1. ad Alexandrum Farnesium cardinalem
FARNESI, pater omnium leporum,
Hos tibi lepidissimos poetas
Dono, tempora quos tulere nostra,
Fortunata nimis, nimis beata
5
Nostra tempora, quae suos Catullos,
Tibullos, et Horatios, suosque
Marones genuere. Quis putasset,
Post tot saecula tam tenebricosa,
Et tot Ausoniae graves ruinas,
10
Tanta lumina tempore uno in una
Tam brevi regione Transpadana
Oriri potuisse? quae vel ipsa
Sola, barbarie queant fugata
Suum reddere literis Latinis
15
Splendorem, veteremque dignitatem.
Salvete, o decus, o perennis aevi
Nostri gloria, candidi poetae,
Quos novem in tenero suo sorores
Nutrivere sinu, suoque digna
20
Choro Castalio loqui dedere.
Vos, et carmina vestra sempiterno
Vrbes Italiae colent honore.
Vos et Gallus, Iberque bellicosus,
Et Germania docta, Sarmataeque
25
Mirabuntur, et ultimi Britanni;
Erit dum Latiis honor Camoenis.
Quin ultra Oceanum, alteroque in orbe
Vos discent populi, quibus redit lux
Aurora exoriente, cum nigrescit
30
Aer iam tenebris sub axe nostro;
Nam (mirabile dictu!) in iis quoque oris
Nunc linguae studium viget Latinae.
At tu, floscule Romuli nepotum,
Quem Phoebus pater, et Minerva doctis
35
Certatim artibus expolire gaudent,
ALEXANDER, habe tibi hunc libellum
Venustum, lepidum; tuasque laudes,
Istis quae celebrantur a poetis,
Aeternas fore scito; nam manebit
40
Aeterno aureolus libellus aevo.
2. ad Vbaldinum Bandinellum de liberalitate
Guidi Ascanii Sfortiae cardinalis
VBALDINE, tuo sodali amate,
Potest quantum ab amico amari amicus,
Munus hoc mihi da, tui ut patroni
Divini iuvenis manum osculeris
5
Meo nomine, maximasque grates
Agas, quod decumas mihi quotannis
Pro sua eximia benignitate
Remittit, licet ipse nec salutem
Eum more clientium bonorum,
10
Nec quidquam faciam, queat quod ipsum
Admonere, meam ut velit benigna
Mente pauperiem iuvare. Nempe hoc
Magnus SFORTIADES movetur uno,
Quod me nec putat improbum, nec esse
15
A Musis alienum, amore quarum
Ardet maximo, ut omnium est amator
Ardentissimus elegantiarum.
Quare cum nequeam invenire verba
Infantissimus omnium poeta,
20
Quae tantis meritis rependam; amice
Disertissime, quod supra rogavi,
Id quaeso facito, tuique vive
Semper Flaminii memor, valeque.
3. ad Laelium Torellum
Quod me diligis, et soles libenter
Adiuvare tuos, TORELLE, amicos,
Quid per te cupiam impetrare, dicam.
Est consanguineus mihi, peritus
5
Legum, nec senio gravis, nec idem
Admodum iuvenis, disertus autem,
Et forma egregia: ter ille iura
Galliae populis dedit Togatae,
Cum praetor foret, optimamque famam
10
Collegit sibi rem optime administrans.
Quod si nunc opera tua licebit
Ipsi dicere ius in urbe vestra,
Et me perpetuo tibi obligaris,
Et tua pariter benignitate
15
Rem dignam facies, facillimamque
Illam mehercule; quando consecutus
Id virtutibus es tuis, ut amplum
Iampridem imperium tibi regendum
Cosmus tradiderit, decus perenne
20
Cosmus Tusciae, et omnium Italorum;
Quo regnante fides, bonique mores,
Et doctae rediere Musae ad Arnum.
4. ad Hieronymum Turrianum
de morte Victoriae Columnae
Cur desiderio modum, et dolori
Me vis ponere, TVRRIANE? acerbo
Cui VICTORIA fato ademta, quae me
Non minus quam oculos suos amabat:
5
Qua nihil veniens ab ultimo Indo
Clarius, meliusve Sol videbat:
Cui mens candida, candidique mores,
Virtus vivida, comitasque sancta,
Caeleste ingenium, eruditioque
10
Rara, nectare dulciora verba,
Summa nobilitas, decora vultus
Maiestas, opulenta, sed bonorum
Et res, et domus usque aperta ad usus.
Illa carminibus suis poetas,
15
Quotquot saecula multa protulerunt,
Longe vicerat; illa vincit omnes,
Sive flebilibus modis maritum
Exstinctum decorans sepulcro ab imo
Summa ducit in astra, sive regi
20
Caelitum, Vnigenaeve Regis hymnos
Filio canit: illa vel canendo
Ventos sistere, fluminum morari
Impetus, poteratque leniores
Tigres reddere mitibus columbis.
25
At tu, surdior Hadriae procellis,
Immitissima Mors, manum rapacem
Illi es iniicere ausa: Mors acerba,
Tu Solem Italiae suum abstulisti.
Sed nil proficis; en meae COLVMNAE
30
Fama sidere clarior refulget;
En VICTORIA, caelitum beata
Vita nunc potitur, vagique Solis
Sub se lumina cernit, ipsa Sole
Multo splendidiorque, pulchriorque.
35
Ergo flebilibus modum querelis
Iam iam, candide TVRRIANE, pono,
Ne plorem mihi inique amicus illam
Quae laeto celebranda versu, et ipsi
Addenda est numero beata divum.
5. Ad Gregorium Cortesium cardinalem
CORTESI venerande, si quid umquam
Incensae officio rogationes
Apud te valuere, ne recusa
Gregi adscribere candido tuorum
5
Robertum, unanimem meum sodalem,
Florentem ingenio, fide, pudore,
Et Graece optime, et optime Latine
Scientem, iuvenem pium, elegantem,
Seu iuncto pede, seu velis soluto
10
Doctum scribere, tam tui colentem,
Quam qui maxime, et omnium bonorum
Dignum amicitia. Ergo, mi patrone
Magne, quod petimus, sine impetrare.
Sic tibi Deus optimus senectam
15
Concedat viridem, diuque laetum
Servet; sic homines tuae supremae
Virtuti tribuant pares honores.
6. ad Stephanum Saulium
Candidissime Gratiarum alumne,
Ne carus tibi sim, nec ulla signa
Amoris mihi mutui rependas,
Ni te plus amo, quam solet tenella
5
Vnicam genitrix amare natam.
Nec mirum; quid enim potest amore
Tuo dulcius esse? vel quis ullo
Fuit tempore dignus aeque amari?
Honores alius sequatur, auri
10
Acervum cumulet nitentis: ipse
Sim beatior omnibus beatis,
Annuant modo caelites, ut una
Tecum vivere, tecum obire possim,
Iucundissime SAVLI, honore, et auro,
15
Et cara mihi carior salute.
7. ad Vlyssem Bassianum
VLYSSI, mea Musa, dic salutem,
Non illi dea quem Calypso amavit,
Sed quem Pierides amant amore
Quo iam tum lepidum Catullum amabant,
5
Cum tenellulus Aonas petivit
Montes, et meditans opaco in antro
Mentes virginei chori tenebat.
Dic incredibili ipsius videndi
Me desiderio peruri, acerba
10
Vt non acrius intimas medullas
Mihi febris adurat. Ipse quando
Viset languidulum? suaque dulci
Me solabitur allocutione?
Nec eum lupa nutriit, nec ursa,
15
Sed comis pater, et puella mitis;
Cur ergo rigida aesculo, Hadriaeque
Durior scopulis, meique morbi
Tam securus abest? an ille nondum
Rescivit, mea lectulo cubare
20
Membra torrida? sic profecto, sic est.
Quare dic iuveni, Camoena, caro,
Confestim veniat, fidesque secum
Afferat. Volo leniat furentem
Febrim, ut Orphea belluas, et iram
25
Cerberi, Eumenidasque saevientes
Mollivisse ferunt lyra canendo.
8. ad Galeatium Florimontium Philalethem
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Est brevis via, saepiusque dicis,
Cras ad vos veniam, boni sodales;
Nec venis tamen. An putas licere
5
Amicis dare verba? nos pudendum,
Et contra officium, tuoque bello
Id cognomine prorsus arbitramur
Indignum. Hoc nisi vis inepte abuti,
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
10
Remiges Ithaci vagantis olim
Lotos detinuit Libyssa in ora,
Vt mulctralibus haeret usque et usque
Musca lactis amore: te, beate
Senex, quae retinet domi voluptas?
15
Ecquid delicias tuae Suessae
Praefers deliciis meae Casertae?
Deliras, GALATEE, nam Suessa
Longe pulchrior est amoeniorque
Campanae regionis hic ocellus;
20
Quem Iocis comitata, Gratiisque
Venus, posthabita Gnido, Paphoque,
Semper incolit, et suos amores,
Suas delicias fatetur. Ergo
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
25
Hic sol splendidius nitet, Favoni
Spirat mollius aura, suaviorem
Fert rosam, et violam benigna tellus:
Hic est dulcior uva, dulciores
Ficus, et pepones: oliva bacas
30
Non solum patriae tuae, sed ipsum
Venafrum superare gaudet. Ergo
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Ecce caseolos tibi recentes,
Atque haedos geminos Hyella donat,
35
Formosissima caprimulga, Pani
Non impar caprimulga, sive cantat,
Seu levi calamo terit labellum.
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
En hospes meus, optimus Caserta,
40
Quo Campania terra gloriatur,
Iam desiderium tui morantis
Nequit ferre; puella sic amantem
Votis, ominibusque, lacrimisque
Absentem vocat. Ah tuum Casertam
45
Ne, quaeso, cruciare perge. Sed iam
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Is quidem impatiens morae molestae
Ad te iam properasset, aegra membra
Ni vis debilitaret ipsa morbi:
50
Et tu tam diu abesse sustinebis?
Qui sola potes allocutione
Febrim pellere candido sodali.
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Non Phoebus, mihi crede, filiusve
55
Phoebi cantibus hunc levarit, herbis
Aut salubribus, aeque ut ipse vultu
Iucundo, et lepida dicacitate.
Ergo si tibi cura cari amici est,
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
60
Te vocat domus ipsa, quam solebas
Iocis, et salibus, facetiisque
Tuis exhilarare: te loquaces
Lymphae, te vocat hortulus venustus,
Tuae tam memor irrigationis,
65
Quam lactis memor est tenellus infans.
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Non pandunt nitidae rosae per agrum
Formosos calathos, hiare tardant
Flores luteolique, caerulique, et
70
Albi, et purpurei; suos honores
Agellus tibi scilicet reservat.
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Si venis cito, carminum libellum
Ostendam tibi, quem legens putabis
75
Te vesci ambrosia, et tibi repleri
Ora nectare. Sin mea procellae
Ferunt irrita verba, mox iambos
Exspecta horribiles, amariores
Felle, absinthio, et omnibus venenis,
80
Quotquot Thessala nutrit ora, quotquot
Ponti terra creat. Sed eia age eia
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
9. ad Bernardinum Maphaeum,
et Antonium Mirandulam
de Alexandro Farnesio cardinali
Gaudete, o lepidi mei sodales,
Omni iam posito timore, venit
Tandem nuntius optimus, patronum
Salvum, et incolumem redire nostrum,
5
Quem rumor malus Italas per urbes
Divulgaverat esse iam dolore
Confectum lateris, malaque febri,
Dum cinctus legionibus Latinis
Petit Vindelicas tremendus oras.
10
At tibi male sit, moleste rumor,
Qui nos sollicito diu timore
Vexasti. En cito patriam reviset
ALEXANDER, et omnium Quiritum
Plausus, gaudia, gratulationes
15
Laetus excipiet; manusque caras
Nobis iam dabitur deosculari.
O pulcherrime Sol, tuo nitente
Curru fer cito moenibus Quirini
Hunc diem niveum, et nimis beatum.
10. ad Hieronymum Seripandum
Commendo tibi, SERIPANDE magne,
Gulielmum, hominem pium, eruditum,
Et candore animi parem columbae,
Doctum praeterea utriusque linguae;
5
Quodque existimo pluris aestimandum,
Pauperem iuvenes tamen docentem.
Gratis pauperie mala gravatos.
Illum Graecia magna procreavit
Antiqua probitate, moribusque
10
Dignis Pythagora virum, tuaque
Dignum amicitia: idque ita esse, certo
Sciens, hunc tibi, magne amice, dono,
Virtutique tuae dico. Nec alter
Cliens aptior est tibi, nec ipse
15
Patronum inveniat sibi aptiorem.
11. ad Ioannem Casam
Disertissime CASA, quem libellum
Legendum dederas mihi, relegi
Saepe ac saepius, et tamen legendi
Is desiderium mihi reliquit.
5
Nec mirum; siquidem tuus libellus
Tam doctus, numerosus, elegansque est,
Vt scriptus videatur aureo illo
Saeculo Ciceronis, atque ab ipso
Divino Cicerone. Nec profecto
10
Vivet iste minus diu libellus,
Quam libri Ciceronis. Ergo, CASA
Disertissime, perge, saeculumque
Nostrum orna aureolis tuis libellis.
12. ad Matthaeum Dandulum
O brumae mihi Vere amoeniores,
Quibus, DANDVLE care, te fruebar,
Antequam Latium petissem, et Vrbem!
Cum subit mihi candidarum imago
5
Illa noctium, et ille propter ignem
Sermo dulcis, et Attico lepore
Conditus, lacrimae effluunt ocellis,
Vt rivus pluvia frequenti abundans;
Nec quidquam mihi suave iam videtur,
10
Aut videbitur, usque dum redire
Ad carum hospitium tuum licebit,
Quod Phoebus pater, et novem sorores,
Et virtus celebrant, fidesque, honorque.
At donec procul a tuis ocellis
15
Me tenent superi parum faventes,
Ne, quaeso, pigeat meum dolorem
Te iocis relevare literarum.
Quamquam te patriae, imperique magni
Cura distinet, est tamen laborum
20
Quies, ingenuoque sunt (opinor)
Isthaec seria temperanda lusu.
13. ad Aloysium Priulum
Dum Canicula fervidis fatigat
Vos caloribus, ipse valle opaca
Sedens propter aquam nitentem amoeni
Mesuli, placido fruor tepore
5
Veris: attamen hoc, Priule, dicam,
Et dicam sine fraude, malim aduri
Ardenti Libyae, Indiaeve ab aestu,
Quam magni alloquiis carere Poli,
Qui virtute sua, suoque miro
10
Cepit sic animum meum lepore,
Vt illo sine mella amara, soles
Obscuri, nivea atra, ver amoenum
Horridum mihi sit, diesque longo
Anno longior. Ergo sic habeto,
15
Vt primum potero explicare quae nunc
Me negotia distinent redibo
Ad vos Pegaseo ocyor volatu.
Quod negotia si mihi facessent
Haec negotium, et expedire nodos
20
Istos non dabitur brevi, relictis
Nodis, atque negotiis revertar;
Nam tanti nihil est, velim ut carere,
Frater optime, te, meoque Polo.
14. ad Donatum Rullum
RVLLE candide, et omnium virorum
Humanissime, quos abhinc trecentos
Annos Appula terra procrearit,
Quod me perpetuis, meosque amicos
5
Iuvas officiis, tuaeque semper
Domus hospitium mihi est apertum,
In hoc eximiae benignitatis
Clarum das specimen; tibique grates
Ago, maxime, maximas, amice,
10
Tantis pro meritis, agamque semper,
Atque habebo; referre namque, ut opto,
Nec licet modo, nec licebit umquam.
At quod nuper amore nostri es ausus
Tentare, et facere aeque amanter, ac si
15
Tibi filius, aut pater fuissem,
Id vero et mihi, et omnibus videtur
Tam magnum, ut tibi debitas referre
Non possim, aut agere, aut habere grates;
Non si quidquid ubique gratiarum est,
20
Habere, atque agere, et referre possim.
15. ad Iacobum Peregrinum
Iucundissime amice, cras Tridento
Discedam cupidus tui videndi:
Verum ut commodius loquamur, et ne
Interpellet amicus hic, et ille,
5
In tuo volo te Povilliano
Convenire. Videbis ipse, ne quis,
Linum praeter, ibi adsit: hunc adesse
Non solum, PEREGRINE, non recuso,
Sed summe cupio; est enim modestus,
10
Et doctus iuvenis, mihique amicus
Quam qui maxime. Item cavebis illud,
Ne convivia sint Apiciana.
Adsint pullus, et haedus, et recentia
Ova, illique sales tui, quibus nil
15
Vsquam salsius, elegantiusve est.
Haec si, inquam, affuerint, tuum sodalem
Iucunde accipies, nimisque laute:
Nam convivia sumtuosa peius
Morte vito: iocos, facetiasque
20
Sector mirifice; tuasque regum
Verbis praefero collocutiones.
Haec ex tempore carmina exaravi,
Cum Morilla repente, si quid ad te
Vellem, quaereret: at brevi, favente
25
Deo, plurima seria, et iocosa
Coram. Nunc vale, et optimam sororem
Meo nomine plurimum saluta.
16. ad Ferandum Brancatium
Tune Flaminii putas, FERANDE,
Effluxisse animo tuum leporem,
Carumque hospitium? ante vel propinquo
Nabit Pausilypus mari, vel unda
5
Sebethi refluens suos adibit
Fontes, pectore quam meo recedat
Imago tua dulcis. Atra sensus
Cum mors abstulerit mihi, manebit
Illa infixa animo; tuamque semper
10
Virtutem meminisse me iuvabit.
Quod si vota mea audiunt benigni
Caelites, adero brevi; nec ulla
Iam res Flaminium hospiti benigno
Avellet: domus una, et una mensa
15
Copulabit utrumque, dum suprema
Dies separet. Interim valebis,
Nil plane dubitans, FERANDE, rebus
Me tuum omnibus anteferre amorem.
17. ad Petrum Carnesecum
O dulce hospitium, o lares beati,
O mores faciles, o Atticorum
Conditae sale collocutiones,
Quam vos aegro animo, et laborioso,
5
Quantis cum lacrimis miser relinquo!
Cur me saeva necessitas abire,
Cur vultum, atque oculos, iocosque suaves
Cogit linquere tam venusti amici?
Ah reges valeant, opesque regum,
10
Et quisquis potuit domos potentum
Anteponere candidi sodalis
Blandis alloquiis, facetiisque.
Sed quamquam procul a tuis ocellis,
Iucundissime CARNESECE, abibo
15
Regis imperium mei secutus,
Non loci tamen ulla, temporisve
Intervalla tuos mihi lepores,
Non mors ipsa adimet. Manebo tecum,
Tecum semper ero, tibique semper
20
Magnam partem animae meae relinquam,
Mellite, optime, mi venuste amice.
18. ad Vbertum Folietam
Ibis ad patriae lares beatos,
Et desiderium tui relinques
Maximum unanimi tuo sodali.
Nam quo tempore nostra cara coepta
5
Est amicitia, ex eo medullis
Mihi carior es meis, erisque,
Sensus dum mihi erit amoris ullus,
Propter ingenium tuum, tuosque
Mores, et studia artium bonarum,
10
Et stylum Cicerone paene dignum,
Et plane Cicerone mox futurum,
Vitalis modo sis, VBERTE, dignum.
Ibis tu procul, et tamen manebis
Meo in pectore fixus, et iuvabit
15
Idem credere de tuo in me amore.
Quod te per lacrimas, amice, amaras,
Quae fluunt oculis tuis, meisque,
Per si qua est tibi cura nostri, id oro,
Cito Vrbem repete, et tui miselli
20
Sodalis miserere, quem relinquis
In luctu, et tenebris tuo recessu.
19. ad Marium Bandinum
Quod sum pollicitus tibi, futurum
Me tecum cito, id exsequar diebus
Paucis, si mihi faverint benigni
Caelites: reliquom est, ut ipse in urbe
5
Interim maneas, agellulumque
Tuas delicias sinas valere,
Vsque dum veniam, tuoque dulci
Fruar colloquio, facetiisque.
Nec Germanicus absit, ille bellus,
10
Et doctus puer, optimoque patre
Dignus filius: hic mihi trecentos
Versus Maeonidae volo Maronis
Explanet varia locutione.
Tu Germanica bella, Caesarisque
15
Narrabis mihi clara facta, quorum
Ipse non quotacumque pars fuisti:
A me carmina Davidis, Tridenti
Expressa accipietis; et iuvabit
Hymnos dicere versibus Latinis.
20
Decem continuos dies manere
Tecum cogito; eaque lege tantum
Vtar hospitio tuo, morari
Ne plus quam volo, sit mihi necesse;
Quod iam praemoneo, satis superque
25
Amoris violentiam, impetumque
Tui cognitum habens. Sed audi, amice,
Quam bonam hospitibus bonis Homerus
Legem sanciat: Hospitem caveto,
Hospes, neve manere, neve abire
30
Cogas: in vitio pari est uterque,
Vrgentem remorans, morantem adurgens.
Hoc viros decet elegantiores
Praeceptum memori tenere mente,
Nec umquam violare. Tu, venuste
35
MARI, dum venio, vale, meoque
Fratrem nomine candidum saluta.
20. ad Ludovicum Strozzam
STROZZAM Flaminius suum salutat
Benaci liquidam iacens ad undam
Sub myrto beneolente, dum superba
Terit limina principum misellus
5
STROZZA. Tu ne molesta in urbe semper
Inclusus, variis agri beati
Numquam deliciis fruere? numquam
Ruris gaudia noveris? miselle,
Rumpe obstantia claustra, rumpe lentas
10
Moras, si sapis, optimumque amicum
Vise. Hic Vergilium tuum, meumque
Catullum vacui legemus. Hic tu
Cultis versiculis canes amoenos
Hortos, et vitrei lacus decentes
15
Nymphas: me cithara bonum Gibertum
Iuvat dicere, cuius hic agellus
Mihi munere partus. Hunc agellum
Ille donat habere, quo nec alter
Baccho, et Palladi gratior, nec alter
20
Musis otia, et abditos recessus
Praebet commodius. Modo haec benigni
Faxint propria dona di, talenta
Croesi despicio, Midaeque acervos.
21. ad Petrum Victorium
VICTORI, tibi plurimum fatemur
Nos debere, quibus tuo labore
Hic Aristotelis libellus artem,
Et mysteria rhetorum recludens
5
Explanatur ita apte, et eleganter,
Vt quem aegre unus, et alter eruditus
Intellexerat ante, ineruditi
Te docente queant labore nullo
Tunc intelligere. Ergo iure cuncti
10
Indocti simul, atque docti amamus
Te de hoc munere, maximasque semper
Labori tuo, et eruditioni,
Rhetor maxime, gratias agemus.
22. ad Antonium Massam
Etsi Sulpiciis, Catonibusque
Non cedis gravitate, nec patroni
Vllius celebrat domum perinde
Ac tuam populus, tamen caveto
5
Ne supercilio nimis severo
Lusus molliculos meae Camoenae
Spernas, optime MASSA; nam Platonis,
Quo nemo gravior fuisse fertur,
Exstant carmina melle dulciora,
10
Quae summa faciebat is senecta,
Non semper studiis vacans severis.
Et noster quoque Tullius solebat
E foro rediens laborioso
Versus scribere delicatiores,
15
Vt curis animum gravem levaret.
His auctoribus, ut reor, licebit
Nugas Flaminii legas ad ignem,
Cum te garrula turba liberorum
Dicendi nimio labore fessum
20
Ad iocos vocat, et leves cachinnos.
23. ad Carolum Gualterutium
Quas agam tibi gratias, quibusque
Verbis, CAROLE? qui mei negoti,
Duri, Iuppiter! et laboriosi,
Procurator, ad exitus secundos
5
Rem tam commode, et apte, et expedite
Duxisti, ut videare par agendis
Rebus Mercurio Iovis ministro,
Quem deum ingenio, eloquentiaque
Omnes vincere, praedicant poetae.
10
Ergo, candide amice, dum laboras
Pro me quotidie, otio ipse dulci,
Cupitoque fruor Casertae in agro,
Qui pulcherrimus omnium locorum
Iure dicitur. Hic bonas precabor
15
Musas, ut faciant tibi poema,
In quo nomen, honos, tuaeque laudes
Vivant innumerabiles per annos.
24. ad Basilium Zanchum
Iudex candide carminum meorum,
Quamquam gratulor et tibi, et faceto
Arcellae, quod amore iuncti, et una
Domo, vivitis optime, ac beate,
5
Tamen, si licet intimo sodali
Verum dicere, nec tacere quidquam,
Quod absis, doleo, tuique ferre
Vix desiderium queo; nec illo
Torquetur minus optimus Priulus:
10
Nam dulcis tua Musa, comitasque,
Et rara probitas, fidesque utrumque
Sic incendit amore, vita acerba
Te sine ut videatur, olim utrique
Iucundissima quae solebat esse
15
Te praesente. Quid ergo, care ZANCHE,
Agendum? an tibi suadeam, relicto
Arcella ut redeas? meumne tanti
Commodum faciam, et Priulum, ut illi
Cui plus debeo paene quam Priulo,
20
Sic incommodem iniquus? immo, amice,
Arcellam cole, ama, nec unguem ab ipso
Latum, quaeso, recede; quippe inani
Nos desiderio, tui atque amore
Vel tabescere malo, quam carere
25
Suis deliciis venustum amicum.
25. ad Franciscum Turrianum
Per tui Ciceronis, et Terenti
Scripta te rogo, TVRRIANE docte,
Vt postridie adhuc rubente mane,
Cum foecundat humum decorus almo
5
Rore Lucifer, exiens Giberti
Domo ad me venias equo citato,
Ne tibi igneus antevertat aestus.
Hic fontem prope vitreum sub umbra
Formosi nemoris tibi parabo
10
Prandium Iove dignum. Habebis et lac
Dulce, et caseolum recentem, et ova,
Et suaves pepones, novaque cera
Magis lutea pruna. Delicatos
Addam pisciculos, nitens salubri
15
Quos alit mihi rivulus sub unda.
Ad mensam vetulus canet colonus
Iocosissima carmina, et coloni
Quinque filiolae simul choreas
Plaudent virgineo pede. Inde ocellos
20
Vt primum sopor incubans gravabit,
Iucundissime amice, te sub antrum
Ducam, quod croceis tegunt corymbis
Serpentes hederae, imminensque laurus
Suaviter foliis susurrat. At tu
25
Ne febrim metuas, gravedinemve;
Est enim locus innocens. Vbi ergo
Hic satis requieveris, legentur
Lusus Vergilii, et Syracusani
Vatis, quo nihil est magis venustum,
30
Nihil dulcius, ut mihi videtur.
Cum se fregerit aestus, in virenti
Convalle spatiabimur; sequetur
Brevis coena; redibis inde ad urbem.
26. ad Romulum Amasaeum
Sic te, ROMVLE, copia beata
Fandi, et omnigena eruditione
Vincat Pompilius tuus; benignus
Sic te sospitet inter arma, divum
5
Rex, oro, mihi mitte crebriores
Posthac litterulas; nec ullus umquam
Tabellarius huc equis citatis
Currat Vindelica profectus ora,
Quin epistolium tuo sodali
10
Afferat. Neque tu, quid ipse Caesar,
Quid Germania Caesari resistens
Castris oppositis gerat, labora
Mihi scribere. Nec quid ipse Caesar,
Nec Germania quid gerat, laboro
15
Scire: unum hoc mihi nosse, amice, cordi est,
Vt Farnesius inclytus laborem
Durae militiae ferat. Valere
Ipsum dic; nihil amplius requiro.
27. ad Adamum Fumanum
Cum, FVMANE, tuus, meusque nuper
Scripsisset mihi Turrianus, omnes
De tua medicos salute parvam
Iam spem habere, dolor meam occupavit
5
Sic mentem, ut fugeret quies ocellis,
Nec flendi modus ullus esset. Ergo
Tam bonum mihi mors acerba amicum,
Prima surripiet iuventa? amicum,
Quo nec candidior fuit, nec alter
10
Erit; cui dederat loqui rotundo
Ore pulcher Apollo, sive Graecos
Versus conderet ille, seu Latinos.
Haec, et quae dolor improbus querenti
Suggerebat, amice, sum locutus,
15
Vix parcens superis. Sed ecce laeta
Venit littera nunc, tuae salutis
Felix nuntia, qua meum revixit
Cor, ut flosculus igne semiustus
Solis, quem reficit benigna Luna
20
Rore frigidulo. Nec ulla mater
Natum depositum videns deorum
Dono restitui, magis triumphat
Gaudio. Bone Iuppiter, benigno
Quem tu numine ianua rapacis
25
Nunc Orci eripuisti, eumdem eodem
Serva numine plurimos in annos.
28. ad Bonifacium Bivilaquam
De me ne male sentias, amice,
Quod te visere proximis diebus
Cum proclive foret facillimumque,
Id tamen minime egerim. Per agros
5
Tuos, et medios quidem ambulavi
Ad Camillum adiens meum; sed, oro,
Qua possem ratione suspicari,
Agros esse tuos, tuamque villam,
Quam vidi procul eminentem? amice
10
Candidissime, tale si quid umquam
In mentem mihi venit, aut venire
Quivit, mente tua effluam, meique
Fias nominis immemor, nec umquam
Iucunda amplius allocutione
15
Digneris tenerum tuum sodalem;
Quod foret mihi acerbius vel ipsa
Morte, sive quid esse morte acerba
Potest saevius. Est enim leporis
Tanta vis tui, et intimas medullas
20
Ita incendit amore, ut ardeam aeque
Totus, ac iuvenis decore capta
Virgo candida suscitantis imo
Flammam in pectore, quam nec imber alto
Caelo praecipitans, nec ulla iam quit
25
Vnda exstinguere; non si amara Tethys
Ardentem Oceani obruat procellis.
29. ad Christophorum Longolium
Dum tu Naugerio, optimoque Bembo,
LONGOLI, frueris, tuique Tulli
Laudes aequiparare tendis; ipse,
Vbi molibus arduis ad astra
5
Se tollit Genua, hortulis amoenis
Abditus Stephani mei tuique,
Nunc Aristotelis lego libellos,
Caelestem sapientiam, virique
Mirans ingenium: modo ad Catulli
10
Dulces versiculos relapsus, inter
Argutas volucres cano sub umbra
Silvae lauricomae iacens: modo ipse
Ludo carmina, qualia in Lycei
Nigris saltibus Arcades canebant,
15
Antequam fera gens profecta ab oris
Incultae Scythiae procul Menalcas,
Tityrosque fugaret. Ipse vero
Saulius, tua dum laborat ire
Per vestigia, Tullium urget, uno
20
In illo stupet, et nimis beatum,
LONGOLI, putat esse te, benignus
Cui dat Iuppiter esse tam propinquum
Scriptori egregio. Ast ubi remisit
Aestus, nec querulis sonant cicadis
25
Arbusta amplius, igneusque iam Sol
Abit, nos pelagi propinqui ad undam
Imus. Hic scopulo sedens uterque
Pisces captat arundine, et videre
Cymbas purpureo mari volantes
30
Iuvat. Flaminii tui, tuique
Sauli, candide amice, vita qualis
Sit, vides: ea si placet, venito,
Et vitae cumulum addito beatae
Tui Flaminii, tuique Sauli.
30. ad Dominicum Saulium
Quod virtus tua maxima invidorum
Telis obiicitur, dolere, SAVLI,
Numquam desino pro meo vetusto
In te amore, tuaque perpolita
5
Doctrina, et bonitate singulari:
Idem gratulor intuens tumultu
In tanto placidam tuam quietem,
Dum mente intrepida impetum furentis
Fortunae toleras. Sed ipsa tandem
10
Innocentia vincet; et repulsis
Cernes criminibus tuam micare
Famam, ut nubibus hinc et hinc fugatis
Sol ardet radians nitente luce.
31. ad Petrum Carnesecum de Emanuele Chio medico
Di boni tua vota, CARNESECE,
Audivere: fugit siticulosa
Febris, et redit ad meos ocellos
Quies, et cibus incipit iuvare,
5
Et Bacchi minus est latex amarus;
Et, quod laetitias meas adauget,
Me Chius medicus fricatione,
Et victu tenui levat, remotis
Omnium medicaminum venenis,
10
Queis languentia membra deteruntur.
Ipse utrum melior, peritiorve,
Sit plane dubites: benigniorem
Non certe invenias, pecuniamve
Curantem minus. Et suis medetur
15
Aegrotis ita amanter, ut parentes
Aut nati, aut videantur esse fratres.
O Chium medicum bonum, atque suavem,
Et tibi, inclyte Coe, comparandum!
32. ad Philippum Gerium
Quid rerum geris, o venuste GERI?
Num cessas? tibi nil minus profecto
Convenit, bona quem Thalia parvum
In sinu erudiit suo, deditque
5
Vatum florea prata pervagantem
Versus fingere melle dulciores.
Quod si scribis, ut arbitror, tuumque
Moronum celebras, ad astra iustis
Ferens laudibus, aureosque mores,
10
Virtutesque viri paras in aevum
Aeternare, facis quidem quod est te,
Et tua pietate dignum: at illud
Indignum nimis, et nimis molestum,
Quod celas, neque me, ut soles, amice,
15
Oblectas lepida tua Camoena.
Quare per tuum Apollinem, tuamque
Musam, et Maeonidem sacrum, et Maronem
Oro, si quid habes, bono sodali
Mitte. Nil mihi gratius, magisve
20
Nostro feceris hercle amore dignum.
33. ad Octavium cognomento patrem
OCTAVI PATER, ad Viterbiensem
Secessum venias, rogamus omnes;
Polus, Parpalias, Priulus, ipse
Tuus Flaminius. Nec esse Romae
5
Tutum est, cum rapidus caniculari
Aestu Sol furit, et Viterbi in urbe
Iucundo fruimur tepore veris
Aestate in media. Nec ulla certe
Est salubrior ora, nec sodales
10
Tui habes, mihi crede, amantiores
Vsquam; te licet elegantiorum
Nemo non amet unice, colatque.
Cur ergo, PATER, huc venire cessas?
Num te illa innumerabilis librorum
15
Tenet copia curiosum? habebis
Et hic Graeca volumina et Latina,
Quae lassare valent decem otiosos
Plinios. Licet usque, et usque, et usque
Noctes, atque dies legas, ut hercle
20
Facis, (ne dubita) tamen novorum
Haud te deficiet librorum acervus.
Ergo rumpe moras, PATER venuste,
Mellite, optime, nec tuos sodales
Contemtos habe. Amore vinci ab ullo
25
In primis tibi turpe, quem fatentur
Exemplum memorandum amoris omnes.
34. ad Ludovicum Beccatellum
Si recte tibi, LVDOVICE care, est,
Gratias ago dis. At esse recte
Qui potest? brevis hora si quieti
Vix umquam datur, et bonis libellis,
5
Quibus nil tibi carius, salutem
Multam dicere cogeris, nec agri
Licet delicias tui videre.
Sed dic, optime amice, quis laborum
Tandem finis erit? vides capillum
10
Iam canescere, iam senecta frontem
Rugis incipit exarare, nec tu
Vivere incipis? an manum rapacem
Dum Mors iniiciat tibi repente
Exspectas? miser, ah miser, fugaci
15
Vitae consule, et Vrbe derelicta,
In tuo requiesce tandem agello.
35. ad Nicolaum Ormanetum
Quid, o candide amice, semper ista
Iuvat vivere in Vrbe, cursitando
Nunc per limina principum superba,
Nunc subsellia iudicum terendo?
5
ORMANETE, fugit levis iuventa
Ventis ocyor, et subit senectus
Curva, quam sequitur ferox tenebris
Mors operta; nec illius furorem
Arcet nobilium favor: clientem, et
10
Patronum rapit illa. Amice, quaeso,
Vive, dum licet, otioque dulci
Ruris elue amara civitatis.
Si gustare mei semel quietem
Agelli potes, et periclitari
15
Quam sit suave tumultuosa ab Vrbe
Semotum sibi vivere, otiosa
Numquam sit mihi vita, ni potentum
Fortunasque, domosque, gratiamque
Arbitrabere vix pili aestimandas.
20
Tunc dices: Nihil est profecto mirum,
Meus Flaminius quod esse laetus
Fortuna exigua, brevique censu
Audet, nil populi leves honores
Curans, nil rutilos Midarum acervos.
36. ad Raymundum Turrianum
de Francisco fratris eius filio
Venimus, bone TVRRIANE, ad Vrbem
Salvi, et incolumes, nec ulla passi
Viae incommoda; verum in Vrbe posthac
Salvi, et incolumes utrum futuri
5
Simus, nescio; nam tremit tumultu
Tellus Romula maximo: propinquat
Miles barbarus, et ferox minatur
Caedem, incendia; nec satis videmus
Tantorum effugium periculorum.
10
Sed cum multa animo meo recursent
Molestissima, nil ita ad dolorem
Accidit grave, ut hic videre fratris
Tui filium. Acerba sicne fata
Tulisse, ut puer hic ad Vrbem adiret
15
Isto tempore tam periculoso?
Mene, quod nimis ingravat dolorem,
Exstitisse profectionis huius
Auctorem? bone Iuppiter, malorum
Quidquid huic puero imminet, redundet
20
In meum caput, obsecro. Quid iste
Puer commeruit? puer bonarum
Cura Pieridum; puer Catullo
Suo municipi futurus olim
Par, aut maior. Et hunc, Apollo sancte,
25
Sines ludibrium esse barbarorum?
Huc ades, bone dive, seu fluenta
Xanthi, seu retinent amoena Cynthi
Te iuga; huc ades, o pharetra et arcu
Insignis. Fera fata si Quirini
30
Vrbem evertere destinant, misellum
Ah saltem puerum tuum, tuumque,
Oro, Flaminium tuere. Vterque
Est tuus famulus: uterque sese
A primis tibi dedicavit annis.
37. ad honoratum Fascitellum
FASCITELLE, quid otio in beato
Dictavit tibi roscidis sub antris
Musa candida? nil soles profecto
Vmquam scribere laurea corona
5
Non dignum. Ipse miser tumultuosa
Vrbe detineor: tibi benignus
Dedit Iuppiter in remoto agello
Latentem placida frui quiete,
Inter Socraticos libros, et inter
10
Nymphas, et Satyros, nihil profani
Curantem populi leves honores.
Verum, sive aliquid Marone dignum
Pangis, sive modis Horatianis
Iuvat ludere, quidquid est, sodali
15
Tuo mitte. Alii sibi, atque Musis
Scribant: tu cave, carmina occulas quae
Digna sunt medio legi theatro.
38. ad Blosium Palladium
Plurimam BLOSIO suo salutem
Dicit Flaminius malus poeta
Omnium lepidissimo poetae.
Quae tu carmina per iocum, atque lusum
5
Scripsisti ad Iovium bonum sodalem
Iucunde, lepide, facete, amanter,
Non sunt Flaminio malo poeta
Digna carmina, sed tuo Catullo,
Quo nil salsius, elegantiusve.
10
Nam nec tam similem suo gemello
Gemellum peperit venusta Leda,
Es tu quam similis tuo Catullo.
39. ad Ioannem Franciscum Binum
Quid Horto, bone BINE, qui solebat
Plura carmina quam rosas, et herbas
Olim fundere, contigisse dicam?
Cur ex garrulo, et eloquente factus
5
Iam sit Harpocrates. Tamen nec illi
Desunt lilia, nec rosae: ille grandes
Lactucas habet, ocymumque: tortus
Abundat cucumis, rubent ubique
Fraga: quin et apis levi susurro
10
Illum provocat ad canendum. At ipse,
Quasi grandine verberatus esset,
Aut fur omnia sustulisset, odit
Locum, et carmina; scilicet sequuntur
Mores et domini instituta, servi.
15
Dum tu carmina, BINE, amasti, et Hortus
Ipse carmina amavit: at simul tu
Lucrum versibus esse praeferendum
Putasti, Hortus item studet lucello,
Et se divitibus locat, merasque
20
Nugas carmina, ineptiasque ducit.
At tibi male sit, malum lucellum,
Musae pernicies, malum lucellum;
Tua certe opera bonis, facetisque
Horti carminibus diu caremus.
40. ad Bernardinum Maphaeum
MAPHAEE unanimis mihi sodalis,
Si quid de domini tui meique
Salute est tibi nuntiatum, amabo
Fac me participem; malamque curam,
5
Quae affixa interioribus medullis
Noctes atque dies edit misellum,
Aufer. Vindelicis enim feruntur
Nuntii lacrimabiles ab oris
De febri assidua, et periculosa
10
Farnesi. O nimium mihi molesti
Nuntii, mala tanta qui minantur!
Quod si quid melius tuae cupitae
Ferent litterulae, metumque tristi
Absterges animo, tibi rependent
15
Centum versiculos meae Camoenae,
Qui testentur ubique, dum licebit
Ipsis vivere, nil fuisse magni
Farnesi mihi carius salute.
41. ad Petrum Viperam
Fortunate senex, senex beate,
Quo te carmine praedicare possim?
Est domus tibi parva, sed supellex
Munda, lectulus elegans, tabellae
5
Quae suis oculos vel eruditos
Figuris teneant, cubiculumque
Ornatum satis, et satis librorum
Magna copia, qui bene, ac beate
Docent vivere, mensa pura, victus
10
Simplicissimus. Est tibi fidelis
Minister, vetulus sodalis idem,
Qui cum fallere tempus, et iocari
Soles suaviter; est enim facetus
Senex, blandus, amabilis, disertus.
15
Haec ad commoda tam beata magnum
Adiungit cumulum hortulus venustus,
Quem vel Corycius senex agello
Suo praeferat, omniumque dicat
Pater Nausicaae hortulorum ocellum.
20
Adde, quod viridis tibi senectus,
Quod mens candida, candidique mores:
Quod sestertia quinque ab Vrbe missa
Sunt satis tibi singulos per annos.
Abest ambitio, timorque leti,
25
Et quidquid miseram facit senectam;
Nam Deo pietas amica, vitae,
Et morti bona cuncta pollicetur.
Fortunate senex, senex beate,
Quo te carmine praedicare possim?
42. ad Hieronymum Bagium
Cum tot sustineas, BAGI, labores,
Tot negotia nostri amore, quidnam
Pro tantis meritis tibi rependam?
Vnum hoc scilicet, elegantiarum
5
Vt patrem omnium, et omnium leporum
Domi convenias, eique dicas
Meo nomine plurimam salutem.
Quis iste, unde, ubi sit, requiris? hic est
Optimus Galeatius, Suessa
10
Quem ferax genuit, tenent Penates
Nunc tuae patriae, et domum frequentat
Moroni egregii. Ille te benigne
Amplexabitur, ut meum sodalem.
Id primo; ast ubi vir bonus venustos
15
Et mores faciles tuos parumper
Gustarit, geret in suis ocellis
Tuo nomine te, nec alter illi
Erit carior; hinc senex habebit
Maximam mihi gratiam. Ipse, quidquid
20
Tibi debeo, persolutum abunde
Arbitraberis, et simul putabis
Me tuum insuper esse creditorem.
43. ad Marium Galeotam
Tune, docte MARI, tuo sodali
Potes consulere, ut suas ineptas
Nugas edat, et ora per virorum
Vagari sinat? Actione vestro
5
Me contendere vis? ego, inquam, amice,
Postquam is carmina tam venusta, tamque
Polita edidit, audeam libellos
Meos edere? nonne, quaeso, id esset,
Olori obstrepere anserem? sit ergo
10
Satis, si tibi, candidisque amicis
Lusus putidulae meae Camoenae
Ostendo. Nihil est mihi timendum,
Dum sese mea continet Camoena
Istis finibus: at venire in ora
15
Si vulgi audeat, ah nimis misellum
Tuum Flaminium! boni poetae
Quem Aquinum, Bavium, et sui venenum
Saecli, atque opprobrium esse praedicabunt.
44. ad Blosium Palladium
Leporum pater et facetiarum,
BLOSI candide, cernis, ut profundum
Tuis hendecasyllabis iocosis
Veternum excutias meae Camoenae?
5
Quae iam dedidicit loqui Latine;
Et pedes reperire, queis venusti
Currunt versiculi, sonosque dulces
Portant auribus eruditiorum.
At tu quidquid id est ineptiarum,
10
Quod mitto tibi, per tuam Turundam,
Per sales, ioca, tinnulos cachinnos
Festivae comites dicacitatis,
Per tuos, precor, Atticos lepores,
Ne prodire sinas in ora vulgi,
15
Iucunde, unanimis, venuste amice.
45. ad Ludovicum Canossam
Rogas ut veniam, CANOSSA, ad agri
Tui delicias, et eleganter
Describis mihi prata, villam, et hortos,
Et fontem, et fluvium, nemusque opacum.
5
Haec sunt maxima, maximeque possint
Quemvis allicere: at nihil profecto
Me tuo magis allicit lepore,
Et tua bonitate singulari;
Queis ita afficior, patrone magne,
10
Vt tunc denique vita cara, dulcis,
Vitalis mihi sit, tuis adesse,
Cum possum, alloquiis, daturque tecum
Coenare, et legere, et deambulare.
Ergo, si mihi di favent, omissis
15
Curis omnibus ad tuum volabo
Garzianum, ubi primum amabilis lux
Rebus reddere coeperit colorem
Die postero. Interim valebis.
46. ad Fabritium Brancutium
FABRITI optime, qui manu eleganti
Scribis carmina, quae Camoena dictat
Singulis mihi noctibus, quietem
Dum terris sopor irrigat, quid ipse
5
Quid pro te faciam? Deos rogabo,
Vt qui carior est tuis ocellis
Tibi Tullius, is suum in loquendo
Leporem, ingeniumque, copiamque
Inspiret tibi, nobilemque, et illam
10
Scribendi variam optimamque formam
Det effingere sic, ut esse cunctis
Tullius videare, Tullianus
Qui iure omnibus esse nunc videris.
47. ad Hieronymum Pontanum
Quod, HIERONYME, patriis ab oris,
Cornelique Foro procul remotus,
Nunc urbem maris incolo Hadriani
Reginam, modo Romuli superbas
5
Arces praefero, vel venusta rura
Casertae, nihil est profecto, cur me
Amantem patriae parum arbitrere.
Ante urbes alias, et ante me ipsum
Illam semper amavi, et usque amabo,
10
Dum sensum mihi caelites amandi
Concedent. Itaque ipsa magnitudo
Amoris facit, ut carere malim
Optata genitrice, quam videre
Illam armis, odiisque saevientum
15
Natorum laniatam. Acerba fata
Cives praecipites agunt, nec ulla
Tangit cura parentis efferatas
Mentes. Cur igitur colam paternos
Lares? num ut videam meis ocellis
20
Vias sanguine civium meorum
Manantes, et ubique tecta saevo
Igne ardentia? quin meas ad aures
Nefanda haec scelera, impiaeque caedes
Quando perveniunt, abire ad Indos,
25
Et ultra Oceanum opto, quo nec ipsum
Nomen dulce mihi, simulque amarum
Corneli penetret Fori, nec ulla
Ruentis patriae venire possit
Fama, quae mihi sic acerba, sic est
30
Taetra, atque horribilis, deos ut hercle
Noctes atque dies rogare pergam,
Vel servent patriam meam, vel ipsi
Dent mihi subita perire morte.
48. ad Vincentium Gerium
Ergo, candide GERI, abire certum est?
Tune, quem mihi luce cariorem
Fecerunt lepidi, bonique mores,
Abibis procul, et procul manebis
5
Semper? o mihi rem gravem, atque acerbam!
Cur, ah cur, superi, meos amicos
Aut exstinguitis, aut meis ocellis
Vivos surripitis? perire malim
Profecto, mala quam videre tanta.
10
I felix tamen, i, venuste GERI,
Et solare tuam bonam parentem,
Quae desiderio tui misella
Tabescit; nimium diu misella
Caret deliciis suis, facitque
15
Vota vix numeranda pro cupito
Filii reditu. Sed, o tenella
Mater, flebilibus modum querelis
Pone; iam venit, en venit venustus
Ad te filius, atque eum venustae
20
Virgini sociabis, et venustam
Videbis sobolem brevi, et iuvabit
Saepe dicere balba verba parvis
Anum cum pueris, puellulisque;
Et cum venerit hora iam suprema,
25
In nati gremio beata vitam
Finies, satis et super nepotum
In turba numerosa adhuc superstes.
49. Ad M. Antonium Faitam,
de morte Victoriae Columnae
MARCE, cui citharam dedit canorus
Apollo, citharam cape, aureumque
Plectrum, et Flaminii tui dolorem
Leva, quem capit ex suae COLVMNAE
5
Acerbo interitu. Hei mihi, COLVMNA,
Omnes laetitias meas ad unam
Exstinxti moriens! COLVMNA, morte
Tua, reddita vita leto amaro
Mihi tristior est; nec ulla cordi
10
Iam quies datur, ex quo acerba fata
Te mihi eripuere. O mearum
Curarum requies, tuo licebat
Dum sermone frui, tuisque sanctis
Aegram colloquiis levare mentem!
15
At tu, candide MARCE, si qua nostri
Tangit cura animum tuum, experire,
Num cantu citharae tuae sonorae
Infandos animi mei dolores
Temperare queas. Amice dulcis,
20
Paullisper recrea misellum amicum;
Sic Phoebus pater, et novem sorores
Ament te mage quam suos ocellos:
Sic cedat tibi magnus ille Arion,
Omni Nereidum choro stupente,
25
Quem pisces placido tulere ponto
Curva ad litora Taenari canentem
Lyra carmina eburnea, furentes
Quae maris requiescere procellas,
Et duros scopulos movere possent.
50. ad Tryphonem Bentium
O dentatior et lupis, et apris,
Et saetosior hirco olente, et idem
Tamen deliciae novem dearum,
Quae silvam Aoniam colunt, et idem
5
Amores boni Apollinis, quot, oro,
Epigrammata post meum recessum
Dictarunt, bone BENTI, et iste, et illae
Suis deliciis, amoribusque?
Nam quidam meus, et tuus sodalis
10
Tridento veniens, ait trecenta
Te vel plura Epigrammata incitatum
Plusquam Pierio furore nuper
Effudisse, quibus vel ipse cedat
Meus Naugerius, meusque Bembus.
15
Quae si sunt mihi nuntiata vere,
Plurimum tibi gratulor: sed idem
Irascor tibi non minus, quod isthaec
Celas Flaminium. Sed heus amice,
Num reddit furor iste te superbum? et
20
Nos vates minimi videmur esse
Indigni quibus haec legenda mittas?
Sed contra, furiose, sic habeto:
Musarum furor haud facit superbum,
Sed comem, et facilem. Vide ergo, BENTI,
25
Ne tuus furor iste sit cerebri,
Qui feros facit et malos poetas.
51. ad Hieronymum Fracastorium
FRASTORI venerande, cui medendi
Vsum pulcher Apollo, carminisque
Artem donat habere, nonne cernis,
Tuum Flaminium perire dira
5
Tabe? non recreat cibus misellum;
Non grata vigiles quiete ocelli
Teguntur: macie vides suprema
Corpus confici, ut umbra inanis esse
Iam plane videar; modisque miris
10
Pallor occupat ora; languidosque
Artus vix traho; nec iuvare possunt
Dulci carmine candidae Camoenae,
Nec blando alloquio boni sodales:
Ipsa sed mihi lux amara, et atrae
15
Noctis tempora sunt amariora
Felle, et Thessaliae malis venenis.
At tu, candide amice, vel sodali
Fer tuo auxilium, vel ipsa morbi
Si vis tabifici recepta venis,
20
Humanis opibus, magistrae et arti
Nescit cedere, carminum tuorum
Lepore advoca Apollinem, rogaque
Ne prima miserum sinat iuventa
Tam crudeliter interire. Cur ah
25
Cultorem patitur suum sub ipso
Flore aetatis abire moestum ad umbras
Pallentes Erebi? quid ergo prodest
Ipsi, et Aoniis suis puellis
Cuncta posthabuisse? quidve prodest
30
Vita puriter acta? nunc misello
Nunc o subvenias, Apollo sancte,
Et preces teneri tui poetae
Audi dexter. Opaca sive Cynthi
Vmbra, sive Heliconii recessus
35
Te tenent nemora aureo sonantem
Plectro carmina, quae beata lauri
Discit silva, ades o deum voluptas,
Ades numine dextro, et imminentem
Orcum iam capiti meo repelle;
40
Vt FRASTORIVS ob suum sodalem
Salvum et incolumem tibi rependat
Mille carmina, te canens, tuamque
Matrem, et virgineos tuae sororis
Mores, et studia, et pharetram, et arcum, et
45
Currum noctivagum aurea inter astra,
Quo se candida diva fert Olympi
Per campos, lavis ipse cum rubente
Fessas Oceano tuas quadrigas.
52. ad Hippolytum Atestinum cardinalem
Clara semideum propago avorum,
Romani decus inclytum Senatus,
O si praeteritam mihi iuventam
Di magni referant, oloris instar
5
Cum vox dulce sonans fluebat ore
Gaudens Aeolio sacrare versu
Heroum benefacta, non mehercle
Indictas sinerem tuas canendo
Laudes: te mea Musa dulcis omnes
10
Ferret per populos, tuumque nomen
Astris insereret. Sed alba utrisque
Serpens temporibus senecta cantum
Abstulit mihi, spiritumque, Phoebi
Munus, in vacuas fugavit auras.
15
Quare ne tenuem tuos honores
Iam factus nimium malus poeta,
Illos suspiciam, pater, silendo.
53. ad Laelium et Hippolytum fratres Capilupos
Fratres optimi, et optimi poetae,
Nec minus boni amici, et iidem amati
Ob mores lepidos, et elegantes
Amicis mage, quam suas puellas
5
Lascivi iuvenes amant, quid, oro,
Quidnam consilii datis? Solemus,
Vt fit, ludere versibus, remisso
Nonnumquam studio severiore.
Hos versus alii probant, eosdem
10
Improbant alii: ipse, utris habenda
Fides, nescio; sed fidele vestrum
Sequar consilium, boni sodales,
Quos docti merito huius eruditi
Aevi Quintilios solent vocare.
15
Ergo mitto mearum ineptiarum
Partem: vos legite, atque utrum relinquam
Hoc ludi genus, an sequar, monete.