud
Praeside sub Ponte hunc fontem duximus, hauri
Hospes aquam, et Pontem devenerare satur.
14. aliud
Ponticus hunc Fontem Lazianis duxit ab antris
Praeses, et hic statuit nobiliore loco.
15. aliud
Arcem auxit, Fontem traxit Pons Praeses in urbem,
Forma illam ut iustis legibus iustituens.
16. aliud
Arx sublimem animum, purus Fons indicat esse
In puro puram pectore iustitiam.
17. aliud eiusdem
Certatim canite Vtini Poetae
Tam blandum resonant, nec infacetum
Vestra carmina, gestiens sequatur
Vt vos per latebras vocata Nais.
18. aliud ad Pontem Praesidem
Qualis Threicia quondam testudine vates
Dicitur immites perdomuisse feras,
Qualis et Anphion convulsas montibus ornos
Traxit et arguto grandia saxa sono,
5
Talem haec te regio nutu maiore gerentem
Vidit Obelisco, Pontice digne sacro.
Dum Fons urbem intrat, dum mersa paludibus ultro
Errigitur moles, surgit et Arcis opus.
19. aliud
Nominis esse facit te littera prima potentem,
Optimum at altera, te tertia nobilitat,
Vltima quod sapias signat vox aspera sortem,
Teque tui similem syllaba sola virum.
20. catena disticorum similiter desinentium
et incipientium in eodem sensu
Arcis opus, Fontisque novi mirabile saxum,
Maxima sunt animi Pons monumenta tui;
Sunt monumenta tui non ultima Pontice saxum, arx,
Fonsque per occultas ductus ab arte vias,
5
Ductus ab arte vias Fons hic per inexcogitatas,
Arx, moles, laus sunt, Pontice, summa tibi.
Pontice, summa tibi laus est et gloria tracta
Moles, ductus Fons, arx operosa manu;
Arx operosa manu, deductus Fons et in urbem
10
Et moles tibi, Pons, nomen in astra ferunt.
Nomen in astra ferunt tibi Pons, arx Pontica, moles
Pontica, Fons puris Ponticus auctus aquis.
21. ad Pontem Praesidem
Si te non alio tua, Pontice, fama vocaret
Et regeres Populos hac regione diu,
Tiliaventeis olim intra moenia laeti
Aut Lidrae placidis ablueremur aquis.
5
Tanta tuis dono coelesti gratia ceptis
Influit, arx testis, Fonsque subirriguus.
22. de speculi inventione Alexandri Paulini
Humanae hic species vitae sub imagine vera
Veraque miranti redditur effigies.
Non quia mentito mulier fucata colore
Decipiat sensus insidiosa viri,
5
Deleat aut rugae, seu tollat vertice canos,
Splendeat aut positis in statione comis,
Non quia vir molli redimitus tempora nardo
Molliat ornatu pectora femineo:
Inventum hoc natura dedit, sed cernere veram
10
Quilibet ipse sui possit ut effigiem.
23. Nymphae
Nomine digna tuo genitoribus orta beatis
Moribus, ingenio, et sorte beata tua,
Consortem simili facturaque prole beatum,
Quamcumque ornans prole beata domum,
5
Non alio proprius potuisses Nympha vocari,
Nomine quam quod habes nomine digna tuo.
24. preces in coniugio
Vnus, et in solo Trinus, et unus idem,
Principio fineque carens; qui haec ima per alta
Digeris immobilisque ordine cuncta moves,
Si tibi quae quondam spolium mortale gerenti
5
Extat adhuc populi maxima cura tui,
Huc ades et magnis praesens allabere ceptis
Omniaque haec dono numinis exple tui.
Da, Pater, hoc multos felix properare per annos,
Coniugium et semper mutuus adsit amor.
25. in obitu nob. domini Petri de Castello
Debita pro meritis si dantur praemia coelo,
Excelsum dederunt huic benefacta gradum.
Iustitia et pietate, fideque insignis et alto
Consilio similem progenuit sobolem.
26. in idem inversa
Progenuit sobolem similem sibi, consilioque
Et pietate, fide et iustitia viguit.
Vnde gradu summo coelo hunc bene facta locarunt,
Si dat pro meritis praemia digna deus.
27. ad Franciscum Robortellum virum dissertissimum
Ex abitu quarta celer huc est luce reversus,
Ad sextam et schedulas rhedarius attulit isthinc,
Quis dabitur paucis responsum, idque ordine primum
Omnia purgavi Phariento, protinus ille
5
Vt decet ingenuum, et clara de stirpe creatum,
Sit licet et tenui victu, nec splendeat usu,
Egregio tamen hoc animo: quo longius isset,
Gratius hoc nobis, inquit, foret, anne putabas
Parvi pluris equum pretii quam commoda tanti.
10
Tam bene de musis meriti, et nostrate iuventa
Me fecisse viri? Pereat vel quidquid equorum
Est usquam potius - sed contra sutor, ut illis
Sordidus est animus, qui tractant vilia, primo
Saevire, inflari, tragicas extollere voces,
15
In ius velle vocare, satis vix omne videri,
Quod pretium secum isthinc auriga ipse tulisset.
Mox ulli lenita est blando et deferbuit ira
Alloquio (nam ad me clamari tum venit uterque
Arbitrum ut), hic factus de saevo mitior ultro
20
Rursum equum, ut bonus obtulit, ac redeuntibus isthinc
Omnia pollicitus, quae magno parvus amico,
Seque potestati summisit ad omnia nostrae
Et qua iussisti contentus stipe recessit;
Sic tibi devinti quis tu debere putaras
25
Denique conveni, quos tu salvere iubebas;
Ambo non grates modo, sed tibi more salutem,
Alter discessu moeret, quod parcius aequo
Sit de te meritus, contra laetatur et alter
Scilicet expectans reditum felicibus auris;
30
Obsecrat interea is, teque obtestatur, ut isthic
Novit etiam quam tu valeas isthic et ubique
Se qualem expertum commendet gratia facto,
Summa rependetur patriam et devinxeris urbem,
Crede, etiam id nobis hunc quo vis munere dignum,
35
Candidum, amicum, sincerae fideique, bonumque,
Tu melius quam sit doctus suis, quamque peritus
Scribere quae libeat; nova nulla hic praeter id unum,
Libra quod aestivae pendens in verginis ora
Scorpium ut effugiat nunc demum retulit horam,
40
Decocto hinc fervens ardet vindemia musto.
Tu quid agas isthic est nobis, optime, curae,
Quandoquidem et tu curas nostra, minoris amici,
Doctrina, et censu, et non inferioris amore,
Nam modo ne aspectu Patriae capiare veremur;
45
Te modo ne veterum remoretur gratia amicum
Villave, seu saltus, et amoeni copia ruris.
Quod si fit; tantae quis digna pondera molis
Sustineat? Pubem quis totius instruat orbis?
Da veniam qui fido animo tibi consulit, et si
50
Pleno corde sapis per te, et tibi consulis ipse
Protinus Euganeas sedes Antenoris urbem
Haud lento repetas cursu - fac meta viarum
Et portus, requiesque tuae sint illa senectae,
Nec genus exilii dicas, me iudice, Regum,
55
Promere communes, et posteritatis in usus
Abdita, et illustri versari in luce virorum,
Gentibus unde tuum vigeat per secula nomen,
Ad superos tibi sint et praemia parta laborum.
28. clarissimo Laurentio Malipetro Coneglani
Praetori ac magistratibus urbis et consilio
Vt me supplicibus mandare petita libellis
Consiliumque meum iusti, clarissime Praeses,
Illustris referens plusquam regale senatus,
Malipetre, decus Venetum, parere subinde
5
Constitui, et gravibus curis morboque recenti
Vix licet ingenii valeant subsistere vires,
Propositum tamen oblatum ratione modoque
Subnixum, ut potero, ostendam, inde obiecta refellam,
Crimineque exsolvam me ficto liber ob omni,
10
Vt liceat recta tibi singula pendere lance,
Communemque usum, et communia commoda cures
Nostraque consiliique huius cogiensis, et urbis,
Non tamen id circo praes liber nexibus esto.
Stetur promistis et publica scripta probentur,
15
Nostra putans igitur mentis collectus in Arcem,
Elapsi repetens animo cursumque futuri
Temporis annectens praesenti rectius, hinc nos
Cedere conieci, quam velle extrema manere,
Dum paulum quiddam, quod damna resarciat, una et
20
Temporis amissi iacturam, detur egenti
Prae manibus, quod iam numerosa prole gravatum,
Aereque grandi alieno oppressum, et nomina parent,
Sublevet, extrema ne perditus ipse ruina
Invitus patrios doleam liquisse penates
25
Pollicitis florens, studiis, aetate, lucello,
Quod tamen in populi hic communia commoda cedat,
Quandoquidem nostram consumit ab usus opellam
Iudicii culpa vulgique errore vagantis,
Nam si dimidio mercedis publica nunc res
30
Exoneretur, erit tanto locupletior ipsa,
Quod tamen exemplo, et ratione probabile facta est.
Quod vero obiicitur non vere munere nostro
Officioque docendi non potuisse vel aegre
Non fecisse satis paries et scrinia testis,
35
Quosque prius docui celebres testantur alumni
Qui et Patavi sedes, patrios celebrantque Penates,
Si quos hic alui, pudeat modo vera fateri.
Gnatis parco meis, inscripta, volumina nobis
Publica Durantis Castri testantur in Vmbris,
40
Nos quibus errantes revocant, operamque reposcunt,
Quintus ab undecimo, ut legere est, nunc volvitur annus.
Quid? Cum accerserunt me huc nomine publico et aere,
Nonne prius docti quali nos dogmate, quali
Nos methodo utamur? Quin singula quaeque probavit
45
Venimus ut quae ergo voces, quae verba seruntur?
Quod si qui strepitus puerum, clamorve furentum
Interdum auditi retinent dum prandia festum,
Consulto id factum est ab iniqua mente malignis,
Quo vobis odium pariant nostri invidiamque
50
Litteratorum mire genus omne perosis.
Sed quid? Deprehensi num solvunt illico poenas?
Certatim insidias moliuntur, ut urbe repellar
Vt si furatum nummos, fiscumque venissem
Non accersitus, Patria vi denique raptus,
55
Nec tulerim aestivum semper pondusque dierum,
Tanta sitis nummi vexat mortalia corda
Quod gnati officium dicunt operamque negatam.
Illa quidem non est spatio hanc maiore bienni
Pollicitus, fecit, quod se promiserat esse
60
Facturum; post hunc itidem alter munus obivit
Quamquam pro numero discentum nullius umquam
Auxilio indigui, bis quadraginta docere
Assuetus nullo mihi opem praebente labori:
Quin ego si sit opus spopondi accersere qui me
65
Sublevet, exigui numero tamen omnibus horis
Aedibus impaetis quod ad illas attinet, ipse
Insignis Praetor, ne simus more molesti
Pugnantis turbae de lana saepe caprina.
Inditiumque feras statuasque silentia nobis
70
Quas ex morbosis ubi publica cura salubres
Reddidit, praesto noctesque diesque futurus.
Sedulus accedam, malint ni oblata tenere
Quae precor inspicias recte, clarissime Praeses,
Vosque Magistratus urbis iustissima cura,
75
Membraque consilii vos imploramus amice
Vt commune bonum sic procuretis ut hinc nos
Ne pigeat nostram, ut sobolis traxisse ruinam,
Publica cum ex nostris quoque commoda vestra redundent.
29. ad Ioannem Franciscum Federitium
Foederice, fori lepor et sol, delitiumque,
Qui tenes haud humile ex meritis a Foedere nomen
Praesidiumque reis decus, et solamen amicum
Cuius et in Fratrem pietas avosque parentes
5
Ac Patriam spectata satis post funera sera
Aetheream insigni spondet cum nomine vitam,
Invideas nobis (etenim sunt omnia cordi
Pulchra, et rara tibi) si novis qualia quanta et
Quot numero nostris una sint auribus hora
10
Exausta ingenti verborum pondere dum nos...
Nudius hinc quartus cum tu incitatus eodem
Quam parvos dixti turdos te praehendere malle.
Detinuit logicis interpres vocibus artis
Quae methodumque modumque aliis praescribit habendis
15
Effectus proprios narrans et singula quaeque,
Quae sunt huius opis causas, primordia, metas;
Nam primum logices metam, finemque, scopumque
Syllogismum esse asseruit, quo tendit et artis
Omnis dirigitur sermonum visque potestasque,
20
Esseque connexis quiddam rationibus unum
Proposito constans medioque, et fine retorto
Partibus hinc geminis constare extantia nomen
Huic posuisse, ast obtingentia parte secunda
In vocesque decem hanc, quae praedicamina recto
25
Res universas signantes ordine partim
Proposita, in partim divisam rursus, et illam
In varias, alium nam simplicis esse figurae
Demostrativae hunc, dialectica nomen at illi
Imposuisse, sophistica cetera, falsaque dici
30
Non magis utendi, quam causa reiciendi
Sermonum ambages, et inextricabile pondus
Discenda ut medicum ut curet tractare venena,
Has species variis tractatas ordine probe
Esse voluminibus, diversaque nomina libris
35
Indita pro rebus de vocibus esse, decemque
Verbis praedicamentorum grande volumen
Demonstrativum e specie manasse priorum.
Posteriorum autem dialectica composuisse,
Ast elenchorum falsis constare libellum
40
Hunc demum Logices, finem detexit et usum
Architecti exemplo illustrans singula quaeque
Disserat, ambiguos dissolvat, ordine, nodos
Distinguat multo, nec non diffiniat usu,
Vtque et operta illustret et omnia dividat apte,
45
Iudicet et cunctis seriem det denique rebus.
Multaque praeterea numero comprehendere, quae mi
Nec licuit, nec si conducant scribere lasso
Pondere curarum vacet, haec tibi paucula visum est...
Vt senes nobis nil prorsus te sine gratum
50
Velleque communis Patriae communia tecum
Haec, et honesta et utilia respectu fore nobis.
Quid dicam quod amas nos tutarisque benignus,
Absentem quid amicos, quid numeremve propinquos
Comuneis nobis? Quo mi, carissime, circa
55
Te obsecro et obtestor paulum clamoribus istis
Subducas Fori furatus te tibi nugis,
Dum refoves lassas praebens his vocibus aureis,
Quae iucunda simul fuerint et idonea vitae.
Quid? Pudet? Ignorasne senem didicisse Catonem
60
Cumque Platone illum qui sero accessi reprehensus,
Expediam tanto citius, respondit ab his me
Vive diu felix, Patriae communis amice.
30. ad Petrum Percottum
Gratulor ex animo septem, Percotte, viratum
Virtutis studio, et fama te nuper adeptum,
Sed tamen Athilicae (fateor) mage gratulor urbi,
Quae tanti sortita viri moderamen habebit.
5
Publica suscipiat, qui sponte negotia curet,
Conficiatque sua, sibi quae sapientia rara
Munere largita est superum, nec me dare credas
Auribus ista tuis, nam talem te esse fatetur
Fortunata domus, quae quantum sapienter adaucta
10
Structa sit excelso, qui cernitur omnibus usque
Quoque loco haud dubium est ulli, felicibus ergo
Auspiciis frenum capies atque urbis habenas,
Praeditus insigni Salomon virtute beatum,
Qua tulit imperium, laudemque decusque paravit
15
Aeternum, meruitque Patris diademate cingi.
Nec vereor quin sis cunctorum vocibus unus
Qui satis et summis facias minimisque, perosus
Iniusti nomen decus, unde et gloria genti
Posteritatis erit, nam iam manifesta sereno
20
Signa Polo cernis, passim felicia dona
Spondet, et Bacchi spumantia pocula late
Quoque prius nostris Nemesis decesserat agris,
Iam redit, elato contra Belona flagello
Digrediens Mauro - testatur praeside - ceno
25
Te placida moderante simul virtute iuventam,
Quin ego Virgineos coetus Helicone relicto
Huc migraturos Phoebo comitante putarim,
Omniaque impletum numeris, et cantibus iri
Aureus unde foret tuus hic modo maximus annus:
30
At magis ex animo, quod adhuc tibi gratulor illud
Iam reliquum est, quod natam, cui dedit alma beatae
Ferre suum et Matris nomen, Lucina, locasti
Digne cui placitum iuveni de gente Manina
Stemate praeclaro, censu, virtute beato,
35
Cui manibus iunctae puero visere sorores.
Dona dedere simul, colloque monile decorum
Iuratumque ensem et calcaria, maxima quondam,
Nomen Carthago memorabile, stirpe nepotes
Ex quorum videas, qui te virtute pioque
40
Nomine iam referant, solamen dulce senectae,
Blandula balbutiens, quos tu meditere docendo
Verba levans animo curarum pondera festo,
Mox adolesse suo laetatus tempore demum,
Optato videas fructum iuvenilibus annis,
45
Aethereoque Patri perfunctus muneris omni,
Iam genere eximio persolvas pectore grates.
31. ad Bernardinum Parthenium
Partheni, vatum decus et nova gloria nostri
Temporis ac Venetae moderator docte iuventae,
Qui artibus ingenuis et lingua excultus utraque
Cuncta per ora virum volitans super aethera tendis;
5
Iam Fabius nostris his tandem redditus oris,
Aegrotae Fabius visum coeleste Parentis
Numen et adventu cura morboque levavit
Forte suo quem non medicorum turba nec artis
Inventor medicae valuisset pellere Phoebus,
10
Tantus amor nati maternum pectus alebat.
O gratum adventum, tulerit qui tot bona secum;
At mihi sollicita discussis mente tenebris
Nubila cesserunt animo, et cito reddita spes est,
Hunc simul adverti duce te quae quantaque adeptus
15
Helluo graiorum linguae rudimenta vorando,
Vnde tibi a nobis debetur gratia plusquam
Maxima, et optamus cumulatam posse referre
Quamquam nulla potest meritis per talibus esse
Gratia (ut aiunt) vel si plena refertur habendo
20
Reddita nobis iam, at non destinemus habere
Perpetuo, vel post cineres, et fata suprema.
Hic tibi quidquid erit, patriis sive haeserit oris,
Seu Roma exceptum sacris addixerit illum
Forte ministeriis, Veneta seu vixerit urbe,
25
Qua libet ingenua versatus liber in arte
Acceptum referat semper iubeoque voloque
Auctoremque suum celebret super omnia teque
Observetque, colatque et amet, veneretur, adoret,
Si modo fas tibi te implorans ut numen amicum.
30
At tu, docte, cave per Musas et sacra Phoebi
Numina, ne tibi, ne dare credas auribus ista
Omnia, quae ex animo manarunt prompta benigno,
Foederis aeternum quae sint monumenta perennis.
32. ad Fabium Paulinum filium
Mitto tibi in strenam Venetum de more Parentum,
Qui viget et colitur nostro quoque tempore, versus
Quos olim de merito bene gratus amico
Hospitipiique memor scripsi, quo sumere possis
5
Exemplum tibi scribendi quae arcana doceris
Intima naturae, doctus Lucretius olim.
Haec quoque diserto descripsit carmina, quae tu
Si vocat exoptem relegas placitura tibique
Ni vis ingenii vivax, desitque voluntas
10
Allatura parem scribendi carminis usum.
Insuper haec omnem terrarum mittimus orbem
Depictum tabula, ut si forte cupidine captus
Orbis visendi regiones tutius intra
Perficias Talamum, sit dux Mela clarius, isto
15
Nullum historiae lumen, quod splendet ubique
Aeque oratorum monumentis atque poesis.
Hunc tandem librum, doctique volumina Porci
Mittimus, ut fortuna tibi si arriserit olim
Artibus ingenuis incumbas omnibus ipse
20
Doctrinarum orbem absolvens, teres atque rotundus
Mox adeas sanctam nobis comitantibus urbem,
Digna bene exactae capturus praemia vitae,
Si te forte vocent illuc tua fata vel ipsa
Vrbe Antenorea studiis praesisque Iuventae.
25
Tunc ego laetitia perfundam pectora vere,
Et mihi coelestum vitam sim visus adeptus,
Si alteruli aut Patavi, aut contingat vivere Romae,
Et tenebris ortus vivam splendore virorum.
33. ad Marcum Antonium Fiducium
Inclyte magnanimi scribarum gloria coetus
Compater, Vtinei decus et pia cura senatus,
Cuius sancta tuo decretaque gestaque scripto
Eripis interitu seclis memoranda futuris:
5
Cum mihi non liceat per dura negotia curam
Hanc gregis assiduam commissi tendere ad urbem,
Mordacesque animo si sint expellere curas
Dulcibus alloquiis nec mentis gaudia coram
Impartire tibi, statui mea vota camoenis
10
Demandare modis, ut te exarata legentem
Officiatque magis, maioraque gaudia nobis
Cura minorque, bonos, ut fit cum affamur amicos,
Quam mihi das veniam semper veterisque dedisti
Iure sodalitii primis quod floruit annis,
15
Ergo libet paucis rationem reddere vitae.
Quae procul a patria variis agitata procellis
Denique ut in portu natali sede quiescit
Vt grateris amiculo, ubi omnia libera novis
Et laetere tua nostris meliore; secunda
20
Quae fortuna tibi, nam nos graviora ferendo
Securam atque hilarem tranquilla per otia vitam
Degimus, et variis iactati fluctibus aestus,
Nec formidamus rapidis nec mergimur undis.
Vivitur et proprio, sic nos iuvat esse libenter
25
In regno, ut melius nusquam, nec lautius unquam;
Nam mihi liberius vivendi tuta potestas
Curandique gregis datur hic, quam nulla reclusum
Saltibus irriguis hortis pratis et amoenis
Vicini pecoris contagia laedere possint.
30
Denique avaritia misera ambitione nec ulla
Vexamur simili quin mens sit libera peste.
Sic labor hicce iuvat, sic me, quo fungor, amice,
Cura ministerii, ut numquam non verser in illo;
Non superest rerum, nec defit copia nobis
35
Plurima, quae vitae mortalis postulat usus.
Non vires animi cupio, non corporis ullas,
Si facit hoc ad rem, et conducere forte videtur.
Pacem cuncta domi retinent, discordia nulla,
Nullaque cum quoquam contentio, causave, lisve.
40
Quid quaeris Regem ne putas magis esse beatum?
Quid? Rides? Curo quae sunt curanda, nec ullum
Tempus abire sino nostri sine muneris usu.
Nil ego Fortunae permitto, cetera divis
Lucis in exortu, quae sunt effusa repente
45
Surgimus ad solitum mane hoc dum forte laborem,
Carmina nondum ulla nobis descripta papiro
Consule, amice boni, aut si iusint errata resarci.
34. Cassandrae Archolonianae et Francisci Quadrivii epithalamium
Venit laeta dies, cupidos quae iungit amantes,
Iam licet effractis convulso cardine claustris
Invia quae fuerant patefactis gaudia mille,
Mille dari sponsis amplexus, oscula mille.
5
Eia age magnanimum soboles; generosa Parentum
Indole virtutum insigni et probitate renidens
Cui nondum tenera roseas lanugine vestit
Prima inventa genas, Quadrivi, surge sacrumque
Sponsae limen adi, quo te pulcherrima, qualis
10
Flos novus et fragrans, quem ros enutrit adire
Iam dudum exoptat coetu comitata verendo,
Vt tibi felici iungatur numine divum,
Corporis atque animi connexu sitis ut unum,
Altero in alterius converso membra, animumque,
15
Forma, mente parens, fortuna, moribus, annis;
Heroum unde genus sobolesque simillima vobis
Exurgat, Pater atque nova iam prole subinde
Aspicias terna primos a stirpe nepotes.
O quam laeta dies cupidos quae iungit amantes;
20
Vna quae duplices animas et corpora miscet,
Vllane iam toto splendet felicius anno?
Ergo quandoquidem illa tui pars maxima primum
Ne vereare tuae tenerum decerpere florem,
Quod simul inque vicem vestri pepigere parentes,
25
Quod Pater Omnipotens coelo quod sidera cursu,
Quod sanxere sacrae leges humanaque iura,
Cassandra tibi dante pari ratione rependens
Accipet quo vobis per mutua nexa voluntas.
Vt novus accessit, cui vix dum cura ministri
30
Accipiter Cirimve levem, trepidamve Columbam
Iam cornu, rostroque valens, atque unguibus uncis
Cum ferit illato, ut manet de vulnere sanguis,
Avertitque celer praedam, quo regulus alto
Aethere suspiciens vocat omnibus, inde benigne
35
Excipitur votis laudant, mirantur et omnes
Vt bonus eximia censetur stirpe catellus,
Qui vix dum exactis bis ternis mensibus olim
Seu capream silvis agitat, seu montibus aprum,
Velocem aut campo leporem, cursuque fatigans,
40
Mordicus apprensum sine caede et vulnere leti
Expectanti affert domino laudatur, et illi
Cum domino applaudunt comites, mirantur et omnes.
Sic expers Veneris primisque Tiruncules annis,
Quem patrius timor et reverentia fida magistri,
45
Quem tutella suis dignum maioribus auxit,
Cum insignem aggreditur primaevo flore puellam
Traducitque domum, regalia tecta Parentum,
Moxque gravem validus generoso semine reddit,
Matribus atque viris iucundus et inde puellis,
50
Cuncta per ora volat laudant mirantur et omnes;
Tu quoque Amazonio Virgo dignissima coetu
Excipe iucunda venientem fronte maritum
Cui mater, Fratres, cui iunxit Avunculus ille
Ne adversere, tuae cui virginitatis honorem
55
Foedere perpetuo digne vitamque dicarunt:
Immo agite una ambo consurgite, praelia inite,
Virgineum properate ambo decerpere florem.
Alter ab alterius sibi sacra stirpe recisum
Munereque assiduo dulcem exercete iuventam,
60
Muneris assidui et dulces date pignora natos.
Effluet illa dies, cupidos quae iungit amantes,
Mutua et innuptis confundere gaudia non fas.
35. de Irena
Occidit Adriacae nuper celeberrima turbae
Irenae superis addita fama choris,
Illa per omnes Irene notissima terras,
Quascumque oceanus mollibus ambit aquis.
5
Irene, Gradonice, tibi dulcissima cura,
Illam dum in vita dulcis alebat amor,
Qui cum una doctique sales, lususque iocique
Et pudor et probitas, cum pietate fides,
Ac formae decus eximiae, morumque venustas
10
Propositique tenax visque sepulta boni.
Luget moesta Venus passos male compta capillos,
Extinxit lacrymis filius ipse faces.
Musarumque Pater docta cum Pallade Phoebus
Lugubres fudit tristis ab ore sonos,
15
Charites, flent Nymphae omnes, tum et candida Nais
Tiliaventas fletibus urget aquas.
Haec latos querulis campos ululatibus implet
Crudelesque vocat nomine saepe deos,
Haec nullas adhibet cura confecta medellas
20
Vsque male cupiens impia posse mori.
Ah roseas ne laede genas, neu scinde capillum,
Nais et immeritos laedere parce deos.
His tua (crede mihi) magnae pulcherrima curae
Irene aetereis digna recepta choris:
25
Illic aut cantu aut cithara bene psallere docta
Coelestes numeris gaudet inire modos,
Peniculo aut graphio, vivisque coloribus alta
Ideas tentat mente referre sitas,
Illam miratur pingentem Zeusis, Apelles
30
Vix patitur palmae praemia rapta sibi,
Nunc tenete eloquio, facundi et pectoris arte
Heroum et coetus virgineosque choros
Nunc canit, Euridices coniux adsistit, et una
Sapho serta adimens laurea fronte sibi,
35
Nunc canit ut quatiunt alterno lucida coeli
Templa pede ardentes, quos putat astra faces
Quos hic didicit numeros, dediscit, et aegre est
Praeferri sibi vix quas videt arte pares.
Hoc aliis minor uno, at felix cetera, nam illis
40
Mille voluptates gaudia mille capit,
Omnia quae humanae valeant percurrere numquam
Voces, usque adeo cuncta beata polo;
Ergo, ne dolor officiat, turbetque peremptae
Gaudia neu facto moereat illa tuo,
45
Pone modum lacrymis, et vanos comprime luctus
Comprime singultus, pelleque tristitiam.
Successu et laetare bono, bona semper ut illi
Optaras, vita dum fuit illa bona.
Sat nimiumque diu vixit, cui vivere recte
50
Contigit, haec vixit sic diuturna satis,
Sua virtuti ex benefactis praemia coelo
Nomina vatis opus vindicat interitu,
Spiritus aetherea felix post funera sede
Fama ulla hic vivet non moritura die.
36. in saxeum Glemonae fontem
Qua Bacchi rident facundi munere colles,
Aemonae placidis rura beata iugis,
En virgo dictum saxi de nomine fontem
Vberiora ovium do ubera plena tibi,
5
Dulce viatori quem detinet umbra levamen,
Dum Canis infesto sidere candet ager,
Seu quicumque gravi detentus corpore febri,
Seu duro pressus membra labore sitis,
Invideat dirce his morbo solventibus artus,
10
Quicumque aut caecis lumina reddit aquis.
37. de Pii V Pontificis obitu et coeli clementia
Dum Pius impervii est sacras moderatus habenas
Huius delevit crimina nostra prece,
Et, quo nos digni, rabidum convertit in hostem
Supplicium (tanti sunt pia vota) Deus.
5
Ast ubi siderea coelestum sede receptus
Lumina spectavit iam propiora Dei
Quae cupiit vivens divini numinis aura,
Protinus humano tradita sunt generi,
Splendidius Maiis caput extulit unde Kalendis
10
Phoebus, et ex illa res meliore loco,
Irritaque hinc fient vatum responsa nec astris
Amplius ulla fides, quae superasse datur.
Largior en solito gravidis se ostentat aristis
Quae sterilis vatum carmine messis erat.
15
Partaque sedatis pacem victoria bellis
Spondet, mox unum Pastor ovile reget
Qui bonus in socios, prudensque et fortis in hostes
Aurea Saturni saecula restituat.
Sic iustis olim precibus concessit Heliae
20
Ne plueret Genitor, rursus et ut plueret.
38. de pace Iuladum
Collibus erectis insidens turribus altis
Et paribus clari nominis in speculis
Candida pacifera praetenso ex arbore ramo
Sic gemuit superum lapsa columba choro:
5
Bellum immortales potuit quos reddere terris,
Pax immortales reddat et alma Polo.
39. de eadem
Quae non unda maris fervens, incendia, ne dum
Flumina compescant, visque potens hominum,
En modo restinxit penitus (mirabile dictu)
Ignea scintillae flammula lapsa polo;
5
Sic modo Iuliadas qui exussit terreus ignis,
Coelesti aethereus factus ab igne fovet.
40. de eadem pace
Plus est perpetuo mansuram foedere pacem
Inter primores composuisse vivos,
Quam nuper latis hanc cinctam moenibus urbem
Munisse et fossa, praesidiisque ducum.
5
Hanc violare queant numquam nec tela nec ignes,
Insidiis poterant hostibus illa capi.
Pervigil haec nullo servabit milite sedes
Magno animos pretio, viribus illa darent;
Principibus venetum debetur gratia facti,
10
Non quis in orbe illos omnia posse putet?
41. de Iulia
Ore Venus, Iuno incessu, virtute Minerva,
Vel poterat credi de tribus una Soror,
Sed quia mortalis mortalibus edita certe
Inter Iuliadum Iulia prima choros,
5
Divinum haud dubie mortali in corpore cuncti
(Tot bona sunt illi) numen inesse putant.
42. de eadem
Qui modo perspicui cecinistis margine Fontis,
Vnde Helices toto nomen in orbe sonat,
Tollite carminibus certatim, tollite olores
Insignes huius nomen ad astra Deae,
5
Hic etiam vestri vivent post funera cantus,
Iulia dum clara voce perennis erit.
43.
Cum tibi sint pauci locupleti pignora nati
Mique inopi soboles sit numerosa seni,
Peccem nec venia modo non sim (censeo) dignus
Verum, ut pro magno crimine supplicio,
5
Si iusti mercedem taedia longa laboris
Poscendi exigua haec praemia fastidiam.
Cum nos delaxet nullus labor atque docendo
Affligam corpus mentem animumque simul,
Quare vel fer nos vel magno solve labore,
10
Da veniam fasso: fronte necesse caret.
44. in quendam
Si quoties nobis spondes, iubesque venire,
Sed frustra toties praemia facta dares.
Iam dives dudum factus felixque fuissem,
Nec tibi sim rogitans saepe molestus ego,
5
Sed tu dum verbis tantum mihi solvere quaeris,
Non mihi sed praebes taedia longa tibi,
Vt videar dives quam plurima nomina libris
Scripsi meis facile hoc, aequo animoque fer,
Saepius ut mihi sit sursum retroque meandum,
10
Dum frustra pulso sedulus usque fores.
45. naumachia Alexandri Palulini
Vidit ut affectam Naupacti in litore Turcae
Neptunus classem, sic violentus ait:
I modo et invicta Cypro gere bella Dione
Turca ferox, regnum nunc populare mavis,
5
Nunc menitare meis insueta vincula collo,
Et Venetum populis Romulidumque sacris;
Quin si trans Alpes equites in praelia mittes
Qui referat pugnas (ut modo) nullus erit,
Nudatus volucrum plumis ceu graculus olim
10
Ridiculus solis delituit latebris,
Sic quas invasit spoliatus Turca repente
Eris, explosus Colchica regna petet
Et sibi vel multo mortem pensaverit auro
Vel nece natura tradet amica colus,
15
Vsque adeo invisae nil non quod possidet orbis
Deberet ultari, suppliciumque dabit.
46.
Cladibus acceptis insignia multa feruntur
Esse loca infausta nobilitata nece:
Thermophylae, Cannae, Leuctrae, Trasimenus, et ipsum
Actium, et infami cum Trebia Rubicon,
5
Ast ubi captivum tot milia sub iuga missa
Praeter Naupactum haud facile invenias,
Ergo quis dubitet tot tantaque gesta repente
Numine Christicolas constituisse dei,
Baccus et Alcides, quod maximus alter in Indos
10
Monstra domans superum maximus alter ope
In Romam Poenus, quod gessit Graecia Xersem,
In Gallos Caesar Scipioque in Libiam,
Quodque vel Augustus stravit cum classibus aequor,
Reginam Aegipti dum pelago insequitur.
15
Quod genere Duces deinde omnes, quodque vel ante
Sublato quisquam vertice ubique Poli,
Christicolum in Turcas uno hoc certamine classis
Gessit ubi exceptis navibus aucta fuit.
47. de quodam concionatore Siculo
Quae nova Iuliadum succendit pectora flamma,
Mutua ut ardentes se pietate colant?
Matronae oblatis cumulent altaria donis
Et dicat votis sedula turba preces,
5
Certatim huc migret sacrata colonia curent
Hisque parent quantas exigat usus opes,
Aetneos quoniam mixtos coelestibus ignes
Aetherea summus misit ab Arce Pater.
48. paraphrasis in psalmum Miserere
Conditor humani generis, miserere precantis
Vsque mei immensa pro pietate tua,
Plurima quaeque tibi clementia quicquid iniusti
Criminis in nobis deleat omne precor,
5
Insuper abluta scelerum contage malorum
Nescia sit nullo crimine vita mihi,
Cognita namque mihi satis est mea prava voluntas,
Et mea me contra crimina bella gerunt.
Vni nempe tibi deliqui perfidus auctor
10
Et mala te coram plurima comerui,
Ipse tuis iustus sermonibus ut videaris
Atque tuo vincas omnia iuditio.
En qui tartareis conceptus vallibus adsum,
Concepit genetrix crimine mersa gravi,
15
Ecce tibi verum cordi sapientia coelo
Explevit retegens ab dira quaeque mihi.
Hysopi succo asperus mundabor et inde
Viscera cuncta feram candidiora nive.
Gaudia mandatis parentem summa sequentem
20
Ossaque submissa hinc gaudia percipient,
Peccatis averte meis faciem, et mea dele
Crimina, cum iusta, quam meruere nece.
Da mihi cor mundum, Coeli fabricator, habendum,
Spiritus inde novus viscera nostra regat.
25
Nec procul aspectu sistas tibi me tuus inde,
Nec procul abscedat spiritus ille sacer.
Nostram praecipuo confirmans numine vitam
Exple laetitia pectora nostra tua.
Rectas ipse docebo vias insistere iniquos,
30
Et conversa malo te impia turba colet.
Me eripe sanguinibus nostrae Deus alme salutis,
Iustitiam extollet tum mea lingua tuam.
Tu mea tu genitor sanctissima labra reclude
Vt quaet has laudes, has numerare tuas.
35
Namque litavissem, cordi modo aera fuissent,
Grata tamen sensi non holocausta tibi.
Anxia mens istar tibi saevi, nec pia corda
Et submissa tuo pellis ab ore Deus.
Plurima dona, Sion, tribuat tua recta voluntas
40
Vrbis et exurgant moenia lata sacrae.
Tunc sacra iustitiae contingent sacra tibique
Cum vitulus aras victima multa leget.
49. in funere Faustinae Cucaneae Valvasoniae
Ortus quandoquidem nostri non terminus orbis,
Altera sed nobis vita parata manet,
Si quis ab his sine labe petat super alta tenebris
Omnia cui liceat secula pace frui,
5
Cur non indignamur? Cur non gaudemus, amici,
Hinc abitu incolumis perpetuoque bono?
Sat carni lacrimisque datum, dum corpus amati
Cernimus extinctum, nec licet ulterius.
Invidere mage est illud, quam morte dolere.
10
Quae si meta mali cur fugienda bonis?
50. aliud
Desinite, illustres caram deflere Parentes
Faustinam: aethereo carior illa Patri.
Praemia quae longae potuit sperare senectae?
Quae tenet aeternis aequiparanda bonis?
5
Qui melior sponsus quae regia clarior usquam?
Quae soboles? Soceri quae potiora bona?
Gaudia quod senera capit, fruiturque beato
Regno, nonne huius morte dolere nefas?
51. aliud
Quo magis et sapiens et amore accensa parentum,
Quantum exosa mali tam studiosa boni,
Hoc magis aeterno Faustina exardet amore,
Ante deum et meritas spargit amata preces
5
Vt cum contigerint optata parentibus, ad se
Post serum his pateat denique tempus iter.
52. aliud
Quae tibi prudentes oleum sumpsere beata
Vt de virgineo dicerer una choro,
Ardentem ecce ferens lumen procul obvia sponso
Processi, et subitae mi patuere fores,
5
Vnde ego coelesti superum comes addita coetu
Percipiam nullo gaudia fine Poli.
53. in funere Helenes Savorgnanae
Officio perfuncta gravi generosa virago,
Nobilis, illustris ut nuberet ipsa viro,
Indignum meritis fraterno saucia telo:
Supplicium passa est clarior inde tamen,
5
Non quia primus Arabs nosceretque extremus Iberus
Quam sit acerba Helene nobilitata nece,
Sed quia Coelesti dignata perambulat astra
Martyrio et facta est gratior inde Polo.
Quae velut agna nihil sibi conscia, criminis expers
10
Corruit ante oculos victima sacra dei,
Vt foret aeterna secum dignissima vita
Constat ut innumeros ante fuisse choros.
Profuit ergo illi, voluit qui laedere veram,
Namque ipsa vitam vivere morte dedit.
54. Alexandri Paulini turdi
Vt constet numerus bis deni et quinque perempti
Caede nova, haud facilis, cum vagavemur, erat.
A puero nostro decepti stercore (honestis
Auribus et doctis debitis adsit honos)
5
Mensam ornaturi (nostrae solatia mortis)
Doctrina insignis magnanimique viri,
Mittimur assati cum pondere ventris edendi,
Cum Cephalo nobis pinguibus hic honor est
Venere, coelesti qui misit, mittere posset
10
Si tibi quid melius, mitteret ambrosia.
55. ad episcopum Tergestinum
Tempora digne tegi triplici diademate Praesul,
Inclita doctorum gloria spesque virum,
Cui late parent populi, gentesque sacratis
Oscula dant manibus, dent precor illa pedi,
5
Secula quo vigeant saturnia, denique et unum
Te pastore, boni consule, ovile fiat.
Adventu incolumis fidi gratantur amici,
Et Pavona tuo laeta salit reditu.
Ecce ferunt Dryades calathis silvestria dona
10
Castaneas, ficus, persica, mala, nuces;
Dat Veneranda Pales Haedos, Satyrique procaces,
Pan vitulos, pressi copia lactis adest,
Floribus hinc variis nectunt tibi serta Napeae,
Floraque odoratis plena canistra rosis,
15
Quin et Baccus adest calcatis laetior uvis
Depromens pleno dulcia musta lacu.
Omnia quae laeta cupias, ut fronte precamur
Sincera nobis dantur ut illa fide,
Pro quibus hoc unum petitur, quod saepe libenter
20
Omnibus ipse facis, muneris acta tui,
Omnia confirmes, qua surgunt undique colles
Pavonae signo praedia laeta crucis,
Deserto ut Musae migrent Helicone, colantque
Haec loca Castaliis fertiliora iugis.
25
Nec iam Pierides Musae dicentur ut ante,
Sed de Pavonae nomine nomen erit.
56. domus Fabia
Muribus et Pulicum domus oportuna catervis
Et celebrata tuo semper, Iacche, mero,
Commoda periuris sedes cauponibus olim
Et plebi solidum frangere amica,
5
Nunc Prognes nidis, placidis et grata columbis
Musisque et Iuvenum Nobilium studiis,
Altior aereis turrim decorata columnis
Sacra tibi Pallas dicta, et Apollo tibi.
Quod probor et populo, omni et praetereunte salutor,
10
Hoc Fabii est fateor filii herilis opus,
Quare ego pro meritis de illius nomine dicta
Musarum hinc sedes semper ero et Charitum.
57. de fonte Lariano Vtinum deducto
Quae Praetore sacris Vtneos iuverat undis
Ponte per occultas rite vocata vias,
Territa deinde fori Nais clamoribus, antra
In sua se latices, abdideratque suos.
5
Esse sub imperio Pontis, nunc Principe eodem
Quas prius occuluit sedula fundit aquas.
Ecquis id humanum fateatur, dicite, factum?
Divinae potius quis neget illud opis?
Fucinus invideat deducta canalibus olim
10
In Thermas magnae menibus Vrbis aqua,
Ergo prosilient latices dum fonte perenni,
Pons, tibi perpetua hoc laude vigebit opus.
Haec tibi mortales inter modo maxime tanti
Muneris at coelo gratia Maior erit.
58. de ponte lateritio super Cormorio
Excipit auspicio Pontis Pons iste per undas
Qua medias ducit fons Larianus aquas,
Ne pellucidulis se misceat horridus undis
Cormorius vasto qui secat arva sono,
5
Qualis in Aequoreas Alpheus prosilit undas,
Nec tamen in dulces Aequore tingit aquas.
Nonne hoc Regis opus plusquam mortale? Quis unquam
Torrentem hunc vidit subdere colla iugo?
Quis digne collaudet fortia Pontis
10
Gestat vel excelsum Principis ore decus?
Vnde animi fulgent labitant quae pectore dotes
Ipsum quae solio constituere bono.
59. ad serenissimum Venetorum principem Nicolaum a Ponte
Arx munita tibi nostrae, Pons, Vrbis, et intra
Moenia deductis fons Larianus aquis:
Te Praetore tibi nos tantum obstrinxerat ante
Vt tibi vix nostrum solvere posse foret;
5
Principe nunc vero te deducente relapsas
Fontis aquas maius cernimus istud opus,
Vel Alcidae meritis vel Castoris olim
Graecia debemus, dux bone, tanta tibi.
60. ad poetas
Principis acta sacri mecum celebrate, Poetae,
Et merita Pontem laude locato Polo,
Praesidis Vtineam divinis legibus urbem
Rexit et excultis moribus instituit,
5
Arcis praesidio munivit, fontis et unda
Perspicui exornans profuit ingeniis.
Composuit pacem, populorum providus usu
Consuluit, finem litibus imposuit.
Denique ut est solium sortitus fine senectae
10
Auxit rem Venetam commoda multa ferens.
Non vires animo desunt, nec corpori robur,
Eloquio floret, ingenioque viget,
Numinis instar habet, divinaque fronte renidet
Maiestas lata, luminibusque piis,
15
Canitiem spectes Tithonum aut Nestora credas,
Inferior nulli dexteritate tamen.
His et mille aliis hic dignus laudibus, at vos
Cetera perpetuis dicite carminibus.
61.
Quae tibi sponsa Venus potuit Pallasque vocari,
Cum quantum forma polleat ingenio,
Quod si felici partu fortuna beavit
Te, simul invideat Iuppiter ipse tibi.
62. ad eundem
Quam terebravit, amat foveam ,sic Grillus ut illi
Incubet assidue. Id te quoque, Grille, decet
Respondere tuo, si vis, cognomine recte,
Fac pergas Grilli pervigil usque vices.
63. ad eundem
Cum tu sis Benedictus ut omnia sint benedicta
Quae tibi parasti quaeque futura facis.
Nam benedicta domus tibi, quin pulcherrima sponsa
Quam celebrant omnes iam benedicta tibi,
5
Quas praebes epulas convives sunt benedictae
Et quae tu loqueris quis benedicta neget?
Quasque animo volvis curas si non benedictas
Dicimus erramus, cum benedicta tua
Omnia sunt, Famuli, Ancillae, Res, Praedia, Pura
10
Posteritas, Amor, denique vota, preces.
64. Alexandri Paulini de Iulia
Iulia dum vixit, viguit concordia Romae,
Foedere nam sacro iunxerat illa virum,
Altera quae inter se proceres hos reddet amicos
In sua cunctorum pectora et ora trahit.
65. de virtute
Exulat hinc virtus vitiis expulsa tenebris,
Illa sepulta iacet, clarior illa tamen.
66. de Emanuele Angulo Hispano Architecto
fonti Larario deducendo praefecto
Angulus inducta quem fecit Dedalus unda,
Ponte Vtinum spatio Pallados arte brevi,
Quatuor interdum tribus saepe additus octo...
Angulus excultum reddere possit opus.
5
At nunc tam longe deducto pontis et undae
Perque vias duras Angelus est opere,
Angelus hinc vere dicatur ut oris
Minus ab Hesperiis moenia nostra colit.
67. de eodem
Angulus ante hinc, nunc postquam est deducta per undas
Vnda meo Ponte, hinc Angelus esse feror.
68. de eodem
Angulus extremis terrarum finibus ortus,
Minus ad hos factis Angelus est operis.
69. ad praetorem et septemviros
Gentis Iuleae custos clarissime Praeses,
Omnia iustitiae qui moderaris ope,
Et vos qui regitis praeclaris legibus urbem,
O septem prudens fida cohorsque viri,
5
Principis et vestris redeat cum ductus in urbem
Auspiciis nitida fons Larianus aqua,
Gratulor et vobis tenui munuscula filo,
Haec mitto tantis vix satis apta viri,
Quae precor ut laeta capiatis fonte animoque,
10
In vos ut fidei sint monumenta meae.
70.
Quae venatores vobis venabula, canes,
Turba canum, saltus, rura, salita, iuga,
Haec eadem nobis dant saepe pedalia, tela,
Cum precibus lacrymae, lina, crumena, feras.
5
Sunt Angiportus nobis pro saltibus, urbes
Pro campis, quo sit praeda petenda loco.
Ostendit Phoebus passim Dutinaque vobis
Hellespontiacus nostra tutella Deus.
Vos pubes generosa, at nos si quaeritis unde
10
Grammatistarum garula turba sumus.
Ast indigna viro cum finis utrumque voluptas,
Vtra magis noceat, dicere nemo potest.
71. de odore per totam urbem Venetiarum fragrante
Intempestivo quid mirum flore rosarum
Hortos in Venetis exuberare locis?
Nam Cypro detrusa Venus baccante Selino
Incoluit Veneti culta vireta soli,
5
Mensibus inde alienis copia multa rosarum
Exorta Ambrosiae spargit odore domos,
Quin choreae cantusque vigent clangorque tubarum,
Vt tulit haec Martis laeta trophea sui.
72. ad Philomelum de fratris eius morte
Ad nos Fortunae casus pervenit acerbae
Quo tuus (heu lacrymae scribere plura vetant),
Quo tuus ascendit nos linquens sydera frater,
Omnibus in vita frater amabilior,
5
Qualis cum subito tempestas turbine nautas
In medio nantes gurgite praecipitat
Aut ubi ruricolas iunctis ad aratra iuvencis
Sollicitat multa cum venit imber aqua,
Talis inassuetas percussit nuncius aures,
10
Ille mihi vere nuncius horribilis,
Nec vero tantum quem toto pectore amabat
Abrepto doluit Laodameia viro,
Non aurora suo sic est turbata perempto
Memnone cum verum nuncia fama tulit,
15
Quantum ego fraterna percepi morte dolorem,
Tristior est nobis nulla futura dies,
Heu crudelis mors et inexorabile fatum,
Vestra sunt opera perdita nostra bona.
Ereptus nobis, quem vere semper amavi,
20
Semper in adversis unicum amicum habui,
Ille vel extremos mecum penetrasset ad Indos
Et qua solis equi praecipitantur aquis,
Quasque sub ardenti sol tonet sidere gentes
Vidisset fortis Sitoniasque nives.
25
Illum ego complexis videor retinere lacertis
Et dare sub tacito mutua verba sono,
At tibi plus aequo non est hac morte dolendum,
Illa qua natus non nisi lege perit,
Omnibus illa venit laeta, non illa iuventam
30
Respicit aut culti divitias animi,
Moeonides periit divini Carminis auctor,
Intereunt vates, carmina, saxa, simul
Romani cecidere Duces, cecidere superbi
Troes, cum Troia Roma superba iacet.
73. de navi Veneta
Nobilis aequoreo volitabat lignea campo
Vrbs Venetum studiis, condita et ingeniis.
Miratus molem invidit Deus aequoris illam
Immergens undis perdere non potuit;
5
Dumque emergit aquis (mirabile) territus orbis
Se plus quam humano subiicit imperio.
74. initium S. Evangelii secundum Ioannem
Principio rerum cum secula condita nondum
Vlla forent erat id verbum, quod semper adhaeret
Aethereo Regi, quodque ipsum est omnia per quem
Quo sine nil factum est ex his, quae facta fuere
5
Ipsi vita inerat vita et mortalibus illa
Lux erat, et fulsit mediis lux illa tenebris,
Nec tamen illa fuit tenebris comprehensa, sepulta,
Vsque adeo fuerant et mersa caligine cuncta,
Missus homo aetherea fuit huc de sede Ioannes,
10
Nomen erat, non lux erat ipse, at luminis huius
Testis erat, lux vera erat haec quae illuminat orbem
Et quicumque venit superis demissus in Orbem:
Mundo inerat, per quem factus, nec cognitus illi est,
In sua tum veniens hic regna, haud sede receptus
15
Ipse sua, quem pepulere sui, sed quotquot in hoc spes
Credentes posuere suas, gnatos dedit illis
Esse Dei genitos nec sanguine, carneve pravi aut
Velle viri, sed summi tantum numine Regis
Et Verbum carnem assumens ipsum est caro factum
20
In nobisque fuit, nobis et gloria visa est
Illius, ut summa nati de sede Parentis;
Hunc verum et plenis comitata est gratia.
75. in obitu Pauli III pontificis
Tertius hic Patriae defunctus amore quiescit
Paulus, qui cum una cuncta sepulta bona,
Candida libertas, hic plena copia cornu
Pax, honor, hic probitas, hic sita iustitia est.
5
Incorrupta fides, dubiis prudentia rebus,
Religio hic verus cum pietate pudor,
Sic quibus insignis per secula vixerat, artes
Non illum extrema destituere die.
Non igitur periit, sed coeli redditus aulae est
10
Et duo nunc denas iudicat ille tribus.
76.
Montis in excelsum vitiis expulsa cacumen
Astraea antiquum fugerat hospicium,
Mox ubi dum propria pertentant mole ruinam
Hostibus (accersunt) imperat illa suis.
77. de victoria naumachiae Venetorum contra Turcas
Ecce Leo pennis Aquilae sublatus in auras
Fregit, qui caudam haeserat fortis opes
Et parat Eoas iisdem contendere ad oras
Vincidet a canibus, sacraque Fana lupis.
5
Sint faciles illi cursus et Numine Christi
Imperet ille Indis, imperet ille Arabis.
78. Alexandri Paulini ad Franciscum Philomelum
Non renui, casu quamvis districtus acerbe,
Polliciti, Philomele, memor breve scribere vitae
Carmine curriculum variis et casibus actae
Diversisque locis, ex quo Sors me invida vobis
5
Corpore seiunxit, dum saeva canicula fervet,
Et furit insani rabies invisa Leonis,
Vt scires nobis, quam vires corporis aeque
Mentis adesse pares, magno namque usque labori
Erumnisque satis teneris versatus ab annis
10
Pignoris haecce loco vel parva dicamus amoris,
Dum te rura tenent, vacuas ut si potes aures
Praebere illepidosque iuvat percurrere lusus,
Paulum Soracticis excludas tempora chartis,
Vt cum Fortunae merito virtutis et ergo
15
Olim purpureo te plusquam regia pompa
Ornatu excipiat Romae plaudente senatu,
Vltro avedentem non dedignere beatus,
Nostrorum et (dicas) fuit olim hic de grege amicus,
Quam plausus tibi, tam mihi iucundumque futurum est
20
Gratum animo officium, sed nos iam coepta sequamur.
Ergo ubi me primum patriis deduxit ab oris
Sors, ope amicorum me doctae Antenoris urbis
Excepit sedes; Fliscorum regia alebat
Hic pubes curae ipsorum, studiisque vacantem,
25
Socino et Bonamico tunc florentibus, illa, et
Qui sparso capite ore patens, sed cetera nanus
Olim ridiculo delusit scommate Reges,
Dum se dissimulans alienae adscribier urbi
Curat, ut externis quae dantur praemia poscat,
30
Expulit inde animi defectus servitiique
Ferre iugum indocilem viles detrusit ad artes
Officium scribae, et rabulae obiurgantibus inde
Cognatis carisque parentibus, omnia mecum
Occepi quaecunque animo volvenda parare;
35
Vt studia instaurem, dimissaque munera tentem.
Felsineas adeo quamprimum sedulus arces,
Turri tamque urbem qua Rhenus labitur: ecce
Horrida crebrescit domitans confinia late
Importuna fames, rerum et venalium egestas
40
Ater venibat magno, tulerat quem rure colonus,
Castaneisque panem confectum turba petebat,
Fustibus et gladiis certatim praelia miscens.
Quid facerem? Nam Romae aberat qui forte tulisset
Romulus auxilium, quarto post mense reversus
45
Invenit vacuum nummis, librisque: quid ultra
Infelix possem? Illic haereo nudus et expes
Confectum hic curis animum saevissima tabes
Aggreditur, somnos avertens, sederatore
Cum macie pallor, languentia lumina tepor
50
Ceperat: heu quo me ferrem? Inde redire pudebat
Re infecta, atque manere grave, et nos exitur illic
Expectare malus. Medicus ibi consulo; narrant
Longo difficilem curatu tempore morbum.
Qui in pretio hic et bene florebat, Faentia dictus,
55
Vt repetam, suadet, dimissis otia musis,
Exilaremque animum, ni vitam perdere malim.
Protinus, heu, patrias invitus visere sedes
Accingor rursus, rursus me turba regressum
Occupat, adscribens quae sors inimica tulisset
60
Torpori, et vitio, tandem sedatur ibique.
Post aliquot redeunt vires in pristina messes,
Redditur atque vigor membris languore soluto:
Maxima sed quoniam studiorum ac temporis illic
Iactura abstulerat musarum, spemque et amorem
65
Sordidulos quaestus gravibus dum sector ammissis,
Coniugio totam nec non proli applico mentem,
Hinc non divisus tecum vix matris ab alvo
Suscipitur gnatus, mentem dolor occupat, inde
Coniuge praerepta quae vita carior ipsa,
70
Nedum oculis fuerit sic mores vita probarat,
Hic parat insidias rursus cum matre Cupido,
Magnanimo quales Pelidae struxerat olim,
Illum captivae tenuit dum compede victum.
Vnde malum damno gravius - quid plura? - ne perdam
75
Quod iam perdideram, celebres cito perdere ad urbes
Suppetit, imminui quaestus nam coeperat atque
Dimissas artes Phoebi, et revocare sororum
Intermissa diu studia incoepto gravis annis,
Desesque, ingenioque rudi, ac desuetus ab omni
80
Doctrinae studio, quid fit? Me mentis in arcem
Colligo sic reputans: hem nobis fluxerit aetas
Sic sine fruge? Absit: nervorum si quid habere
Contigerit, danda est opera ut quae fama superstes
Morte genus mortale rapit, nos vindicet atris
85
Dessidiae tenebris, numero ut distemus inertum.
Tunc Romae - me Roma habuit - Farnesius Heros
Imperium coeleste manu clavesque gerebat,
Huius erat claro Secrenti nomine Praesul,
A maiore domus rerum cui summa potestas
90
Pervigili et fido data, me Fortuna benigno
Obtulit eventu, huic Fratris praeponit alumnis
Doctorem gnatis, studio navamus opellam
His magno et veteres sensim hic revocamur in artes,
Sopitamque aciem mentis caligine mersamque
95
Eruimus tenebris: dicendi copia nobis.
Partaque scribendi quantum hic expostulat usus:
Mitis hiems Romae nos aestas et opaca tenebat
Marsis, qua vitrea pellucet Fucinus unda.
Hinc me digressum perfecto munere clara
100
Parthenope tenuit, latronum non sine magno
Ac tempestatis Pelagi discrimine vitae,
Nam caietano digressis littore saeva
Tempestas oritur centum: ferientibus undis
Hic ope Doctoris Flavi patuere Salerni
105
Principis eximiae ut scriptori coniugis aedes
Nomen Isabella huic, cognomen Villamarina.
Haec favet ingeniis valeat quam femina supra,
Sed Fortuna meis invidit perfida coeptus,
Nec me passa fuit diuturno est tempore dulci
110
Musarum ociolo subito nam turba tumultu,
Barbara Proregis iussa perterruit urbem,
Civile immitens immani murmure bellum,
Et crudele nefas Romanus quale nec ulla
Barbara gens vidit cum excisa est mappa Saguntus
115
Troiave nec Thebis clara aut pereunte Corintho.
Hinc pater, hinc gnatus steterant gener inde socerque
Filiaque hinc matrem contra; divellimur inde
Sarcinulis omnes arreptis, cogimur omnes
Arreptis vigilare armis; fugit illa Salernum
120
Turcarum Regem Princeps adit, illico furtim
Eripitur nobis cum scriptis parta supellex
Et me Parthenope ut iam Felsina viderat ante
Nudatum facto fortunae rursus iniquo
Omnibus exhibuit. Tandem certamine Belli
125
Per vim sopito Regi populoque subacto
Parthenopes positis armis pensisque tributis
Praesulis officio Pitheousae accersor eodem.
Insula in Hetrusco posita est celeberrima Ponto
Cumarum aspiciens portus, Baiasque salubres,
130
Publica mandatur Pubis mihi cura regendae, hic
Aere satis verbis magno, minimoque reperto:
Ipsa re experto mendacia publica crede.
Illic ex vivo stant condita moenia saxo,
Nec tormenta domus formidant bellica pressae,
135
Illic Nereidum pulcherrima Dovala regnum
Possidet, et tuta fixit statione Penates;
Publica sed redeo nunc ad mendatia gentis
Quam postquam vanam sensi multoque minoris
Doctrinae fructus, quam formam pendere nummi,
140
Sum ratus esse loco magni discedere quaestus,
Carmina ne canerem surdo, pictaque tabella
Oblectarem oculos caeci variove colore.
Hic tibi non referam, fuerim quae quantaque passus
Barbaricis dum conflictor cum gentibus atque
145
Obiector variis terraque marique periclis,
Qualia non Ithacae dominus, non aureus ille
Expertus docti calamo celebratus Asellus.
Thaedia iamque odium peragrandi coeperat orbis
Et iam Latous senos confecerat orbes
150
Transierantque hiemes senaeque ex ordine messes,
Ex quo me patriis Fortuna abduxerat oris
Cum gnati ante oculos visa est plorantis imago
Astare, et supplex nostrum implorare favorem
Aurorae exortu primo, cum somnia vera,
155
Nec rem vana fides habuit, nam his forte diebus
Alterum (ut edidici) crus fregerat, inque grabato
Languidulos aegre sustentas straverat artus.
Hic mecum: aut functus fato est, magnumve periclum
Imminet insonti, nostraque opus est, ope parto,
160
Aut periit genitrix, puero fidissima custos,
Sucurrendum illi certe quicquid ferat illud,
Ille mihi alter ego est, nec sum divisus ab illo.
Maxima parsque mei ille est, et diuturnior ille.
Mitto quod os tenero formandum est erudiendo,
165
Crescat ut occulto velut undis Populus aevo,
Doctrina recita cumulatus et ordine vitae.
Est operae pretium primis mansuescere ab annis,
Vt terat optatos maturo tempore fructus.
His igitur motus rationibus, exiliumque
170
Pertaesus longaeque viae fastidia, demum
Visendi patriam studio, gratumque laresque
Parthenopem hinc solvo rursusque remetior aequor.
Forte aderant celebres Laurani nomine dictae
Nundinae in aequoreo Marsorum litore quo tum
175
Se mercatorum numerus transferre parabat,
Illic ut pelago tutusque latronibus irem,
Cum his una pedes ire paro convallibus atque
Montibus, et silvis qua Capua, Nola, Theanum
Passus viginti distant, et millia centum
180
Parthenope tridui spatio confecimus omne;
Tunc iter hic sterto, dum lassus forte grabato
Masupeta ignotus loculos venatus abit fur,
Per funem lapsus specula; pretiumque laborum
Multorum indigne periit mihi mane paranti
185
Solvere cauponi aes, non est inventa crumena.
Forte novum trito permuto pallium, ut inde
Suppetat aes, alia dum conditione reperta
Lapsis succurram rebus, collegam adeo unum
Pravis infelicem gnatis, nullus in omni
190
Grammaticus numero felix adeo usque repertus,
Suscipit is sortemque animo miseratus iniquam
Scripta dat Anconae caro reddantur amico,
Collegae collegam suscipit ille benigne,
Vrbinum, et legat, Durantis moenia ut inde
195
Adducar Metauro; urbs haec nova scinditur agro
Non inamoeno, qua olim Claudius et Salinator
Binis pugnarunt Castris, Asdrubalis atque
Viribus absumptis praeclarum egere triumphum,
Castrorum hic monumenta parent vestigia valli.
200
Hic mihi blanditiis dici ac supraque benigne
Possit suscepto domus illico, munda supellex
Argentumque datur, privatis publica dona
Accumulata fero, tantum certamen, eratque hic
Aemula virtutis concordia, velleque et unum
205
Nolle paresque animi plebisque senatus:
Publicum onus subeo ducendae pubis ad undas
Aonias, fontesque sacros Helicone bibendos;
Et iam bis ternos Phoebe perfecerat arbes
Nec nostrum fructus nulli apparere laborum,
210
Cum Patrum accersit fungentem publica cura,
Me officio an libeat sex denum conditione
Nummum auri oblata studiumque operasque locare,
Aedibus oblatis mihi praeter munera gratis,
Poscentes spacio saltem haud maiore trienni,
215
Tum, ne verba darem, bene si de meque benigne
Iam meritis renuo, properandumque esse saluti
Prospiciam ut gnati; laudant veniamque libentes,
Invitique simul precio ratione soluto decedere amice.
Discedo illic parte mei meliore relicta,
220
Vmbria Flaminiae digressum exponit, et inde
Littoreas relegens paulatim metior oras,
Donec in Euganeos, ut, deferor, alter Vlyxes,
Inde domum te tunc, ut scis, florente revertor.
Semineci invicto, qui nullus forte, vices sunt
225
Vt rerum, gravissime non celebrare fuisset,
Pauca tibi, ex multis, quae passus scribere visum
Vt me aerumnosum nullo non tempore scires,
Nec licuisse avido musarum carpere grata
Otia, dum variis Fortunae casibus erro,
230
Cum tamen optatos tu intra eris, optime, portus
In summa felix vel paupertate futurus.
79. ad Ioannem Rigonium
Altera post decimam, Iani, quo mense Kalendae
Elapso veniunt qua nos discessimus isthinc
Luce Sedeglianum (nam scribere singula certum est
Quicquid iter fausti nobis contraque paravit),
5
Hospitium haud vile exhibuit, dum pergimus illuc
Qui pueros Auriga vehit male cautus et aequo
Plus potus Terso prostravit gramine curru,
Dum caedunt nugas pueriles, protinus inde
Exiliens curru - nam nos cum coniuge gnatisque
10
Alter vectebat - metuentes libero, at illum
Conviciis dum onerant, videtur ab omni...
Nam pueri Aurigam pueros vocat ille sopitos
In frontem rugosus erat iuvenisne, senexve,
Femina virve foret ambiguum quod is ora gerebat
15
Imberbesque genas deformis cetera ravus,
Post caenae tempus curis me forte vacante,
Convitiis rursus pueros Auriga lacessit,
Insidias illi quales non respuat ultro,
Magno mercari moliuntur singulaque uni,
20
Pocula lege propinant, ut nisi singula sumat,
Bina bibat rursus, demum bene potus ad auras
Totam quanta fuit perstrictus frigore noctem,
Prostratus silici porcique simillimus oncat.
Postera lux orto iamdudum sole per arva
25
Et per arenosi mox ripas Tiliaventi
Caelinaequet Metunaeque ubi nos turba latronum
Cursantes solis frustra speculatur in agris,
Naoniae exposuit nullo discrimine praeter
Vnus quod puerum, dum curru desilit, haesit
30
Implicitusque rotis interque repagula quem nos
Protinus illaesum penitus servavimus, illic
Excepit blanda numerosam fronte cohortem
Dircaeus, laute nimium pro tempore tractans,
Doctorem Doctor, thalamo vetus hospes alumnum
35
Accipit, uxoremque uxor, pueraeque puellas;
Ancilla ancillam, puerorum turba cohorti
Inserta est nostrae, ex geminisque effecta repente
Vna fuit quales Nero, quando Claudius olim,
Et Salinator Poenorum viribus arma
40
Dum opponunt (si parva licet componere magnis).
Ex solito binis pugnarunt ordine castris,
Tertia nos demum Cogienses visere et urbem,
Sedibus optatis placita et considere terra
Laeta dies dedit, occiduo cum sole ruberet
45
Callis apricus, ubi non cedunt vina falerno.
Ingressis promissa patet domus illico, qualis
Consule digna satis non Rhetoris exigat usus,
Quamvis grammatici partes, non rhetoris ipsi,
Atria longa secant medium dehinc ordine plures
50
Hinc atque hinc thalam, maioris forte capaces
Quam mihi sit turbae, nec desuper horrea desunt,
Inferius vini cellae, hinc speciosa culinae
Forma suis extracta modis, cui pensilis hortus
Coctilibus muri Turri suffultus adhaerens,
55
Prospicit occasum, atque Orientis lumina solis
Vestibulum in foribus vitrens qua labitur humor
Iugis aquae, terras ima quae excepta caverna,
Influit atque urbis fossas ac moenia lambit,
Hinc venale Forum et clamosum spectat utrumque,
60
Consitum olivis collem ac celsam desuper arcem,
Praetor ubi totum cum moenibus aspicit agrum:
Subiacet a tergo vicus, pomeria, campi
Et procul Adriacis apparet Turris in undis
Nec non Tarvisinae Vrbis propugnacula longe;
65
Plurimaque opidula, hinc et amoenis praedia villis;
Sed ne praeterea queras quid publica cura,
Mi aedibus exceptis dederit, verum accipe pactum:
Solvitur argentum cum vino, ligna minoris
Multo quam isthic, carnes hic quoque villius, inde
70
Cuncta sale excepto simili ratione parantur:
Mane salutatum veniunt, ubi crastina fulsit
Purpureis Aurora comis, nos publico iussu
Primatum veneranda cohors gratantur amice,
Communemque vocant natorum iure Parentem
75
Fronte hilari et laetis animis, quacumque penes se
Sint mihi, proponunt, contra quas soluere possim
Non desunt grates; operamque meumque laborem
Polliceor, cunctis nullo discrimine semper
Impartiturus sic quod convenerat ante,
80
Inter et absentes per nuncia verba relatum
Coram transigimus firmato foedere utrimque;
Denique ut ad metam properemus; curritur ad nos
Ephebumque manus mox limina nostra: frequentat
Scilicet audituri aliquid mirumve, disertumve.
85
His ego more meo ne expectent grandia neve
Insolita edico, haud me invitum quicquid ab illis
Scriptorum optetur praelecturum, at prius ipsi
Adventu ut mecum scripsit gratentur ut ipse
Quid sit opus lecto possim decernere: scribunt,
90
Perlustro censu divisos classibus aequis
Ordinibus simul imprimis ex animo mores,
Quos incorruptos ut gentis littore fluxu
Semotaeque frequenti ut perspicio, bene spero.
Ingenia hinc captusque expendens, singula demum
95
Supputo quid sit agendum mecum et quid fugiendum
Constituo, ut nautae faciunt ubi sidera ventos,
Et pelagi motus scrutati lintea pandunt:
At ne quid lateat te, nos hic iam esse libenter
Crede, nec indigne patrios liquisse penates.
100
Nam genus hic mi te est hominum sat perque benignum,
Aurea quale fuit terris dum secla vigebant,
Insidiae hinc absunt hinc caedes, furta, venena;
At pietas, iunctaeque vigent, probitasque fidesque;
Nam quid quanta salubris sit clementia coeli
105
Prosequar? Atque situs quam divitis Vrbis amoeni?
Sic me cuncta iuvant, excepto quod male habet me
Hoc uno, nimium magni hic perhibentur honores
Doctorum generi, prae ut fit regionibus istis,
Haud tamen immerito, nam quid magis utile honestis
110
Vsibus humanis? Sed enim quia ferre necesse est,
Namque humiles, magnique sumus ceu tempora praebent,
Et res se nobis, aequa nos mente feremus.
Hos ter exhibuit successus nostra loco hoc res,
Consilii haec ratio nostri, fortunaque nunc est.
115
Ad nos tu istic, si quid erit dignum, quam scribito primum.
Heros a Colle hic, nascenti suada - Venusque
Adfuit et Charitum chorus - hoc adscribere iussit,
Commendat, tradique tibi se doctus amico,
Egregio egregius, docto virtutis amicus.
80. paraphrasis
Sectator Sophiae quam maximus ille Plutarchus,
Nobilium spectata cohors audire parati,
Improbat, et validis oppugnat strenuus illum
Argumentorum iaculis, qui primus ita esse
5
Vivendum asseruit, te iam vixisse subinde
Sentiat ut nemo ... quod dixere
Graiuienae melius quoniam si optavit id esse,
Nequam homini dictum morbo, vitisque gravato
Tandem corpus male sanum dicat habenti,
10
Ne medicis prodat tenebras petat ille seorsum,
Cumque malis lateat taciturnus semper eisdem
Vexatus nulli curandus, nullius usus
Vel sibi vel sociis, quo quid vel foedius ullum,
Vel mage inhonestum quisquam, aut crudelius unquam
15
Aut dici potuisse putet vel pectore condi,
Mortalis gens prisca palam curaverat olim,
Si quid morborum, atque ipsis evenerat aegri
In commune ferens quicquid vel quisque per ipsum
Vel alios didicisset iam medicaminis ante,
20
Sic artem medicam curandi protulit usus,
Paulatim et rerum facta est quam maxima terris,
Hinc Phoebi soboles Podalirius atque Machaon,
Philyridesque aliis mixtus longo ordine Chiron,
Lucida tecta domos Divum subiere medendo,
25
Incrementa poli avitis honor additus avis.
Quid morbos animi referam scelerum genus, aut quid
Optima virtutum medicamina quae sapientum
Ora ferunt, medicos animorum hos dicier aequum est.
Quis nisi se vitiis oppressus pandat, et illic
30
Vtatur medicis; recte quis posse valere
Hunc ferat? Vt proprius, vel publicus approbet usus.
Sin vero ut lateant tenebrarum obscura petentes
Praecipit ille bonis quis iam moderamina rerum
Et gerat imperii? Patriae quis commoda, amicum
35
Aut curet, sontes plectat, sua praemia reddat
Pro meritisve bonis? Hominum quis denique coetus
Moenibus inclusos cogat tueatur et armis
Protegat et iustis emendet legibus urbes?
Quin genus in praeceps hominum ruat, et cito brutis
40
Serpentum et generi tellus cultoribus orba
Cedatur, nihil obstet, totus mox ruat orbis.
Si magni virtus ignota Themistoclis olim
Cecropidum gentem latuisset Graecia Xerse,
Vt minor imperium didicisset ferre Tiranni
45
Romanusve mora cunctator nobilis ille
Hostibus aut referens expulsis signa Camillus,
Vix ulla extarent, quae sunt iam moenia Romae,
Si genus humanum latuissent lumina clara
Cum Stagirite Plato, simul et monimenta carerent
50
Praeclara illorum verum quaerentibus apta;
Sic vitiis hominum mentes, animique labarent,
Stultitiae et retro videas plena omnia ferri.
Ergo quis recte ... dici posse,
Autumet haec igitur longe sententia nobis
55
Exulet, et nostri mox limine prava facessat,
Ocia pro virtute ferens, pro lumine noctis
Obscurare tenebras, turpem pro sedulitate
Segnitiem, atque sitim auri pro splendore tenacem,
Denique pro doctis ignava silentia linguis,
60
Nemo igitur nostras maledictis obstrepat aures,
Publica pro clausis loca prendam sedibus hospes,
Non mihi non musis tantum, sed vi vere iam urbs
Et vixisse sibi me sentiat inclita faxo,
Non bene virtuti quaerenti, et convenit usum
65
Ac commune bonum per muta silentia vitam
Transigere et pecorum terere aevum more sedendo,
Extat ad Architenem sententia dia Platonis,
Nostri ortus partim patriam partemque Parentes
Vendicare sibi, merito sibi cetera amicos.
70
Extat Aristotelis praeclarum id pulchrius esse,
Pluribus ut genti, ut populo prodesse virorum
Quam uni, namque bonum, hoc melius, quo latius illud
Aut Paulus melius nostrum sibi nemo laborans
Aut vivit, moriturve omnes sed corpore in uno,
75
Alter in alterius ceu membra reflectimus usum,
Dogmate quin sacro paret, ut qui acceperat auri
Infossum, et nequam servus tellure talentum
Condiderat poenas, verboque et verbere solvit.
Quare sient opis magnis clarissima nostrae
80
Vrbibus aucta diu fructus sensere benigne
Gymnasia, atque hominum generi pro viribus usque
Profuimus, nunc et nostri censemus id esse
Officii hanc urbem nostro iuvare labore,
Praeclara ingeniis armes nec paupere censu,
85
Vnde mihi Patribusque meis quam maxima constant
Collata officia, quae nulla obliteret aetas
Nam qua (ne verum obliceam), Clarissime praeses,
Quo melior vivit nemo ne amantior aequi,
Contarene tibi poscenti id forte negarim?
90
Tot cuius parent in meque, domumque meorum
Officia aut vobis septem clarissime coetus,
Splendidaque ora viri, qui me tam comiter atque
Blande aversistis Patrum plaudente cohorte,
Nos ergo officii causa conscendimus hunue
95
Iure locum merito, orbis moralia magni ut
Iustis Aristotelis pro viribus exposituri
Quae licet, et per se, nec non quod numine vestro
Demandata mihi sat commendata videri
Possint, esse operae pretium tamen ipse putavi
100
Quantum opis inde bonis ad publica commoda manet
Narrare utilius, nec honestius ullum ut
Aut vos optasse, aut nos hoc potuisse referre
Vsquam terrarum nemo qui nesciat extet;
Vos igitur nobis aures praebete benignas.
105
Principio ut veri melior sententia constat
Esse hominem duplici naturae compede nexum,
Corporis haec animaeque est, quae per mutua sese
Inque vices ambo stricte complexa tuentur,
Vel commixta magis (verum secernere detur),
110
Alterum ut alterius grato sine numeris usu
Vix hominem dicas, adeo coniurat utrumque
Vel magis inter se alternis vertuntur amice, et
Alter in alterius naturae comeat usum.
Nam neque sola hominem ex anima constare putandum
115
Vt Plato; nec rursus vinctam ceu carcere clausam,
Corporis esse illam vinclis, quae nulla sit ante
Corporeo quam ut velamine tecta, gravisque
Criminis immunis nullique obnoxia culpae
Esse queat, cui sit iam tradita nulla potestas:
120
Quid? Quod per sensus homo haudquaquam foret unquam
Mundi atque aeterni foret is iam temporis expers.
Iam vero est animi vis constans unica per se,
Multiplices illi vires non una potestas,
Quas inter ratio, quae est mens in vertice sistens
125
Ingenio suffulta suo moderatur, et omnes
Illius imperio cogit parere subinde,
Sensilis affectiva tenet vis maxima primas,
Scinditur in geminas haec, altera concupit, via
Altera fervescit, quoniam haec quae sensibus ipsis
130
Subiiciuntur, amat, nos et detrudimus illuc,
Indidit a sensu huic nomen Pater Augustinus
Vt sunt a propriis effectibus omnia dicta,
Haec subit imperium rationis libera sola,
Solaque servitio civili inservit et usu,
135
Cum servile ferant aliae sine munere pondus,
Vnde procax nimium et temeraria despicit illum,
Quem ratio ostendit persuadens optima cursum,
Inque bona aspectu apparentia pellit et urget:
Non ad supplicii poenas, sed ponderis ipsa
140
Mole atque ingenio proprio quod vergit ad ima:
Quanquam hominis culpa primi petulantior, inde
Maioris multo referens contagia culpae
Facta animi motus in nobis excitet aeres
Adversos animae rationibus hique ... sunt,
145
Vt Graii appellant, ut nostri tormina mentis,
His si qui parent victi, et deducuntur ab isdem
Brutorum in varias species et corpora verti
Dicuntur paulum quod Bellua differat isdem,
Se qui hos subiiciunt rationi et dicta facessunt,
150
Heroas merito appelles hos pene Deisque
Persimiles, ubi fit, peccata beataque cernas
Eius cuncta hominis, nil iam metuentis ab hoste
Praeclara inde viri sortiti lumina mentis
Incubuere omnes, et in hanc, sit ut ultima meta
155
Mentis direxere aciem, omnes denique vires,
Huius ut internae communis, et omnibus hydrae
Abscindant capita expurgentur ut omnia circum,
Mentis ut imperium praescriptaque suscipiantur.
Quod fieri cum posse virum non viribus ullis
160
Perspicerent, virtutibus incubuere parandis,
Omnes quis bona tanta forent, omnis et inde
Posteritas longa propagine consequeretur,
Vnde emersere sophiae praecepta docentes,
Innumeri quibus in Stagirites optima morum
165
Disserit et gnoscit felici tramite vitae,
Traducenda aliis melius nam quid sit et in quo
Edocet omne bonum sola virtute parandum,
Qua duce quae contra pugnent iam posse repelli,
Et vinci ostendit, nam forti pectore pigram
170
Segnitiem, reddique bonis sua praemia, pravis
Iustitia infligi poenas, suaque omnibus ecce
Optima prudenti spectari lumine, nec non
Recte cuncta geri, pravaeque libidinis omnes
Compesci noto vitae moderamine motus,
175
Sordibus atque siti pravae splendore resisti,
Omnibus et demum vitiis medicamine certe
Obsisti, bene sit, vitam peragisse beate,
Quo nihil esse homini constat divinius, ullum
Aut magis optatum, nam tradi quid pote supra?
180
Hoc igitur primum nobis de moribus atque
Perspicimus studiis praeclara volumina noctu
Versantesque diu Stagiritis acumine magni,
Nec satis id, nam nemo sibi cum vivat, ut ante
Discimus ast aliis (nam vitae postulat usus
185
Plura) fit alterius, quod saepe videmus, ut alter
Mutua ope indigeat, quiddam et sociabile homo sit,
Gaudeat, et multis studeat coniugere sese.
Hinc urbes coeptae, nec moenibus opida primum
Non munivi, atque hinc hominum comercia, coetus;
190
Nam qua palantes olim, passimque per agros
Dispersi ratione homines tam multa parassent,
Quis opus et vitae, naturaeque exigit usus?
Qua nocuos serpentes, qua genus omne ferarum
Atque intemperies hiemis vitassent, solis et aestus
195
Praesidis hominum nullis, quis utimur ut sunt
Moenia, tecta, domus, artes, cum vestibus arma.
Veh soli, sapiens inquit, si concidet olli,
Non praesto fuerit quisquam qui sublevet ipsum;
Et licet una domus plures, capiatque, regatque,
200
Constituant Vrbes, tamen illis optima desint
Consilia, atque ruant sapiens moderamine certo
Ni regat et dictis cogat parere iacentes.
Sunt etenim caecis obducta humana tenebris
Ingenia, et levitate cito labentia, multis
205
Indiga doctrinae sapientum: id moribus ipsis
Decretis legum et variis dependere possis.
Ergo ubi virtutum cumulus moralis et huius
Doctrinae ratio prostratum tollere coepit
Exemptum tenebris hominem, donisque refertum,
210
Evehit ad summos fortunae munere honores,
Vxorem ac gnatos privataque cetera primum
Mox populos gentes moderari et publica novit
Hac demum ratione, Deus terrestreque Numen
Ex homine affectus mortalia cuncta sub ipsis
215
Proculcat pedibus fortunam, regnaque, fatumque:
Est etenim vires hominis super communis, et huius
Non infra sortem vitae, his coelestia spretis
Et sapere, et summi haec mortalia Numine regis
Corrigere certa haud moderantem lege modoque,
220
Hinc mentes illae coelestia corpora nostris
Quae longe praestant, quod nos moderentur onusque
Sublunare poli plusquam mortalibus olim
Muneribus meruere coli, sed ut illa vetustae
Aetatis soboles ignara excessit honesti,
225
Iniuste metas, ita nos sapientius illos,
Publica qui recte curant meritoque Parentes,
Vt patriae colimus summis et honoribus auctos
Praesentes terrena Deos, ut numina claris
Scriptorum elogiis trans mittere Posteritati,
230
Nitimur illorum sit ut indelebile nomen.
Hic latus se offert campus, dicenda supersint.
Quae ratioque domus, urbis quae et publica cura:
Composito tamen haec nostrae memorare Camoenae
Muneris adiiciam tanti decus officiumque:
235
Vatum sacra ferunt veterum monumenta, ne ulla
Non adhibenda fides, nec fas non credere vero
Humani authorem generis primumque Parentem
Nosque sub illius numerosae stirpis origo
Corpore felicemque humilis supraque beatum
240
Nostrae habitum sortis Deus attamen optimus illum.
Immensae sapientiae opus, qui cetera posset
Imperio regere et dominari, fecerat unum
Persimilem esse sibi aeterno virtus honore
Ardentem pietate, bonumque, et pacem fruentem;
245
Nam quia Rex superum duplicem praescripserat olli
Finem divinum, et naturae scilicet illum
Esse per hunc media statuit virtute parandum,
Degeret ut terris felix felicior, inde
Luce fruens alta superum iam sede locatus,
250
Naturae in geminos divisum est noscere finem
Quorum arcana poli contemplans displicit alter,
Vsibus alter agens humanis consulit hicque
Alterius melior nil agens opis indiget usu,
Divini compos igitur iam finis ut esset,
255
Rectum hominem finxit, dedit illi noscere rerum
Causas naturaeque effectus, fide voluntas.
Illi iuncta Deo cum spe divina petebat,
Ignis et ardor erat menti famulata cupido
Iraque parebat, corpus immune malorum
260
Quae patimur non vim frigusve aut senserat aestus,
Illi non deerat coelo sapientia rerum,
Non usus morum aut virtus cognitio et artis
Cuiusque illi animi robur moderatio solers,
Mentis iustitiaeque capax vis, denique dona et
265
Commoda cuncta aderant, mala dura non ulla ferenti
Quam poterat felix dici vereque beatus,
Numen et in terris vivum coeleste vocari,
Quam poterat facile nullo prohibente supernis
Sedibus aetherea susceptus luce fruiri,
270
Ni miser ingrato correptus ab impete mentem
Proh dolor! Aeterni spernens mandata Tonantis
Tot mala quis premimur capitique suo atque Nepotum
Stirpi accersisset nullo iam fine pudendus,
Hinc cito praecipiti retro collapsa ruina
275
Omnia morborum genus hinc, mortisque secutum
Illico mens arsit furiis accensa cupido,
Effrenis orta est stimulis, et prava voluntas
Praeceps ira fit obtusum ingenium memor et vis
Et qui caelicolis fuerat par pene bonisque
280
Omnibus ornatus quamprimum lapsus ad ima
Squalidus, informis, tetris inglorius oris,
Exulat ornatu et posito positoque decore
Luget et erumnis opressus ad ora vocantis
Non audet remeare Dei, sudore parare
285
Iussus sponte cibum, tulerat quem terram priusquam
Deceptus vetita legisset ab arbore poma.
Cum sese ipse suis haud quaquam viribus ergo
Tollere humo posset, coelo demissus ab alto
Quem Deus immensa pro maiestate crearat
290
Principio aeternum sibi gnatum fine carentem,
Vt cenus ablueret mortale hinc labe parentis
Secum una traheret superumque in sede locato?
Protinus impleret vacuata sedilia coeli,
Sed prius obscuro quam lux clarissima mundo
295
Effulsit, priscorum afflavit numine vatum
Pectora, qui adventum canerent mortisque peremptae
Illius in reditu ad superos Erebique triumphum:
Nec satis exivit passim virtutibus atque
Artibus ingenuis qui corda obtusa ferosque
300
Mulcerent animos sophiae praecepta docentes
Perfacilique aditum pararent tramite ad ipsum,
Ad felicis iter verae pietatis amicis,
Vsque adeo haud facile nostris emergere tantis
Viribus erumnis dabitur iam cernere vobis.
305
Id liquido quam sit vitiorum sordida labes,
Mox ubi constabit contra quam splendida virtus,
Me referente sacris sophiae praecepta verendae
Obscura ex aliitis, hic quae monumenta reliquit
Vos paenes ergo locum, Praeses clarissime, vosque
310
Nobilium coetus tantus cum invenerit hospes
Qui dederit Graiae Patriae clarissima genti,
Lumina quin totum meritis devinxerit orbem
Cui natura parens, quae plurima contulit uni,
Ipsius arcana ante viros celaverat omnes.
315
Nil causae ex animo quin vobis gratuler esse,
Perspicio quoniam Saturni secula rursus
Aurea, et in melius mutatis moribus aevum
Adventare novum, cum haec vos praecepta nepotum
Tradentes stirpi per tempora longa futurae
320
Tam bene consultum curetis posteritati.
Quam divina cupit mens omnibus unde resurgant
Ossibus e vestris hominum et quos postera supra
Aetas constituat sortem miretur et orbis.
Quis tantus labor hinc mecum deterreat ergo,
325
Magnanimi Patres vos? Qui haec clarissima tali
Decreto Superum mandata insigna vobis
Imperii culmen geritis, superaverit omnia vestrum
(Credite) Pyramidum moles et miracula mundi
Hoc opus in seros transmissum forte Nepotes.
81. ecloga
Mopsus
Cur teneras Aegon secura in valle per herbas
Pascentes revocas ad ovilia nota capellas,
Cum vix dum medium Phoebus conscenderit axem?
Aegon
Insidias timeo fugientum, Mopse, luporum
5
Sive canum morsus equitum seu forte venantum
Praecipites facto de collibus agmine cursus.
Nam procul ex illis clamorem saltubus hausit
Latratusque ingens nostras modo perculit aures.
Quicquid id incertum pavidum tamen omnia terrent.
Mopsus
10
Sic procul iste timor curamque e pectore solve;
Illinc insidiae nullae et vis nulla paratur,
Grex tibi tutus erit, nam regum maximua illac
Patentes late populos urbesque revisit,
Incendes magna procerum comitante caterva,
15
Quem merito appellant Patrem, venerantur, adorant
Gentes qua rapidis praedives labitur undis
Danubius, quaque Oceano supereminet Arctos,
Quin etiam totus mox instar numinis Orbis
Thure dato et positis passim venerabitur aris,
20
Cum domino veri mundum pacaverit hoste
Numinis et sacras sortes arcanaque vatum
Carmina complevit referens saturnia Regna.
Aegon
O utinam tam laeta meos contingant saecula in annos,
Vt videam tutas nullo custode capellas
25
Prata per et silvas errare licentius altas
Atque lupos inter saevosque armenta leones
Pascere et impune catulis illudere vulpes;
Tum demum placita contentus morte quiescam
Tantus amor pacis nobis communis et oci;
30
Excelsaeque domus servandae cura remordet.
Mopsus
Quam fortunati tanto sub rege per omnem
Pastores criminus vita, captabimus auras
Fronde sub arborea, positis e pectore curis,
Securi dulces somnos capiemus in umbra.
35
Nunc fontes inter sacros et flumina nota,
Nunc silvas inter volucrum suadente sussuro
Nullus erit, teneros oculos qui fascinet agnos
Aut lac subducat pecori aut mala gramina carpat,
Non furor armorum, pestisve famesve morantur:
40
Ver erit asiduum atque ultro ferret omnia tellus.
Aegon
Magna quidem nobis, at non incognita narras:
Nam memini haec pueris solitum praedicere nobis
Damonem quondam, vitrea quae sonitus unda
Pinguia per valles delabens irrigat arva
45
Et leni Adriacas interfluit amne paludes,
Si quando sedens Calathos pascentibus agnis
Texeret tenui fulciret vimine nassas:
Saepe canebat enim, magnum de semine Regum
Portendi paucis olim volventibus annis
50
Regem, qui rabidum veri prosterneret hostem
Numinis et meritos templis inferret honores,
Subque suo totum Terrarum mitteret orbem
Imperio pecus omne et ovili clauderet uno,
Incorrupta fides cui nullo obnoxia facto
55
Vnquam vita foret, quo tum regnante futuram
Pacem orbi et passim sedatis ocia bellis
Mopsus
Singula quid memorem? Quae laeti temporis aetas
Iam iam nostra feret populi regesque beati,
Vndique convenient Regem hunc dominumque verentes
60
Progeniem ex coelo demissam simul ore fatentes,
Nec vero tantum veneratos Archadas olim,
Pana nec Ismarios tantum fama Orphea colles,
Quantum illum nostris pastores montibus olli
Laudibus extollent meritis coeloque locabunt,
65
Illum etiam referent ferae silvaeque loquaces
Dicent, et tenues iteratis vocibus aurae;
Arboribus Dryades referent et Naiades illum
Fontibus in sacris imis in vallibus Echo.
Tum pater elatis incedere lenius undis
70
Danubius suescet Tiberino clarior alveo,
Cuius in extremo cantantes margine cyrni
Illius excelsum tollent ad sidera nomen.
Monstrorum hinc genus omne aberit contagia quaeque
Desierint, magnos verbo placare leones
75
Noverit ille, Canum rabidos serpentis et ictus
Contuderit terris dignus regnare poloque.
Aegon
Spargite humum laeti Pastores suavibus herbis,
Spargite et aestivas inducite fontibus umbras
Et lustrate sacris agros et compita verbis,
80
Vos rite oblatis onerate altaria donis
Et cantate novum passim per gramina carmen
Pastores proprio Dinos de nomine colles
Qui colitis sacro, et quae proxima rura Timavo
Venit lata dies nobis promissa tot annos,
85
Venit laeta dies, alterqua regnet Apollo.
Iam lupus insidias moliri desinet agni,
Liberaque occurent impune armenta leoni.
Candida libertas et amica gregi alma parando
Pax aderit. Nostris discordia cedet ab oris.
Mopsus
90
Certe ego dum summis errabunt montibus agni,
Flumina dum pisces et amabunt gramina vaccae
Illius in nostris numen venerabitur annis.
Atque ego dum tremulos hos regam corporis artus
Semper honore illum celebrabo, templaque donis:
95
Ille meos late per pascua laeta iuvencos
Impune iussit decerpere gramina passim,
Ille mihi dudum molli requiescere in umbra,
Extremaque dedit capere otia tuta senecta,
Hic ubi grata novae praebent umbracula vites,
100
Qua se vicino subducunt moenia colle,
Colle mihi grato quantum vel pinguia fessis
Pascua sunt bobus vel fessis litora nautis.
Aegon
Saepius idem etiam mecum meditatus et ipse
Quandoquidem huic nostris surgit spes, maxima rebus.
105
Faginus est crater mihi dono quem dedit olim
Farrensis Miron signisque operosus et arte;
Colle Medeae idem summo celaverat ante:
In medio geminae solido de marmore candent
Solis aves annescae, mundum patentibus alis
110
Solis ad occasum complexae solis ab ortu.
Sideraque alta poli tranant coeluque volatu;
A dextra placido cum maiestate verendus
Magnanimus fovet ore Leo gavisus utraque;
Quae prius Eoas radiis accenderat oras
115
Sub pedibus videas extincto lumine lunam.
Innumerae pascuntur oves, luduntque sub alis
Mixti haedique lupique, et molles tigribus agni
Securique illic pastores ocia in umbra
Carpunt et dulces per florida gramina somnos.
120
Ibo atque hunc illi et geminos ab ovilibus agnos,
Munera grata feram Gismani signa tributi,
Iam et tunc incipiam supplex in vota vocare
Vel statuam ante aras solemnia vota quotannis
Lacte novo reddens et multo thurris honore,
125
Perque omnes fieri haec mandabo nepotibus annos:
Illius et nostra per secula plurima nomen
Gente sit aeternum, et nulla inde obliteret aetas.
Mopsus
Interea alternis dum nos sermonibus usque
Progredimur, celso processit Vesper Olimpo,
130
Desine: iam serae tempus decedere nocti.
82. in poema paraphrasticon Barnabae Prampergis
Qui plebi Ausoniae fuerat vix cognitus ante,
Rolandum, proceres doctaque turba canet,
Qua Tagus, Eurotas, Rodanus, qua labitur Ister,
Prampergi numeris candida Musa dedit.
5
Sic tua Moeonio Pelide gloria cantu,
Sic viget, Aeneae, carmine vatis, honos.
83. eiusdem ad Patriae Fori Iulii Praetorem
Quod modo melliferis nocuos, iustissime Praeses,
Ex apibus fucos iusseris esse procul,
Septaque minaci bipedum terrore luporum
Exultent nutu libera facta tuo.
5
Ne sit nulla tibi pro munere gratia tanto,
Titirus indocto fundit ab ore modos,
Quos rogat argutam facias descendere in aurem
Vt mage progemino debeat officio.
84. eiusdem in Helicem Fontem
Castalias vates aut Hippocrenidas olim,
Nunc celebrant Helices carmine fontis aquas.
Maior inest virtus tamen his, quam fertur in illis,
Quas qui bibit tantum ille poeta fuit;
5
Has qui libarunt triplici meruere corona
Cingi carminibus, legibus, eloquio.
Quid maius potiatve ulla unquam protulit aetas?
Virtutum hinc sitiens hauriat omne genus.
Felices helices undae, quis saecula nostra,
10
Quis vates noti, fontis, et auctor erit,
Qua Tanais Rodanusque fluit, qua Nilus, Hiberus,
Dum coelo veri Numinis aura fluet.
85. eiusdem
Viderat errantem per devia rura Cupido
Heroem curis credidit et vacuum.
Hunc puer aggressus telum dirrexit at ille
Cautus ut aspexit, propulit insidias.
5
Ast emissa procul fixa est sub rupe sagitta,
Hinc Helices miri fluxit amoris aqua:
Nam quocumque sonat fons, hic conantur ad astra
Certatim vates tollere carminibus.
86. eiusdem
Quae sacrum servas laticem pulcherrima Nais,
Fontis et ex illo nomen adepta viges.
Hos tibi nunc flores et serta dicamus amoeni
Hortuli, et irrigui dona beata loci.
5
Caelibi ut ex his quando huc cumque accesserit auctor
Qua velet crines pulchra corolla fiat,
Vt sic perpetuo vivat quo pulchrior illi,
Empirea cingat sede corona caput.
87. eiudsem
Postquam barbaricis tellus foedata ruinis
Graia sub immiti Rege retente dolet,
Musarum coetus Phoebo comitante recessit
Tarcenti, placidis constitit inque iugis;
5
Optataque Helices in fontis margine sede
Dici Castalides, hinc Helicesque queunt.
Protinus ex illo hac mersit regione iuventus,
Romanae pubique aemula Caecropiae.
88. eiusdem
Manat ut occultis fallitque meatibus unda,
Haec variis fundens ubera plena cavis,
Sic bona et auctoris tentet qui noscere mores
Et maiora fide, pluraque adinveniet,
5
Vt priscum veterum et nostro cernuntur in aevo,
Plurima velata, mistica fronde tegi.
89. eiusdem epithaphium Deciani
Dum parat illustri Decianum cura Senatus
Gloria et excelso condecorare loco,
Pro meritis legum responsis atque labore,
Quem tulit interpres iudiciisque suis,
5
En Pater Omnipotens aeterna sede receptum
Pro pietate fide et simplicitate beat.
Felix qui tanto terris perfunctus honore,
Nunc veris fruitur gloriat honore, bonis.
90. de calamitosa publici praeceptoris vita
Quis fuit haec primus qui munera publica obivit,
Quis quis, mentis inops, aut nihil ille fuit,
Nec modo mentis inops, at iners nullius et usus,
In se nil reliquum qui esse putavit opis?
5
Nam qui tam sancte potuit vel rite docere
Vt multis unus fecerit ille satis?
Quod si de multis tamen extitit unus et alter,
Quis opera huius sit forte probata minus,
Sive quod exacte voluit perpendere mores
10
Seu quod formandis mentibus incaluit,
Vt quod non ulla potuit ratione sepultum
Elicere ingenium vel cohibere malos.
Ah miser, ah quantas audivit is undique turbas,
Terrorem, insidias, iurgia, damna, minas,
15
Dum paucorum opera multorum ferbuit ira,
Saeviit inque unum ut turba proterva malum,
Nec vidit magni caperet quam plena laboris
Munera sisyphio non caritura malo.
Cui foret indigne ratione carentibus una et
20
Cum nimiis degendum assidue pueris,
Qui sibi diverso proponant tramite metam
In vetitum semper precipitesque ruant.
Quod si praeceptis cohibere salubribus, aut si
Illa minus valeant, experiare plagis,
25
Insurgunt linguis tutique parentibus, audent
Spargere per totum dira venena Forum,
Non secus ac languens ubi acuto putrida ferro
Igneve Phylirica pustula secta manu.
Clamat et indigna maledicit voce medenti,
30
Cum tamen haud partes deserat ille suas,
Sin placido nimium mittas hos tendere cursu ac
Dissimulans leviter crimina blandus agas.
Et peccare parum, ut tibi sit, nisi traxeris illos
Patravi iubens non cohibendo malum.
35
Nam quae pax animo? Quae spes? Qui denique fructus?
Pessima gens, Patriae pernicies alitur.
Qui potes ignaris fraudata rependere vitae
Tempora? Nunc scelerum non Deus ultor erit.
Quid medium hic? Paulum declines inde, vel inde
40
Fis miser: hinc hominum est, hinc odium superum.
Credo equidem hanc miseram vitam genus esse lucendi
Criminum, et haud minimum supplicium miseris.
Nam mihi quid volui demens; cum liber et urbi
Altrici gratus tutus amicum obice,
45
Libera colla dedi gravibus nectenda catenis,
Servitium et libuit triste subire mihi.
Nam qui debueram longis erroribus actus
In Patriae tandem consenuisse sinu,
Cognatos inter caros atque inter amicos,
50
Exul ut ignota demoror urbe procul.
91. de nuptiis Mutii Putliliarum Comitis et Camillae Sbriavachae
Vrbis ab Attilicae Genius modo senserat arce
Indicibus Citharaeque sono rumoreque Vulgi,
Primores inter iungi connubia priscae
Qua via tendentes Aquileiae ad moenia ducit,
5
Matris Accidaliae puerum cum accersit et ipsum
Flagrantes hic forte faces dum ventilat, orat,
Cuius nam certa percusserit ille sagitta,
Pectora cuius hymen fausto pede limina nuper
Ingressus ressonare facit late omnia cantu.
10
Namque sibi hic vitas hominum et mortalia
Facta nec arbitrium verum non esse benigno,
Numine concessum superum sibi, proindeque
Vsibus et sibi comissae rationibus urbis
Consulere et fidi partes explere ministri.
15
Ille autem contra: gentis fidissime custos
Huius et urbis, ait, quoniam quacumque peregi
Noscere fert animus, maternas pandere curas.
Fatorumque arcana tibi iam volvere certum est;
Conscius ut dextro coeptis ingentibus adsis
20
Omine, et intersis felici principis ortu,
Cuius adventus iam nunc et sidera coeli
Praesagae et vatum divino numine mentes;
Inclita ita Ausonide magnarum gloria rerum
Accessura novis decorabit honoribus auctam
25
Cuncta prius Coelo, quae terris cumque futura
Decerni superis scis reges atque senatus
Regnorumque vices mortalia denique curae
Illis esse, parens rerum natura subinde
Indiga opis nostrae, matrisque, quod ipsa subire
30
Iussa nequit, nostro fert munere, proinde necesse est,
Scire futura mihi, hinc quoniam sententia certo
Stat superis immota loco, relevare malorum
Tantorum serie divini principis olim
Consilio et nutu, volvendis mensibus orbem,
35
Impositum est nobis, aurata ut bina sagitta
Pectora magnanimum strictim iungamus amantum,
Illorum ut nexu soboles clarissima mundo
Exoriatur, avos referens virtute, parentesque
Illustres, olim totus cui serviat Orbis:
40
Quod fieri possit qua dehinc ratione patebit.
Horum illustris uterque loco, virtute, benigno
Fortunae auxilio, nec non et corporis usu,
Viribus et forma praestantes, alteri et horum,
Quem Venus et Pallas decorant; insigne dat illi
45
Nomen cui Porsenna manum non sustulit igne
Exuri, atque suam virtute remisit in urbem,
Puraque cognomen fulgenti lilia signo
A longo comitum deductum stemmate praebet,
Altera cui Tiridi depascens bucula campo,
50
Qua micat arx alto Pegi de nomine colle.
Praeclarum gentis praestat cognominis usum,
Nomine Palladiae meritis sat digna Camillae
Coniugiumque viro spondet, vitamque beatam.
Hinc dextra radiante Iovis mox sidere parte
55
Editus in lucem mera virtutis et oris
Indole, fulgebit genitoris imagine clarus
Infans materno virtute et nomine Iuli,
Dignus Avo similis, qui amborum nomina famae
Aeternae mandet, quem cum maturior aetas
60
Venerit, excipiet fatalem Turrius heros
Purpureo in partem regni dignatus honore,
Quot Tiberine pater, revocas ingentiaque illa
Munera Iustitiae et splendoris praemia spondes:
Hic ubi iam solio, qui nondum matris in alto
65
Conceptus geritur, fuerit labentibus annis
Fortuna comitante sacros, virtute locatus,
Pacatum reddet sedatis regibus orbem,
Aurea saturni referens iam secula terris
Ausoniam et lata cumulans ditione fovebit,
70
Imperio adiiciens populos nova regna subactos
Sponte sua sine vi sine caede e sanguinis haustu:
Gratia namque illi fluet et sapientia coelo,
Terque ubi septenos felix regnaverit annos,
Vivus adhuc multorum exemplo cedet habenas
75
Non minor imperii; se ut in otia tuta receptet,
Serus et ad superas coetu comitante cohortes
Aligero (cunctis dictu mirabile) laetus
Vulneris et nostri, materni et muneris expers,
Qualis ab aetherea descenderit arce, redibit.
80
Illius ad nomen mortalia facta perenant,
Quae dein cuncta per ora volans feret omnibus oris
Aeternis Vatum monumentis rite sacratum.
His dictis incensum, animum surgentis amore
Erexit famae genio, laetatur alumni,
85
Certa mox orituri spe, tum lumina laetus
Tolli et aligerum dictis affatur amorem:
Vade age magnanimum repetas regalia amantum
Tecta, nec inde illis quoquam discede relictis,
Aurea sit tecumque Parens et pronuba Iuno,
90
Donec ad optatas infans iam prodeat auras,
Cetera tum properent illuc pia numina secum,
Et sua dona ferant fascis cum maxima Pallas
Cynthius et Charitum pulcher Chorus atque sororum
Candida turba novem, nec non Dea suada, suisque
95
Dotibus effultum custodiat usque salutis
Numen amicum opto, sacroque facessat amantem
Limine mox longe, ne munera grata parentis
Auferat, usque tuae somnus languentia visens
Corpora, lethaeo hic sua munera fusa liquore
100
Quis opus, irroret, matris face praelia quassa
Ipse cruenta cie et valido mox pectora clavo;
Compedeque amborum consensus iunge tenaci.
Dixerat, at sublimem se ille per aera tollit,
Quo dudum cytharaeque sonus, cantusque vocabant
105
Laetus Hymen, Genitrix, choreae, plaususque, iocique
Gaudia et auratis convivia regia mensis.
Illustri procerum concursu Femineoque,
Illustri comitum coetu, mirabile visu,
Nympharum comitata choro, turbaque decenti
110
Hic alimenta suis aderat Venus aurea curis,
Adiiciens arabum felicia dona Canopo
Vecta, manu artificis vario condita sapore.
Nec color unus erat dapidus, quae intrita ministris
Ordine dant longo mensis felicibus, illic
115
Altilium omne genus vitulusque, haedusque beatas
Et Capus ornavit mensas, pulmentaque primum
Regia dehinc volucrum species et pingue terrarum
Vi, insidiisque genus captum, hinc Iunonius ales,
Arge, tuis oculis vacuus defertur, obeso
120
Non magis ac plumis depictis clune petendus,
Inde coloratis nomen quae sumpsit ab Indis,
Quaeque Dioneae Matri gratissima rauco
Turribus ex altis invitat murmure somnos.
Huc sibi qui primas celebratus carmine Turdus
125
Vindicat inter aves, alienis mensibus, inde
Adservata datur sat pinguis rustica perdix;
Quamque coco reddi cervicem et pectora praeter
Perlepidus iussit Vates, cui vita sub undis.
Adiicitur Regis monumentum nobile Terei
130
Deliciis, avis Argo a transvecta carina,
Quaeque fugit virides amisso compare ramos.
Huc quicquid leporum patrias montana per oras,
Campestrisque tulit regio iucunda disertis
Praeda viris Damae, pernicis cruraque cervis,
135
Denique non Aper generosis, nobile mensis
Ornamentum aberat, pretiosa merce paratus:
Addita fluminibus quae munera grata, marique
Piscator tulerat, Capitones, Ostrea, Echini,
Pluraque praeterea, ne singula carmine dicam,
140
Quae partim verubus tosta emollitaque partim
Et calidis elixa cocus servaverat ahenis.
Vnde domus late suavi fragrabat odore:
Arte laboratae Cereris nunc dona vel Orbis
Vel Cicli formam servantia quaeque parantur
145
Tortilis in morem folii, condita sapore
Nectarei succi dapibus gratissima regum.
Exequar aut Bacchi quae vincant dona Falernum?
Vel quod Pucino, roseo vel colle vel inde
Creteis longe vectum regionibus usque
150
Aurea profundens suffecit copia mensis.
At parte ex alia resonabant atria longe
Cantibus, atque sono Cytharae, lituique Syraeque
Et cornu tubae et dulcis quae tibia grata ferebat,
Concentu mixta diversis vocibus arte.
155
Huc se se ablatis surgentes ordine mensis
Protinus Heroes coetu comitante tulere,
Femineo illustri et longa sedere corona,
Vnguentis capita aspersi, pretiosaque olentes
Balsama fragranti complebant omnia odore.
160
Pars repetunt choreas motis ex arte decentes,
Effingunt numeros pedibus per mutua se se,
Hinc mas alternis miscentes femina et inde
Pars lepido fallunt horas sermone iocisque
Spectantes coeli ceu splendida lumina sponsos,
165
Hunc modo mirantes celso ut supereminet omnes
Vertice, vel qualis graios olim inter Achilles
Cetera vel qualem mirantur numina Martem,
Hanc modo ceu stellas Phoebus micat aureus inter
Omnis, ut obducat tenebris fulgore nitenti,
170
Femineae aspectus turbae. Quid cetera dicam?
92. de patriae Fori Iulii laudibus panegiricus
Quis dabit optatas memoranti exordia vires?
Et Patriae meritas incompto carmine laudes?
Aonidumne vocem fontes, et Apolinis undas?
Ante magne pater? Coelo decus addite sacri
5
Cui vates passim bacculi solennia templis
Sacra ferunt, regio qua se se Iulia tendit
Eloquii nomen merito sortite triumpho.
Vos quoque praesentes, animisque faventibus optem,
Magnanimi proceres patriae et qui nomine dicti
10
Quique urbis septem, vel tu iustissime Praeses
(Non abolenda etenim Patriae monumenta dedisti),
Purpureo meritis fulgent insignia amictu,
Cuique decus sceptri faciles, tu dirige gressus
Nec paulum gravibus mentem non subtrahe curis,
15
Dum canimus nostris merito referenda Camoenis,
Quandoquidem nostros, atavumque haec protulit ortus,
Susceptura etiam seros post rata nepotes.
Sed quis erit nostri limes vel carminis orsus?
Num veteres Patriae memorabo stemmata ritus?
20
Insignes meritisque viros famaque perenni?
Bellave, praeclarasque urbes atque oppida quorum
Nomina vix etiam, se dum vestigia parent,
Antiquam ex illo repetens ab origine formam,
Cum tellus primum tumidis emersit ab undis
25
Et deserta coli (scriptum est ut marmore) coepit
An cum Tecta furens Colchis Medea secuta,
Infidum, ut meruit, fratris de caede cruenta,
Alsonidem huc propria posita de nomine sede
Intulit aeternum patriae memorabile nomen?
30
Vel quae dein species fuerit pulcherrima dicam?
Romulidae ut primum deductis civibus hanc et
Legibus et socio donarunt iure colendi,
Romanum nomen magnique a nomine Iuli,
Dicta Forum est, sedes fuerit quod gratior olim
35
Nulla tibi hac, Caesar, defuncto munere belli:
Exin perpetuo narrabo carmine demum
Inclita Romana Venetum ut de stirpe Propago
(Nam clarum inde genus Venetis ab origine prima
Arcuit imprimis pietas, clementia, nec non
40
Iustitiae partes, animi constantia, virtus
Consiliumque, fides, dubiis prudentia rebus),
Attilicis olim rapientibus omnia Flammis
Acceptos Patriae tum primum retulit ortus,
Cum patriam merito voluerunt nomine dici
45
Omnibus unde etiam praeponunt gentibus atque
Auctorem hanc generis summo venerantur honore.
Stemmate macte tuo et claris natalibus aucta,
Macte tua sobole, Patria o clarissima, quae te
Inclita per cunctas generoso nomine terras
50
Illustrat, meritisque suis defendit ab hoste,
Hoste tuos olim populato saepius agros,
Cum procul abductis iam desolata colonis
Turcarum informes querere sub hoste triumphos,
Squalore incultos, capitis minor, obsita vultus
55
Et miseris foedata modis. Heu siquis acerba
Tempora adhuc recolit, vidit crudelius unquam?
Nam qua praecipiti se volvit in aequora fluctu
Sontius et liquidis dictum qua flumen ab undis,
Omnia barbaricis ardebant undique flammis.
60
Horruit undantes tellus cum sanguine viros
Terror ubique necis cumulataque funera, caedes,
Atque minae et strepitus immixtaque furta rapinis,
Vis, clamor, gemitus, luctus, sacra mixta profanis,
Tunc consternatus hominum formidine mentes,
65
Deseruere suae confectaque corpora vires.
Non secus atque olim quando custode remoto
Saeva lupos egit rabies; armenta gregesque
Sternuntur passim et rabido feriuntur ab hoste,
Ille capi hicque trahi, huic innecti vincula collo,
70
Hic caedi ille rapi externas captivus in oras,
Ille animam infixus fatum execrabile Palo
Egit et indigno Genitor sub funere nati
Concidit; hic tenerae complexu avulsus amato
Coniugis abreptos suspirans flevit amores.
75
Quo feror et laxis quo me rapit ardor habenis,
Propositum repetamus iter, patriaeque canamus
Commoda, summa igitur rerum fastigia tangam,
Nec referam memores illustria munera dotes,
Decreta indulta et leges rescriptaque; sacri,
80
Plurima Pontifices quae concessere, bonique
Hinc orti plures, clarissima nomina quondam
Induperatores Patriae, monimenta vetustis
Exarata fereque exesa volumina chartis;
Quaeque Sacro Patriae custodes numine quondam
85
Nomine de Patriae series longissima Regum
Largiri populis privata et pubblica mittam;
Nec non Praetores quae plurima dona senatus
Consultis decreta suis sanxere sigillis,
Implorata aliis nequicquam gentibus usque.
90
Gratum adeo nullo Patriae non tempore nomen:
Nam Gemino haec dignata fori ac ditione honore,
Omnibus Italiae praestat regionibus una,
Externas nedum superet. Quid barbara regna
Laudibus et Patriae meritis et nomine certent?
95
Audeat extremi contendere potor Iberi?
Aut Rodani, aut nostro divisus ab orbe Britannus
Dives Arabs sileat, nec flavas Lydia arenas,
India non Ebenum, nec iactent Mhura Sabaei,
Nec Medi Aethiopesve, aut Seres grandia dona,
100
Etsi deliciis pulchris, pretiosaque gazis
Regna, tamen Patriae splendore, et stemmate, nec
Moribus, et cultu Doctrina, legibus, arte,
Non modo quae superat frugum omnia copia, cedant.
Hoc fuit extremis olim quod partibus orti
105
Avares et Turcae, Germani, Pannones, atque huc
Confluxere Gothique, Scithaeque, et Vandali, et Hunni,
Scilicet ut pulchra nostris fruerentur in ora
Deliciis, regionis opes, et commoda ferrent,
Qui assueti hoc, positoque ferro sub sidere vultu
110
Optarunt condi, nostraque senescere Terra,
Nec voluere locis nisi vindice cedere ferro.
Non tulit haec saevos tellus ingrata Nerones,
Nec genuit quisquam tauro hic inclusus aheno,
Navita non Scyllam, hic non orrida monstra viator,
115
Baccarumve nemus formidat inhospita rura,
Qualia multa vident peregrantes barbara regna.
Haec facilis tellus et amica colentibus, atque
Ingeniorum apprime ferax, studiosa bonarum
Artium et indignae fraudis vindexque malorum,
120
Hospitiisque patens mitem clementia coeli
Reddit, et exculti studio, curaque politi
Ingenui mores, deductaque stemmate virtus.
Hinc plures orti, clarissima lumina, coelo
Effulsere viri, verbo contagia sueti
125
Pellere et extinctos revocare ad lumina vitae,
Qui verum effuso testati sanguine numen,
Auctoremque Deum coeli meruere coronas,
Immortale decus cunctis memorabile seclis
Templa quibus, sacrique aris redduntur honores.
130
Hinc Pius et factis, et claro nomine primus,
A Decimo qui templa diu Romana tuendo
Occumbens tantum Patriae decus attulit illo,
Non secus ac magno se ut iactet Caesare Roma.
Hinc sacer ignipotens praeclaram Antenoris Vrbem
135
Qui colit extremis celebratum numen in oris;
Quid memorem sancto matronas corpore templis?
Virgineosque choros? Superae incrementa cohortis
Hinc exorta, Atavis et claro sanguine quondam
Tyndaridis nomen quae gessit, dogmate sacro
140
Se confessa Deam votis et numine pollens.
Hic senis ossa vigent, qui sacro complet odore
Oppida, nec Patriae non latos undique fines,
Hic Patriae custos, hic cui fortuna beato
Indidit aeternum mansurum nomen in aevum;
145
Hic venerande senex, inopum pater et miserorum,
Numen adorandum, tellus aspersa cruore
Cuius adhuc patria servaris conditus arva
Et quos praetereo clarissima numina mille,
Mille suae qui olim dederunt documenta salutis?
150
Iam vero regionis opes, iam dicere formam
Atque situm aggrediar, cursum vos pandite, musae,
Principio Patriae sedes, atque ambitus omnis
Moenibus et tuto circumdatus undique vallo
Apparet vicis densissimus urbis ad instar,
155
Haud regionis et innumero populique frequenti
Concursu celebris, propria mirabile tanquam
Naturae nitentis opus suffultus opum vi,
Qualem nulla unquam viderunt secula terrae
Orbe, nec undissonae complexibus Amphitrites,
160
Muniit ingenio alma suo cum protulit orbem,
Hanc rerum natura parens praesaga futuri,
Ne decus, et regionis opes et commoda pessum
Barbaricus daret assiduis furor hostibus olim.
Nam qua Vindelicum porrecta est finibus et qua
165
Norico et illyricis celebrique adiecta Timavo,
Perpetui cingunt Montes, tum redditur inde
Fluminibus nec non tuta inde, meatibus ora
Pluribus aequoreas cumulant qua maxima fluctus,
Quin etiam Adriacis tutissima portubus austri
170
Flatibus accessus praedorum libera temnit.
Planities patet hac medio satissima campo,
Irriguis fecundus aquis ager omnia complet,
Hic Vtnaea iacet medio regionis et orae,
Vrbs opibus pollens cultu celeberrima et armis,
175
Consiliisque vigens et avito stemmate clara,
Innumero celebris, sapientumque ordine fulta,
Sat munita sua forti sine milite pube,
Nobilis hanc olim propriis Aquileia ruinis
Extulit et rerum facta pulcherrima, mox et
180
Pulchra futura magis Venetae, cum proxima laude
Spectabit toto quaesitos orbe triumphos.
Qua peditum lustris, ludoque insignis equestri
Florida subiecto diffusa est area campo,
Praetoris tumulo sedes superminet urbi,
185
Aggesto Attilicis (ut fama) umbone ruinis,
Magnificis effulta tofis atque alta columnis,
Regalique situ et latis speciosa theatris,
Quam virides late, campique excultaque rura
Perspicuam longo reddunt per inania tractu,
190
Vtque minora polo circum stant lumina Phoebum,
Oppida perpetuis cingunt pulcherrima vicis,
Editaque in tumulis depressaque vallibus imis,
Quales effulgens viridis diadema smaragdi
Aut variae solet regum nova purpura pompas.
195
Irritus haec numerare labor, satis omnia solo
Nomine sub patriae comprehendere singula, namque
Hic referunt summis de rebus tempore certo,
Convocat et Patriae Primatesque accipit una
Regia Praetoris simul hinc decreta senatus.
200
Haec loca saturnium quondam coluisse putarim
Coelo detrusum terris, latisque perosum
Ocia cum latebris, nostros errasse per agros,
Edocuisse homines telluris munia, vites
Insereret et longa scrobibus propagine fossis
205
Sufficeret ac segetum, diversaque semina frugum
In varias verti species, cultumque priorem,
Inde novo rursus mutato corpore formam
Temperiemque solo coelumque dedisse salubre,
Diversa in venis Terrae ostendisse metalla
210
Artes et facilem qui nunc est usus aratri,
Quin voluisse suo de nomine secula dici,
Posse hic perpetuo frugum nisi noverit hospes,
Muneris et Bacchi quam pleno copia cornu,
Nec te, sancta Ceres, natam dum quaeris in omnes,
215
Non tenuit Regio haec, terras remorataque cursus
Crederis usque tuos paulumque levata dolore,
Dum pingues laetis campos et collibus aptos
Seminibus variis, mirataque flumina aquarum et
Ductus atque lacus, saltusque et laeta iuvencis
220
Pascua et assiduis manantia fontibus antra,
Nec non irriguis hortos pomaria rivis,
Quales Hesperidum quondam, Alcinoique feruntur,
Et demum aere virum genus hoc patiensque laborum,
Vnde sibi choreas et grandia munera liba
225
Sacraque Ruricolae cerealia nunc quoque servant,
Nec tua Triptolemo tantum monumenta supersint.
Quid maiora feram? Genitrix fas dicere virgo,
Vnica virgo parens authorem enixa salutis,
Naturae supra vires hominemque Deumque
230
Haud dubitanda sui Patriae monimenta reliquit
Splendoris tutelae; et quae sibi maxima curae,
Candida cum solida fixit vestigia petra,
Qua viset antiquum montis de nomine Templum
Religione sacrum, votis et numine Divae.
93. Petro Antonio Vtinensi
sacrae theologiae magistro
Antistes venerande mihi (nam ex omnibus unus
Interpres Sacri es dogmatis eximius),
Parthenopesque olim cum moenia barbarus hostis
Concuteret duris agnite temporibus,
5
Quem gravis eloquii decorat suadela verendi
Maiestas, vultus, cum probitate fides,
Ne mihi, si hinc abeas donatus munere nullo,
Hospitis atque mei sim memor officii.
Muneris exigui, sed magni pignus amoris
10
Accipe cum pura haec carmina nostra prece,
Vt qui coelesti, quod fundis pectore manna,
Pascis oves, sanctum detur ovile tibi.
94. ad Ioannem Baptistam filium
Ne tibi spectanti choreas, convivia, lusus
Forte lucere putes Dionisia vivere semper,
Heu sine fruge tibi permittas tempora labi
Musarum oblitusque tui monitusque Parentis,
5
Ad te nonnullum Patrii haud leve pignus amoris
Perferri libuit praeceptum, quod potuit vix
Mens haurire statim nimio confecta labore,
En tibi quanta manus calamique potentia nostri.
I nunc extremum, et me invito i tutus in orbem,
10
Quo paulo circa mentis te collige in arcem,
Nec tecum recta fac non ratione rependas:
Prodicii (ut veteres memorantur) Herculis instar.
Ad quid sis genitus, num te natura creavit,
Ad decus et rectum, vel ad ocia turpia segnis,
15
Deditus ut ventri stertas et lusibus usque
Seria contemnens, Epicuri et dogmate fultus,
Nil cures animi recto medicamine morbos
Tollere ut extingui virtutum semina deses
Vsque feras vivens humano corpore brutum...
20
Non modo non turpe est, sed dignum laude putandum:
Hac totum ratione Plato percensuit orbem
Et Patriae rediens intexit Cydopediam;
Ille quoque insignis sophiae sectator et auctor
Ortus Claromenis urbem atque arva reliquit
25
Democritusque suo patriam ditaverat auro
Vt vacuo studiis animoque et mente vacaret.
Quid tibi Romanos? Quid Athenis stemmate claros?
Non referam Decios? Robortelumve peritum
Non Alovisinos, Philomelum, Partheniumque?
30
Dimidium nostrae ecce animae virtute columnus,
Insignit ecce Boetius inter ut astra micans sol,
Aemonae decus, en alios Patria haec, et tulit aetas,
Quis patrium liquisse solum virtutis amore,
Non grave iucundum magis est, summoque decori
35
Sunt Patriae, et recte praestant exempla iuventae,
Tu vero aetate hac tenera et puerilibus annis
Spe tanta ingenuas cui fit via pervia ad artes,
Egregiumque decus torpesces? Nec tua scriptis
Nomina clarescent? Miserum ne peregis aevum
40
Sordibus? Et propriis animi quae sunt bona vere
Contemptis, aliena sequere fugacia demens?
Affluere externis, animi cui sunt bona, nescis?
Nescis nil nobis extrinsecus esse petendum?
Omniaque in nobis? Nobisque licere beatis
45
Esse satis? Bona cuncta una virtute ferente,
Regnum, divitias, eriadelam, munera, amicos:
Tempora si vitae redeant, mihi, filaque retro
Nere queant Parcae, ut sit florida quae fuit olim,
Quaeque tibi est aetas, mihi me genitore favente
50
Non mihi praeripiat palmam, aut praemia quisquam,
Pallados aut studio discendi animam exhalarim,
Sedulus aut vivos cunctos vitaque relinquam.
Qualis Alexander Magnus, vel Caesaris instar,
Et regno spolians doctrinae et laude peritos,
55
Hunc licet octarum velarint tempora lustrum
Canis: si vetulo studiorum copia detur,
Nullum etiam seris non captem nomen ab annis,
Nec totam tibi magne Cato, tibi docte Budaee,
Laudem matura Graios aetate liquores
60
Epoti, linquam: sed non modo serior aetas
Invidet exacto diuturnam tempore famam,
Exigui ad census, levis, imbecillaque parvi
Corporis atque animi compago hac laude decoris
Me tanti fraudant: tu suffice, gnate, vicesque
65
Suscipe, cui vires animo, cui vivida virtus
Ars tua cuique labor census, studiumque bonorum.
Per te perque piae obtestans precor ossa Parentis
Cuius non animi partes tantum at lumina vultus
Ipse refers, nostrum tenebris te vindice nomen
70
Eripies, docta ut dehinc pervolet ora virorum
Virtutis studio: hac dabitur duce sidera coeli,
Post exantlatos animi mentisque labores,
Scanderet et aetherea comprehendere gaudia sede;
Quod si forte meam quondam tua moverit iram
75
Segnities, animumque tibi praecordia topor,
Praecipitem vitiis grassatus merseris oci,
Quod tamen ita nolim de te fore, nec reor unquam,
Ipse vel oppressus curis, cui sarcina iniqua est,
Cedam deficiens in teque onus omne recumbat,
80
Tuque gemens mihi, qualis equo successit Asellus,
Non ullo pondus grave tempore depositurus,
Vel si nervorum quid erit mihi serus ad altos
Doctrinae virtute gradus duce scandere coner,
Tu vero et tenebris animi et squalore sepultus
85
Omnibus invisus, spretus, naucique putandus,
Mendici et vappae ac nebulonis nomine dignus,
Obscoenam ducas perrigasque per ocia vitam,
Plumbeus et caudex, stipes, putidissima ventris
Ingluvies, barathrumque, vorago, charybdis,
90
Foedius Harpys monstrum, ignimovaque chimaera,
Explosus cunctis, sibilatus, fere hominum et pus,
Cui nullae pateant latebrae, quin saeva Poetae
Archilochi infligant latitanti vulnera telis.
95. Falcofoenicum generis origo
Aurea purpureis ales nitidissima pennis
Soli sacra, vices servaverat usque renascentes,
Vsque vices moriens, post saecula multa renata
Expers coniugii, nullos et passa Hymenaeos,
5
Laetaque perpetuo, et pia virginitatis honore,
Cum forte Arabicis latias ope Palladis oras
Troius Antenor, qua moenia condidit urbis
Muneris advectam vice primo coelitus hospes
(Nam nihil est homini, quod non effluxerit inde)
10
Donat habere viro, quem doctae frena regendae
Tum penes urbis erant praeclaro nomine Iuli,
Inclita quem gemini decorant insignia iuris
Et bovis edomitae spolium quae insignia gentis.
Protinus accepta servandae tradita cura
15
Virginibus volucris, quarum quae prima Camillam
Nomine Avi uxorem referens, virtuteque clara
Inter et eximia natas pulcherrima forma,
Illius expleto genitoris munere demum,
Et vice Praetoris recolens patriosque penates,
20
Attilacamque Vrbem volucris studiosa parentis
Mandato casiae cum Thurris alebat odore,
Deliciasque suas unam hanc curamque fovebat
Post habitis illam cunctis, noctesque diesque
Sollicita et memori numquam non mente gerebat,
25
Virginei comitem decoris comitemque pudoris,
Iamque vias quoniam redire solebat easdem
(Nam vulsis longo pennis instruxerat usu).
Hanc modo ab excelsae volitantem culmine turris
Alto colle modo et blanda modo voce vocabat
30
Arcis ab antiquae tecto de nomine pagi,
Exorientis ubi rutilans splendentia solis
Lumina spectabat, nemora et prope silvicolarum
Nympharum magalia virginitatis amica,
Numina ubi, nidum hic iam ut corpus adureret alto
35
More suo quem post servaret secula quina,
Struxerat illa loco proprii non immemor ortus
Felicisque obitus, cum vidit in aetere summo
Purpureis stantem librato corpore pennis
Se super Accipitrem, quem stemmate Regulus alto
40
Illustris, cui dant cognomen Lilia, nomen,
Is Porsenna manum foculo cui abduxerat olim,
Inque suam motus virtute remiserat urbem
Talibus assuetum, e validum in certamine visam
Miserat in praedam primum hoc trepidare, pavereque,
45
Inde metu posito volucris mirata decorem,
Iucumdumque oculorum aspectum et splendida rostra
Imperii inditium cum maiestate verenda, ac
Fulgentes collo ceu clara monilia plumas,
Depositaque ungues specie feritatis aduncos,
50
Insolitos tandem sensit sub pectore motus
Phoebeoque magis ferventes igne calores,
Protinus exardet nec se tamen illa reverti
Exustam in cineres miratur, ut ante solebat:
Nec fugit et tutam male se dum perspicit, eheu
55
Expectans trepide, quae se demittat ab alto
Aere libratum et pariter sperat, metuitque;
Quod nec sperarat, nec formidaverat ante
Ac procul accipiter speciem miratus, avisque
Luceque splendidius fulgentemque igne nitorem
60
Vt primum vidit, quam praedam credidit ante,
Devolat haesurus trepidanti, quale vel alto
Demmissum fulmen solio, vel bellica qualis
Viribus acta Phalarica, verum lumina postquam
Splendida virgineo vidit perfusa decore,
65
Et Cristas capiti, collo utque monilia plumas
Aurea, purpureis decoratam cetera pennis
Insolita captus specie, fulgoreque formae
Vnguibus haud illam aggreditur, rostrove sed olli
Admotis plaudit solito iam mitior alis
70
Et circumvolitans voce huc pipillat, et illuc
Blandula et adiungit rostro velut oscula rostrum,
Et quamvis mitem, quamvis se praebeat aequam
Non tamen ille potest, tantum fervoris in illo
Conscius invitusque tamen, quod credere dignum,
75
Quin resono dum illi blanditur corpore laedat
Vngue cutem, et modico conspergat sanguine rostrum,
Illa autem immota iamdumdum corpore sistit
Et formidanti similis securior inde
Paulatim iniuncto magis et mage compare gaudet,
80
Iamque novo sedem vestigat sedula nido,
Pastori qua nulla viam vestigia monstrent,
Quo pullos foveat non corpus adurat ut ante
Mollibus e plumis texens, et gramine sicco
Immemor hinc dominae revocantis ad alta volatu,
85
Falconem Domini oblitum frustraque vocatum
Pone sequens liquidum nando secat aera demum,
Vivere sueta prius Casiae, cum Thuris odore
Vescitur et spretis prius explet compare laeta,
Viscera visceribus naturae conscia facti,
90
Denique mente pares coeunt felicibus ambo
Auspiciis, speciemque novam iam mentibus aequis
Falcophoenicum genus admirabile tentant
Edere, sic canis ipsa lupo coniuncta lyciscam,
Sic lybicis species varias emittit in oris
95
Quae natura parens consentit ut alite
Ales iungatur, generosa surgat ut inde,
Et nova stirps volucrum nascatur origine mira,
Aurrea purpureis rutilantem corpore plumis,
Virgineo referens oculos, matremque decore;
100
Ast animo et factis genitorem. Altoque volat
Inscius ex pulcis ut noscat utrumque parentem.
Ite pares igitur, volucres, nova copula amantum,
Aera per vacuum dominantes cetera passim,
In genera et species volucrum mirentur amentque
105
Falcophoenices vestram genus utile stirpem
Reges, exposcantque sibi quique unguibus uncis
Et rostris valeant volucrem Iovis impete ab oris
Exigere Ausoniae. Ite, et si quid carmina possunt,
Vivite, et aeterno vestrum memorabile honore
110
Nomen in ora ferat Dea, res quae et fata perennant.
96. ad Cornelium Frangipanem
Cum geminae atque pares tibi splendida tecta sorores
Celsis pyramidum molibus aequiparent,
Altera dicendi sapiens facundia iuris,
Facundi prudens altera cognitio,
5
Quis iuncti Charitum chorus, et Dea Suada Venusque
Hexanima orantem supra homines statuunt.
Cuius et Ausoniae urbes et Germania testis,
Dux Venetum Patriaeque anxia turba rei,
Candor et his animi, pietasque accesserit una,
10
Propositique tenax mens, nivea atque fides,
Divinumque fere praeclaris rebus agendis,
Consilium et geminae munera iustitiae.
Denique cum superum Rex tot bona cesserit uni,
Quot solet innumeros accumulare simul,
15
Quae si quis proferre velit (nam stemmata gentis
Ommitto illustris) plurima, te sit opus
Nec tibi pro meritis (quamvis mandentur honores
Haud minimi) eveniat vociferare libet.
O seculum insipiens, et nos ingrata propago,
20
En qui fraudantur? Munera quive gerunt?
97. de Boetio I. C.to ad Patriae Fori Iulii Praetorem
Neptuni qui sceptra geris, iustissime Praeses,
Atque vices, Vtini dum moderaris opes,
Ne mihi delata iusti mercede laboris
Damna ferat nimium prole gravata domus,
5
Comprime ludentem variis nos Protea monstris,
Lubriens immensas protrahit usque moras,
Sic diadema tibi decursu cingat honorum,
Tempora sic bona te pax sit in orbe Duce.
98. de Susanii filia
Qualis Abram fidus tibi dilectum obtulit olim
Isac mandatis deditus usque tuis,
Hanc tibi Rex superum gratus Susanius heros
Vnam pro multis dedicat officiis,
5
Hanc tibi sume libens et iustis annue coeptis,
Vt vigilet sacris sacra ministeriis.
99. ad amicum
Infra quod modicam posui tibi vespere cenam,
Vix credas quantum ipse angar et excrucier.
Quod quam debuerim videor fecisse minoris,
Quem mihi non cunctis praeposuisse nefas,
5
At magis id multo male habet me, quod tibi nugis
Obtudi fessum garulus usque caput,
Vt quamvis lauta, quamvis acceptus opima,
Tu tamen haud poteras inde redisse satur,
Quare tibi statui tantum pro crimine poenas
10
Sponte dare ut peccem hinc parcius et levis.
100. ad Iacobum Campegium,
summi Pontificis apud Venetos oratorem
Maxime Campegi quo Felsina gaudet alumno,
Pontificis Veneta qui geris Vrbe vices,
Paulinus senior, miserabilis, indigus, orbus
Coniuge quae gnati pressa dolore obiit
5
Et mihi tres liquit, carissima pignora, natas,
Annis quae exanimant pectora, nubilibus.
Natalique solo digressus et arte relicta
Multis frugifera, quae mihi census erat,
Ad te confugio supplex, ceu numen adorans,
10
Imploroque tuam, quae mihi certa, fidem,
Aedibus ut clausum, atque astrictum compede sacra,
Iam multo gnatum tempore restituas.
Ille etenim testor Coelum, quocumque vocares
Iussa sequi accinctus, si licuisset, erat
15
Et luit indignas non ullo crimine poenas,
Aegram animam per mala multa trahens.
Nec Musa ut prius aut studio solatur amico
Languentem cura sollicitumque animo,
Et miser ante diem sparsit iuvenilibus annis
20
Intempestiva tempora canitie,
At non mercedem hanc longi meruere labores,
Quos tulit invigilans nocte, dieque libris,
Dum veterum scriptoribus immensa volumina Graium,
Romulidumque velut sedula libat Apis,
25
Observans, quae digna legi, quae digna notatu,
In commune sua prosit ut arte docens,
Multaque mansuris commisit scripta libellis
Quae praesens aetas, quaeque futura legat.
Ergo meam miserate vicem, miserate senectam,
30
Partem animae natum redde domus columen,
Ad sua quo possit securus pensa reverti
Et solitum assueta quaerere ab arte cibum,
Nec sibi commissum coelesti a Patre talentum
Doctrinae iaceat segne domo ac pereat.
35
Namque viri illustres variis e partibus orbis
Digressi expectant illius artis opem:
Laus erit, et pietas haec Divis proxima in uno
Servato totam restituisse domum.
101. Alexander Paulinus Fabio filio s. d.
Iam venere tibi nostratis, garrula turba,
Legati plebis, quia tantum solvere verbis
Debueras (quoniam debent mihi plurima) grates.
Hos ego (sed nolim vates nimirum ipse videri)
5
Hactenus ut nocuere mora sua commoda nacti,
Quam vereor praepostere agant, dignamque favorem
Praecipitent causam patribusque indigna querentes
Vel stomachum moveant, vel ineptis taedia verbis:
Sin secus eveniat vasto pro turbine rerum,
10
Astra favere tibi nimium coelumque putabo,
Teque rogatorum nil frustra ex omnibus unquam
Tantum diffido, tantum livoris ubique,
Ingluviesque aeres tantum fraudisque, dolique,
Attamen aetherea quicquid provenerit aura
15
Contenti tacitique bono praesente fruemur,
Sperantes potiora tamen melioribus annis.
Reddita quae nobis a te sunt carmina, amicis
Laeta probantur, acuta etenim sunt, visaque docta
Quae feriunt veluti cauda sub fine retorta,
20
Quae doctis etiam valeant repetita placere.
Nostris quod quaeris de rebus scire laboras?
Quae spes? Magna famis cum frigore parva salutis,
Nam genus hoc hominum nostis, prossimaque vana,
Sed quamcumque dabunt sortem mea fata, ferenda est.
25
Quatuor ecce tibi congressus mitto perito
Cum Critone meos, confeci carmine sumpto
Temporis exigui spacio, quibus ille benigne
Respondit, quamquam omnes invitaverat ante,
Si quisquam vellet numeris certare vicissim
30
Se responsurum paribus numerisque modisque,
Illustri hic coram coetu conviva beati
Aedibus in saxi de te permulta loquutus
Insigni cum laude tua sibi conciliavit
Doctorum plebisque animos, quid quaeris? Amicum
35
Et tibi se fidum ostendit, nec cedere cuiquam
Vix mihi qui faciam pluris veneretur, ametur.
Digressum inde ferunt visurum cetera passim
Oppidula, atque urbes Patriae isthuc mox rediturum.
Quid tamen hoc sit nullus nuncius extat.
40
Quid Franciscus agat, scriptet, meditetur, et ecquid
Fratris ad exemplum stimulus succendat honoris
Scire etiam cupio, qua demum mente laborem
Servitiumque ferat studiorum Gellius isthic,
Quem tibi quo possum comendo iure probatum,
45
Expertumque fide, studio me iudice dignum
Quem puto sicut eum, qui escussit Templa Dianae...
Iactare in vulgus, patria extrusisse domo me,
Quod scelus Andino ut Vati nec non Ioviano,
Nola operata prius, sic mi Patria altera Nola,
50
Nam non tantum illi scelus hoc ratione carenti,
Quantum aliis refero acceptum qui prava administrant,
Quos penes arbitrium rerum et conducta potestas,
Et quibus assiduam praestavi semper opellam,
Ingratum genus omnes, ipsa ingrataque tellus,
55
Talia sustentans naturae pessima monstra;
Dissimulo tamen omnia; nec facio unius assis,
Vt qui Torrentes et Flumina turbida tranant
Non introspiciunt, pereant ne forte sub undis,
Ista sed eveniunt nostra ut patientia constet,
60
Nam regale ferunt genus hoc sufferre molestum.
Insuper est aliud, quod duxit esse monendum,
Ne nimium largus sic te natura paravit
Promissis oneres illos, qui haec publica tractant
Munera, et in longum deducunt omnia, qui Te
65
Nodosis tentant laqueis captare sagaces;
Hi tua praeripuisse ferunt iam praemia et in qua
Stipulam praevisa est area dudum,
Te cessisse tibi iura haec messisque futurae
Primitias dono, se velle ratum illud haberi
70
Ceu privata gerant non pubblica commoda tractent,
In sua convertunt aliena putantque licere
Cuncta sibi, ut rerum primis, si credere fas sit,
Omnia tradi peti, quae tu donabis,
Nam pudet hos inter natum rudimenta videri
75
Talia naturae sortitum matris ab alvo.
Quid mirare meis me graecula versibus ista
Inserere? Aut penetrasse prius me nescis Athenas?
Inde pedem ut referam me, scito nullius unquam
Poenituisse magis facti quam cernere facta
80
Indigna haec doctos sperni, indigniusque faveri,
Illudique bonos, deferri praemia pravis,
Me qui debueram patrio requiescere portu,
Nunc demum varias pelagi sentire procellas
Naufragum ut eiectum, miseraeque incommoda vitae
85
Tristia perpessum libitinae fundere vota,
Et surdas fatorum aures prece sollicitare
Hoc me solatur sociorum plurima turba,
Quos genus hoc hominum ingratum contempsit avare
Hinc sages haec clades tulit, et ferret omnibus annis,
90
Quod scribis, mittam numerosa volumina ab urbe
Condita, erit nobis ubi primum copia, nummi
Cum scriptis pulici nomen debentibus una:
Sed quae lectandi putida haec tam dura cupido?
Num Franciscus avet sua miscelagana rursum
95
De pernis truncisque ovis, mox prospiciemus
Cum primum illuvies Calidonia strata iacebit
Stante Choro puerum circum caudaque trahentum,
Ingentem veluti Troiae sub moenibus olim
Traxit equum coetus puerum, mixtaeque puellae
100
Mox tibi polliceor, pinguis, pressusque per aestum
Caseus ex Asio mittetur pondere iusto,
Bisdenas aequans libras sudore madescens.
Lege tamen, ne tu solus vescare benigne,
Sed quibus et debes, et speras posse precando
105
Impartire velis, ne ingrati nomen adeptus
Per medium secto lacrimantia lumina cernes,
Qualia et Aristoridae falcato dicitur ense
Detruncasse celer quondam Cyllenius Argo.
Ipse minutatim tribuet Gellius, ipso
110
Nec Franciscus edat memorem ne offendere mentis
Contingat partem, et magno congesta labore
Grammata dediscat, nec linguae crassior usus,
Non fiat ut Venetae, nequeat balbire loquellam
Suaviter et dulces concentu reddere voces
115
Monticolum moveat risum de more locutus.
Vale, Partheniumque meo salvere iubeto,
Nomine cum Critone et qui te protegit Aldo,
Aldo nomine avo simili, virtute parenti.
Responsum numeris expecto, qualibet usus
120
Ad doctos scribens Venusinus fertur amicos.
102. ad Faustum
Vt modo flumineo ludentes margine pisces
Attulimus mensis, Fauste diserte, tuis,
Sic tibi me nexu fueram qui immunis ab omni,
Devinctum splendor reddidit officiis.
103.
Officiis ergo, Fauste, tuis obstrictus amico
Vsque tibi grates pectore semper agam.
Nunc cape, qui nostrum, pisces, testentur Amorem;
Divitis haec animi consule parva boni.
104.
Consule parva boni, nec tantum munera, verum
Specta animum, sic sint omnia fausta tibi.
Mox tibi laturi magnos ex aequore rhombos,
Exiguos tulimus flumine pisciculos.
105.
Pisciculos damus hos parvos de flumine magnos,
Capturi magnas dum feriamus aquas.
Accipe Paulinosque tuos sub pectore conde,
Hisque onera mensas Fauste benigne tuas.
106. in adventu Mariae, Maximiliani
Imperatoris uxoris et Rodulphi matris
Ecce sub Arctois, quae dudum rexerat oris
Austriadum populos regum, gentesque superbas
Dis genita, atque enixa Deos Astrea relicto
Imperio gnati Romano sanguine parto
5
Caesaris invicti, qualis Berecinthia coetu,
Virgineoque choro, et longa comitante caterva
Occiduas petit oras fortunataque regna
Hesperiae ut populos sceptro et moderamine legum
Extremos longa componat pace per aevum;
10
Mirum, ingens, non auditum per saecula factum,
Hoc fuit alma suos quod tellus florida vultus
Induit omnigenoque onerata est prodiga fetu,
Hinc inanifesta Polo fulgentes signa cometae
Perpetuo hinc coelum rutilans splendore serenam
15
Explicuit frontem, hinc laetus mox frugifer annus,
Scilicet ut tantis non desit copia coeptis,
Omniaque eventu felici prospera cedant.
Ipse prius Pater Omnipotens prospexit ab alto:
O Dea, lapsa polo plusquam regina, verendo
20
Quae stipata choro multis ex millibus orbem
Illustras, Venetum fines ingressa beatos.
Salve, salvete Heroes, comitesque secuti
Coeleste hoc numen certis latura beatum
Gentibus Imperium, quascumque accesserit oras:
25
Cernitis adventu laetentur ut omnia vestro?
Iam montes, collesque procul vallibus imis,
Et Nimphae et Satyri et silvestria numina Panes
Acciti sonitu longa cinxere corona;
Omnes Ausoniae gentes populique benigne
30
Vndique conveniunt, studiis, animisque parati
Plausibus atque opibus tanta haec incepta fovere.
Quid dicam Veneti super his decreta Senatus?
Vt quacunque viae sit vobis transitus, illac
Sint licet amfractus exurgant strata viarum
35
Innumera fabrefacta manu, quin flumina Pontes
Non assueta ferant, sint pervia denique cuncta,
Invia quae fuerant, ut vobis tanta supersit,
Quanta satis multis existat millibus, uno
Non epulo tantum, sed multis copia victus
40
Omnia quae nulla tribuantur stipe benigna
Larga manu; immensum Venetum ut testentur amorem,
Sed cur haec memorans dictis maiora relinquo?
Ecce manus Procerum Veneto delecta senatu
Quo nunquam Regum quisquam quisquamve senatu
45
Excipit, misitve (aut fallor) regibus ullis:
Legati veniunt exceptum pacis honore
Reginae adventum vestrae, quae sola sub orbe
Femineam excedit sortem pietate fideque
Consilio atque animo, nec non gravitate paterna
50
His regum similes habitus, moresque, animique,
Verbaque, nec gravitas, non par, sapientia maior,
Quanta sit illorum Maiestas, vultibus ipsis
Cernitis, atque instar sit quantum cernitis ore.
Parte alia ingenti venientes agmine cerno,
55
Matronas Venetum Matres Sponsasque, Nurusque
Auro inter textis oneratas vestibus, auro
Effulgent crines et gemmis, aurea collo
Ornamenta micant, quin mandunt frena iugales
Aurea, praecipitem quales Phaetonta tulere.
60
Non Ephesus tales quondam, non pulera Corinthus,
Non Spartae tales doctaeve tulistis Athenae,
Nec tales rapuit Sabinas Romulus olim:
Has Erycina comes natis comitata duabus
Ducit Amazonias credas in praelia turmas,
65
Vel mage divino delapsas numine coelo:
Has tibi ut occurant multis e millibus ipsi
Delegere Patres Veneti, sanctusque Senatus:
Te Dea, te praesens numen mortalibus unam
Alloquio excipiant blando, venerentur, adorent.
70
Ex quibus, et quantum valeant, quantumque parati
Sint facere officiis Veneti dinoscere vobis,
In promptu est proceres imprimis alma virago.
Hi columen verae fidei pietatis, et omnis
Iustitiae exemplum, quorum sapientia cunctis
75
Regibus et populis terrae mirabilis una
Visa fuit semper: nam doctae quicquid Athenae
Atque aliae gentes scrutatae mille per annos,
Quicquid et innumeris Romani ponere libris
Conati, Veneti condiscunt Matris ab alvo,
80
Hi regum sapientum sunt dicuntque senatus,
Non hominum certet, nam quis non stare paratus
Iudiciis horum? Quisnam praeferre Solones
Audeat, aut Cretae Regem Eacon aut Rhadamanthum?
Vnde illis merito diuturnus solvitur in se,
85
Se rerum status per secula cuncta futurus.
Ergo quis Venetis non omnia prospera vobis
Omnibus exposcat, foveat, veneretur, ametque?
Protegat et socios pacis sibi foedere iungat?
Quos Deus in mediis urbem sine moenibus undis
90
Ponere et Ausoniae voluit dare iura potenti:
Quod foret extremis ut mirum gentibus orbis,
Sic tutum fidei sanctae, Christumque colentum
Profugium Regum, Turcisque furentibus obese;
Caesaris alma Parens Rodulphi, sancta, benigna,
95
Romani decus Imperii, complexa per omnem
Christicolum Terrarum Orbem, Regesque ducesque
Supplice voce rogo per caros pignora natos
Foedera coniugii, per vulnera denique saeva
Illius, immensum qui numine concutit Orbem,
100
Sit tibi pacis amor, Venetum tibi gratia curae
Cura sit, et Populos Romano et foedere Reges
Conciliare Patri, ne perfida regnet Erinnys.
Sic tua ad optatos veniant pia vota precamur
Fines, sic superes Cumeae tempora vatis,
105
Natorum ut videas per secula plurima natos.
107. carmen ambulando factum Venetiis
Ad Martem Fanum, quae extremis finibus urbis
Est sita contendi plurima conspiciens,
Quae tenuere oculos, curis animumque molestis
Affectum, quae homines exhilarare solent.
5
Femineos passim coetus turbamque venuste
Plaudentem Choreas pectine cum tibiis,
Personasque novos referentes undique ritus
Aurea iactantes ora referta rosis,
Quaeque referre morae est longae nec temporis huius,
10
Passem Vrbem hanc Orbis dicere delicias.
108. votum ad Virginem Deiparam
Virgo Parens Christi summo sacrata Tonanti,
Inter sidereos gloria prima choros,
Ad te confugio supplex, dum febris anhelans
Concuteret stimulo pectora nostra gravi.
5
Tu, Mater veneranda Dei, miserata dolentem
Direxti vultus ad mala nostra tuos
Et Patriae et Natis et Carae Coniugi ademptum
Coelo respiciens a Stige restituis,
Non tibi serta damus vario gemmantia flore
10
Collaque quid niveum lactea vincat ebur,
Munera, nec Midae stolidi, nec pinguia Thura,
Eridano aut lapsas Eliadum lacrimas,
Sed nato Regina tuo, qui crimina Mundi
Pertulit et mortem morte redemit ovans,
15
Ecce petens illi cor redimus usque supernis,
Arcanis inhians ante sit ora Dei.
109. ad Parthenium
Partheni, Venetae moderator docte iuventae,
Inter Apollineos gloria prima choros,
Cui decus aeternum longi peperere labores
Ingenii lumen cum probitate fides,
5
Cum tibi devinctus sim quantum solvere nullis
Posse putem officiis, omnia si faciam,
Nam quicquid gnatus Communi spirat in orbe,
Par ast acceptum omne referre tibi,
Ne videar meritis non respondere benigne
10
Quam licet ingrati nomen ut effugiam,
Gratia tanta manet meritorum hinc, quanta referri
Si faciant omnes omnia, nulla queant.
110. Aldo Manutio Pauli Fil. Aldi Nep.
Alde, tuae gentis decus et pia cura senatus,
Cui merito credunt consilia alta Patres,
Quod tibi amicitiae Paulinum foedere iunctum
Pluribus ignotum iuveris officiis,
5
Reddere si cupiam tibi par, labor irritus: ergo
Debeo quam possim solvere plura tibi,
Vt tamen hoc nexu maiori vinciar ipse
Arctius; illepidos hos cape versiculos.
Quis animus constet tibi gratus,
10
Hanc animam Venetum fundere pro imperio.
111. ad Critonium
Inclite praeclaro, Critoni, e sanguine Regum
Et Vatum et Sophiae, militiaeque decus,
Naturae intentis opus mirabile monstrum
Supra hominem certe; ni Deus Angelicus.
5
En tibi Paulinus senior comes usque viarum
Ad quaecumque vocent tempora, Nestor adest,
Militiam et grave Martia opus tolerare paratus,
Pro Venetum illustri gloria et Imperio.
Hoc tibi Musarum pro foedere debeo, gnatus
10
Omnia quae debet iure sodalitii.
112. Serenissimo Principi
et Illustrissimo Collegio Venetiarum
Maxime Quadrupedum Rex et dominator aquarum,
Cui bene crura salo posteriora madent:
Anteriora pari moderantur singula lance,
Si qua tui mordet te pia cura gregis,
5
Ecce lupus vorax sub ovili pelle benignus
Subdolus intus habens versicolorem animum,
Insidiis pecudes alienas expulit arvis
Quae infidum auxilio sperat habere canum,
Et licet audaci perturbet ovilia morsu,
10
Hic tamen usque tuas ambulat ante fores.
Quin tollis monstrum? Vel frenas carceris antro
Vt sua grex repetens pascua laetus ovet.
Si pudet huius opis, fac uno sentiat ungue
Tangi, sat sua si pascua tendat ovis,
15
Cetera dehinc metuent animalia iussa leonis,
Parcius et laedant dens quibus extat acer.
113. de Critonio iuvene nobilissimo et facundissimo
Cum ingens sit Regum numerus, Critonius unus
Quem quasi Phoenicem secula nostra vident,
Maior Critoni, quam Regis gloria, ubique
Nam regnat volitans docta per ora virum.
114. de eodem
Hic cum sit belli fulmen, sapientia maior
Insit quam iuvenem fas habuisse putem:
Hunc (modo fas) Martis compressu Pallada credam
Vel capite hunc solam progenuisse suo.
115. de morte Pauli Regulini
Quod Reguline viros revocaris lumine mortis,
Aegraque Paeonia membra levaris ope,
Non moritura tibi cum laude hic gratia habetur,
Famaque per cunctas ibit Olympiadas.
5
Quod vero ardenti Christum pietate colentem
Vidimus atque hominum conciliasse genus,
Creditur ad superos tibi reddita praemia, teque
Semper ut optasti pace, et amore frui.
116. ad Papium
Papius ut magnae conspexit moenia Romae
"Accersitus, ait, Pontificis monitu,
Hactenus interpres Legum, nunc conditor una
Cum domino terrarum et moderator ero".
117. aliud
Maxima quo minor est ingenti Felsina Roma,
Quam prius hoc Papi gloria maior erit;
Vt septem geminas ascenderit inclitus arces
Et Capitolinum sederit ante Iovem.
118. aliud
Papius unus erat quem toto accerseret orbe
In consultorem, qui Imperium Orbis habet.
Vnus adhuc multis excellens millibus una
Cum Domino Terrarum Imperium Orbis habet.
5
Magnus uterque fuit, sed maior uterque videtur,
Alterius postquam crevit uterque fide.
119. aliud
Aeacus et Minos nec Rhadarnanthus, ut urbe est
Papius ingressus, confremuere diu.
At postquam aetheris addictum sedibus illum,
Fama tulit supera, hinc infera nostra manent.
5
His dictis animi redivere in pristina vires,
Haec terris Orco, sparsaque fama polo.
120. aliud
Quod latet arcano meritis, si promere fas sit,
Invideat Papi Iupiter ipse tibi;
Non modo mortales, quorum sapientia tanta est
Imperio ut valeant subdere tanta sua.
5
Cur ita? Fortunae merito quae digerit ista,
Vt libet atque aliis donat adempta suis.
121. aliud, Hospes et Genius
Hospes
Quis novus hic Solon qui nuper venit ad Vrbem?
Genius
Interpres legum Papius iste fuit,
Qua minor Oenotriis intersecat arva Colonis
Pinguia Rhenus.
Hospes
Humo surgere quis dedit huic?
Genius
Cum virtute sua rerum moderator habere
Ista dedit.
Hospes
Cur non dat magis ampla?
Genius
Dabit.
122. de Michaele Turiano
Iustitiae cultor sit nec pacis amator,
Cum meritis doctos iuverit atque bonos,
Nunc cum maxime opus Patriae hos servatus ad usus,
Suppositus cineri cum ignis ubique latet,
5
Culmen ad Imperii ut legatus Turrius Heros
Mittitur, hoc toto pax sit ut orbe duce,
Fertur ut interpres Divum caducifer olim,
Mortales Superum conciliasse choro;
Arguit ut primum hoc Patriae consensus et Orbis:
10
Sic Pater Omnipotens annuit arce poli.
123. eiusdem de eodem
124. Episcopo Cenetensi Cardinali creato
Tertius a Decimo Pastor cum reddere firmo
Tuta sui vellet robore septa gregis,
Postibus affixit sublimem vertice turrim.
Tectum ebore effulgent et Adamante fores.
5
Eminet et longe spectat, qua littora late
Nereus aequoreis, caerulus ambit aquis.
Dii properent raptum modo ovilia sacra luporum
Agmina, quae boreas quae zephirusque tulit,
Vndique iam potum venient ad flumina nota,
10
Quasque oriens pascit quasque Britannus oves.
Non lupus aut fures rapient, contagia nulla
Innocuum laedent pabula nulla gregem.
Felices agni et colles, felicior aetas,
Vnum quando unus pastor ovile reget.
125. aliud
Tertius hanc turrim Paulus lustraverat olim,
Vt terra Polo conspicienda foret,
Pontifices alii cum tantae molis et artis
Ignari haererent, abstinuere manus,
5
Tertius a decimo tandem, cui nomen ab ipso
Pervigili officio est, surgere ad astra dedit,
Cardine suffixo stabili, quem nulla vetustas,
Nullaque vis magni deleat Imperii.
Quod si tergemini illa opicis decoretur honore,
10
Gloria honorque ingens urbis et orbis erit.
126. ad Nicolaum Cyllenium, 1581
Si vacat, accersit Cylleni te mea Musa,
Adsum solus, abest cetera turba domo.
Ostentare suos gestit ceu limia partus,
Ridebis nudos et sine laude nates.
127. ad Parmae Principem ser.mi ducis Octavii filium
Inclite Magnanimum soboles invicta Parentum,
Divino Princeps edite Consilio,
Tertius et quintus numero perfectus uterque,
Hesperiae Princeps Orbis uterque Parens,
5
Quem Diis produxere sua de stirpe vetusta,
Quos animis, gestis, corpore, mente refers,
Hos Deus insignes felici ut protulit aevo,
Languine sic arcto iunxit amore Duces,
Pax toto ut miseris esset mortalibus Orbe,
10
Per te qui firma spe retines populos
Et validae firmas concussi robore Parmae,
Orbis opes Italum Hesperiaeque decus.
Cum tua sit maior quam quisquam quaerere
Gloria, non astris inferiorque polo,
15
Effice, quandoquidem superasti cetera (namque
Sidera portendunt maxima quaeque tibi),
Vt quod non Caesar, Macedo Rex maximus armis
Annibal, atque alii non valuere Duces,
Et Pauli, et Caroli maiorum exempla secutus
20
Ampla dedere animi qui monumenta sui.
Hostes, qui insistunt tibi, vincas, per te triumpha
De te, quod facis haec maxima palma tibi:
Qua Romanae Arcis scandes Capitolia, quaque
Coelesti aeterno sede fruere bona,
25
At tu Parma tuo iam Palma Principe gaude,
Plusquam mortali facta beata viro.
Munere namque tuo concussum ut texerit Orbem,
Aeternum domito nomen ab hoste feret.
En tibi iam septem demisso vertice colles
30
Assurgunt, pallet lumine luna tuo,
Cui licet immensae vires, tamen ipsa minores
Inferior multo sentiet esse tibi.
Nam qualis victis Heros semeleius Indis
Et domitis monstris Amphitrioniades,
35
Qualis et Aesonides ablato vellere Colchis,
Cum Minyis rediit littora nota, petens,
Talis ad Hesperiae Regem Farnesius Heros
Hostibus evictis ampla trophea geret.
Hoc erat insignis, quod me dum Roma teneret,
40
Olim cunctorum mensibus ardor erat,
Certatim celebrare novos nova gaudia ludos
Et nova laetitiae pubblica signa dare.
Sideris exortu magni prolisque gemellae
Dum mollem Imperii et regna teneret Avus,
45
Mirabar puerile decus, praesagia tantae
Indolis, haec animo cuncta futura videns.
128. de eodem principe
Vidit ut hostiles turmas Farnesius Heros
Hesperiis numero, robore et arte pares,
Qualis Cervorum viso procul agmine fortis
Quadrupedum Rex, mox ait expediam.
5
Irruit et validis vibrata viribus hasta
Funduntur celeri diffugiuntque pede.
Vt retinere duces nequeant qui terga dedere,
Vnus ait tractus Mars ruit aethereo.
Cedamus superis, qui bellum more gigantum
10
Gesserit iniuste, sentiet arma Iovis.
129. de concionatore
Optimus inventis, orator maximus arte,
Ingenio maior, non minor eloquio.
Ordine quaeque suo disponit, collocat, aptet,
Arguit accendit, territat atque monet.
5
Verborum tamen ornatu caret atque decenti
Membrorum motu, et qui valet, usus abest.
Qui sapiunt retinere valet, nam sensa profunda
Eruit, obstrusos enucleatque locos.
Saepe dat incertis lumen, rebusque nitorem,
10
Vnde rudis qui audit, multa referre potest,
Scriptorum, et vatum penetrat misteria sacra
Et super occulta pervolat astra via,
Auribus ingratus multorum at sensibus imis
Influit ac mentes consiliatque animos.
130. Francisco Robortello s. d.
Vt mihi quae dederas isthic, doctissime, nuper
Solerti curasse opera, curasse videri,
Ipse queam, quanta cura, quantoque labore
Omnia confeci non immemor, accipe, nostri
5
Officii, nec me, sed iniqua sorte dolendum est,
Si minus ex voto succedant iusta petita.
Nam simul a vobis digressus, equoque volanti,
Erectoque animo, promptoque viam usque voravi
Donec in Attilica fessi conquievimus Vrbe,
10
Inde domum versus gressum Glemona secunda
Excepit noctis multis retinentibus hora
Invitum, ut fit, cum quid contigit esse negoti,
Et tamen ad multam pulsavimus ostia noctem
Vicini de quo tibi Fannuis, ille negavit
15
Se penes esse aliquid, nam quicquid equarum
Emerat, accepto distraxerat ante lucello.
Postera lux alto demersum pectora somno
Vt primum excussit, subiit quae plurima menti,
Torserat in somnis de te nos anxia cura,
20
Tunc omnes adii et de mercatoribus unum,
Quemque rogans pretii hic numnam quid haberet equarum,
Produxisse aiunt omnest venumque dedisse
Praeteritis nuper, quae Nundinae ab illice nomen,
Sortitae insigni his fama celebrantur in oris.
25
Nunc mihi Ventionum scitatum mittere gnatum
Suppetit: ille refert binas, et forsitam illic
Plures esset, accedo illuc, et sedulus omne
Percurro oppidulum in proxima pascua visum.
Venales mercator equas deducit ibique
30
Nobile par compar annis, disparque colore
Corpore proceras, similis quas forma probarat,
Ostendit, laudat numium nec venditor audet
Spondere et satis ipse dare hae si sint minus aptae,
Vel sint morbosae, turpi vitiove laborent.
35
Hae quanti liceant posco, denos quater, octoque
Auri scutatos petit. Ohe! Pernimium inquam...
131. ad Fabium filium
Proh dolor, infelix genitrix, carissime nate
Quae fuit et vita carior atque anima,
Nuper in aeternam clausit pia lumina pacem,
Illum nec potuit laeta videre diem,
5
Quo te muneribus dignatum Principe summis
Aspiceret quem iam non procul esse reor.
Scribere quae prohibent lacrimas inhibere precamur,
Nitere suprema iussit ut illa prece.
Vt quae non dubiis multo praeviderat ante
10
Indiciis fati tempus adesse sui,
Quaeque foret nunquam ullius sibi conscia culpae
Magnanimi hoc referens inclita facta viri.
Tempore si extremo singultu femina nullo
Sustine lumen, ait, deficiente manu.
15
Inque tuas comendo manus, nec dicere clara
Voce pote illum, qui spiritus exierat.
Num turpare viri lacrimis debemus ocellos
Humana plusquam conditione satis?
Non igitur nimium hoc movendum est, optime gnate,
20
Digressu, erecto nos decet, esse animo.
Nam struit aeternam nobis haec praevia sedem,
Et monet extrema nos vigilare die.
Plura locuturo mihi garrula turba tumultu
Obstrepit, et cogit dicere: nate vale.
132. Venditionis forma
Adsit et afflatu nos augeat undique Christus
Exortu huius quarto septuagesimo et anno
Mille supra et quingentus, elabante secunda
Quae est Indictio Romulidum de more vetusto,
5
Luce Iovi sacra sunt ista Tricesimi in ipso
Vico atque oppidulo nostris et sedibus acta
Paulini scribae, doctoris Grammaticeque,
Petrus ubi alterius (fuit hic nam posthumus) olim
Petri, Petricium appellat cognomine vulgus,
10
Natus ibit et veteris prius ut nunc avola ruris,
Per se ipsum heredesque suos vendes dedit atque
Tradidit ut proprium, nec non immune per omne
Aevum servitii cuiusvis perpetuoque,
Nicoleo, genuit scriba hunc Antonius, ille
15
Scribarum eximia fuerat qui gente creatus,
Praesenti pro seque suis heredibus, atque
Accipienti agri, vel malis dicere, quiddam
Praedioli paulum vix bina aut iugera terna
Complexum, partim consertum vitibus atque
20
Arboribus, partim quod scindi possit aratro;
Quod iacet, atque situm est huius confinibus agri
Qua torrens (Soima appellant) adlabitur undis.
Adiacet heredum Pellini solis ab ortu,
Et fundum Titii pluvio contingit ab austros
25
Solis ab occaau Cypriorum iungitur una,
Hinc Boreattorum Boreae de partibus agro,
Qui Fregellanis dominantur collibus, hosque
Intra vel si sint propriores nomine fines.
Id pretio factum est ter denis quinque nummis,
30
Auri, Ducatos vulgo nos dicimus, horum
Libris sex constat solidis et quatuor unus
Quilibet, ut solidis bis denis libra peracta est,
Quod pretium accepit totum tum venditor ipse et
Tum pretium numerante emptore videntibus ipsis
35
Testibus, et scriba me habuit, numismata partim
Aurea caelatis Venetum sub imagine notis
Principis illustris, fuerunt argentea partim;
Cumque suis accessus iuribus, atque recessus,
Quaque dati demum sunt tradita singula quaeque
40
Ipsumque ad fundum quavis ratione modoque
Spectarent coeli de vertice tartara ad ima,
Emptor ut haec habeat, teneat, possessor et ipse
Det dono, vendat, titulo vel quolibet ista haec
Transferat in quemvis, nihilum repetente vel hoc qui
45
Vendidit, aut alio, nec facti aut nomine iuris
Quin ibi constituit solemni venditor actu,
Nomineque emptoris fundum, quem vendidit ipsi,
Tam se possidere diu dum nactus eiusdem
Sit possidendi ius. Quod tamen ipse subinde
50
Emptor ut acciperet concessit venditor ipsum
Iure suo donans, expers exinde futurus,
Per se pollicitus per et heredes stipulanti
Emptori pro se nec non heredibus ipsis
Accipienti agrum, qui tradditus usque tueri
55
Praestare immunem, nec defendere ab omni
Coetu, consilio, vel quolibet impediente.
Ad quae supposui, bona singula quaeque moveri
Quaeque minus possint, et quae sunt quaeque futura
Dicere nec contra unquam per se aliosve, nec ulle
60
Aut ratione venire, aut tendere causa
Contra quae supra sunt gesta, subindeque poena
Edicta est dupli quam solvat venditor huius,
De quo his constet, cuius vel parte soluta
Vel non quae supra sunt omnia gesta manento
65
Firmaque, grata, rata et nullo non tempore sunto.
Affuit his, partes agerent dum gesta per ipsas,
Franciscus veteri fabrum de stirpe vocatus
Ceccus, et Albertus Maurus Caprilibus orti,
Acciti ambo testes, partibus ambo rogati.
70
Scripsit Alexander Paulino Patre oriundo,
Publicus et scriba et iudex simul ordine dictus;
Omnia quae his scriptis sunt exarata, nec illa
Publica non fecit posito cum nomine signo
Roboris, et fidei quae sint monumenta perennis,
75
Aeternus ut vigeant istis mandata tabellis.
133. ad Fullonium, 1586
Nunc ubi candenti contristat Sirius arva
Sidere, polliciti sum memor usque tui:
Nam licet austeri non desit copia Bacchi,
Mi tamen exoptem lenius esse merum,
5
Quod minus officiat stomacho, pondusque ferentem
Sublevet, et vires augeat ingenii;
Quale tuum strictis designas ore labellis,
Quare quo citius, gratia maior erit.
134. ad Antonium Marchesium
Praesidis atque Vrbis monitu Marchesius Heros,
Dum gerit illustri munera digna viro,
Curat et innumerae saturari millia gentis,
Longinquum vectae per mare frugis ope.
5
Cum desperatae Populorum nulla salutis
Instar naufragii spes aliunde foret,
Et decus et nomen parat indelebile, vera
Insignitque suum nobilitate genus.
Inclite Marchesi, longa dignissime vita,
10
Cum per te vivant millia multa hominum,
Hoc aliis praestas Patriae cum plurima cuncti,
Plura tamen facis, ut debeat illa tibi.
135. ad eundem
Alcides volucres, Hydras, domuitque leones
Ignivomasque feras, tergeminosque viros:
Immortale tamen per secula cuncta futurum
Altherea nomen sede receptus habet.
5
Tu privaturus cunctis cito gentibus orbe,
Maius monstrum abigens hac regione, famem.
Quam satis egregiam, Marchesi candide, laudem,
Quaeve tibi meritis praemia digna feres?
136. ad Bernardum Nanium Praetorem
Temporis angusti cursu dum, maxime Nani,
Gentibus aflictis fers miseratus opem,
Et quos fraudavit tellus, ut saeva noverca,
Desit ut his victus copia nulla, facis,
5
Dum per te caedes animis concordibus absunt,
Et servas sanctae munera iustitiae.
Supra hominis sortem te posse ostendis, et altum
Mentis consilium detegis inde tuae.
Optime, macte tua, Praeses, virtute precamur,
10
(Vt facis) expellas hac regione famem,
Ne mendicantum miserae per compita turbae
Implorent populi praetereuntis opem.
Si tamen et superum, naturae et lege iubemur
Eripere humanum (si pote) morte genus,
15
Praemia pro meritis coelo, tibi parta Senatus
Novit ut haec capiti dent diadema tuo.
Nec tibi Praxiteles opus est aut magnus Apelles:
Aeternum vivent inclita gesta tua.
Postera magnanimos aetas mirabitur actus
20
Et Praetor, dicet, maximus iste fuit,
Praebuit innumeris qui vitam gentibus unus
Terrarum insolita cuncta premente fame.
O mirum atque ingens factum! Quis Principis una
Tot superesse hominum millia credat ope?
137. in eundem
Optime qui fuerit cunctorum et maxime Praeses,
Quem metuunt omnes et pia turba colit,
Cum tu mortali meritus de gente benigne
Innumeros mortis limine restituas,
5
Temporibus victum miseris tellure negante
Cunctaque terrarum concutiente fame,
Te Deus insigni hoc donavit munere natum,
Vt videas quo nil carius esse potest,
Vt te postremo donis maioribus auctum
10
Principis excelso collocet in solio.
138. aliud in eundem
Regie scite puer, vivax Genitoris imago,
Coniugii sanctae pignus amicitiae,
Praetore auspiciis felicibus orte parente,
Quo simul ex animo gaudet uterque Parens:
5
Vive precor felix, tibi sidera dextra favento,
Te Lucina soror, te Charitesque regant.
Te simul ac firmata virum iam fecerit aetas,
Cum flore aetatis munera summa geres...
Quae te nascentem gremio complexa parenti
10
Foverit, huic terrae plurima dona dato.
Inferior simili ne sit ratione Parenti,
Solvere cui nequeat, maxima si faciat.
139. ad d. Scipionem Manzanum
urbis Fori Iulii nobilissimae provisorem
Gratulor excelso quod sis dignatus honore,
Et tibi sit iuveni tradita cura senum,
Vrbis ut imperii patriae modereris habenas,
Praeter militiae, Martis onusque grave,
5
Quod tibi delatum Veneto referente senatu
Perpetuo gentis splendet honore tuae:
Quod si forte terat sors, ut concursus in hostem,
Virtutem, et dextram poscat in arma tuam,
Te fore victorem, magnosque referre triumpho.
10
Quis non foelici sydere prospiciat?
Qualis, cui domita peperit Chartagine clarum
Africa cognomen, perpetuumque decus;
Cuius et ipse geris nomenque animosque paratus
Pro patria vitam fundere, si sit opus.
15
Vive diu felix, precor ut divina mereris,
Mox tibi supremos deferat aura gradus.