Argumentum
Infames fugit Hesperidas. Prope deperit aestu
Dum venit ad Pariam: hic mores, genus, et loca discit.
Post Manacumanam terram, ditemque Cumanam,
Curianamque legens, Quiqueiae constitit arvis.
5
Mittitur ad Regem vinctus, nil tale merentem
Rex levat amplexu, coeptosque hortatur ad ausus.
Inde ego digrediens ternis cum puppibus aequor
Ingredior maris; hic sparsas per caerula terras
Invenio, quas Hesperidas coluisse superstes
Fama refert: has infectas vitio aeris oras
5
Effugimus densaque simul caligine caelum.
Dehinc testudinibus plenum tandem ad mare veni,
Applicuique rates vicini ad littoris oram,
Quod gentes habitant diversa per aequora vectae,
Quas scabies mala pertentat, quam sanguine largo
10
Et gelido illarum tingunt, niveumque colorem,
Invisamque luem toto de corpore pellunt;
Has solum mandunt aegri, dum corpora curant.
Insula non longe posita est, quae vertice ab alto
Et circum latera et circum iuga celsa ruebat
15
Ignitos caeli rapido cum turbine tractus,
Cum spirant contra validi de partibus Euri
Et cava percurrunt immissis flatibus antra,
Ardentesque globos flammarum ad sidera volvit
Sulphureo immixtos fumo atque bituminis aura:
20
Non secus Aetna solet luce expirare cavernis
Sicaniis volucres fumos, et noctibus ignes.
Atque viam tenuit vasti maris aerea pinus
Australis, tandemque, in fervida marmora ponti
Rumpimus. Hic calor austrinus membra, ossa, medullasque
25
Intrabat, nec erat requies, nam mole fluebat
Corporea immundus sudor calefactus, et aer
Paene ipsa urebat cava vela, gravisque carinas
Vexabat fessas pelagi sine murmure fervor,
Atque cados aestus scindebat et arida transtra:
30
Navita nec poterat tantos perferre calores.
Et tunc tempus erat, quo messor laetus aristas
Colligit, et late Cancri sub sideris ortu
Aestuat omnis ager, campique ardore dehiscunt.
Interea hic octo soles, sine flatibus ullis
35
Ventorum, placidus tanto in discrimine pontus
Oppressum me detinuit, ubi nulla salutis
Spes erat, et iuvit nos tunc densissima nubes,
Quae texit spatium hoc ponti nostrasque biremes.
Hic ego me caelo vertens sum talia fatus:
40
'Eripe me his, Pater alme, malis et per mare vectum
Respice in infidas Syrtes, da tendere cursus
Posse ratem ad portum, tantamque evadere pestem.
Adsis, o Virgo alma, precor sanctissima, namque
In sua vota vocat te navita, cum mare fundo
45
Aestuat et rapidi volvunt freta fervida venti,
Inque fugam infesto conversus miles ab hoste
Te semper vocat auxilio, silvisque viator
Luciferi insidiis hominum deprensus in ortu
Alta suos tendens ad caeli sidera vultus,
50
Latronum duce Te sperat se evadere fraudes,
Vnigenamque tuum, mihi qui Dominusque, Deusque,
Et fuit, et mihi semper erit, ne deserat, ora'.
Nec mora spirarunt Vulturni flamina, et aequor
Per placidum puppis fertur, rostroque profundum
55
Tranquillum ruit huc illuc, versusque cadentem,
Qua longe montes aperit, silvamque comantem,
Impello solem puppes, et verrimus undas.
Tunc noster sese vertex subducere coepit,
Astrorumque alios hunc contra aspeximus ignes
60
Atque aliam coeli faciem, quam noram ego primum
Esse plagam austrinae partis, nam sidera nostris
Elucent mage, temperies mitissima passim est.
Ipsa ratis vasti dorsum maris ascendebat,
Haud secus ac celsum montem, sed non tamen ulla
65
Ardua terrarum prope, vel longinqua videbam.
Tunc nos ignarique viae, trepidique calore,
Protinus excutimur longinqua per aequora cursu
Atque iterum sese nostris ostendere coepit
Luminibus caelo vertex sublimis ab alto.
70
Tertia lux tandem nebulis erupit et alto
Fulsit, et e nostris aestusque colorque recessit
Ossibus et membris venit vigor. Inde per aequor
Immensum tentamus iter, quo marmore vasto
Nulla videbatur circum se attollere tellus.
75
Conscendit malum Mendez ut cernere posset
Eminus Oceani tractus, tunc lumina vertens
Ad nos exclamat longe se cernere terram,
Quae montes ternos monstrat, silvamque comantem.
Quo laeto clamore, dolor procul abfuit omnis
80
Et solitae vires animo rediere, abiitque
Pallidus ore color, nosque anxia cura reliquit.
Sed non hoc potui propter vada proxima littus
Tangere, tunc illic silvas, et prata sub umbris
Arboreis, et littoreo beneolentia tractu
85
Gramina, et halantes conspexi floribus hortos.
Prosequimur nostros cursus, tandemque sub ortu
Aurorae et solis radiantia lumina contra
Ingentem portum intramus, quum lucidus inter
Signa Leo late attollit humerosque iubasque
90
Fulgentes, et triticeas terit area messes,
Agricolamque labor durus sub sole fatigat.
Portus erat prope fontis aquam, quae tramite lapso
Gramineo mites undas littusque petebat.
Huc nobis visum est defessas condere puppes,
95
Compagesque simul quassas coniungere, et arma
Instaurare ratis, curare et corpora fessa.
Indigenae nulli hanc terram littusque colebant,
Hisque locis novi vestigia multa ferarum.
Vicinum littus tacitis accedere remis
100
Aspexi cymbam, quae per vada salsa vehebat
Proceros membris iuvenes, quibus arma sagittae,
Scutaque, et arcus erant, semiustaque cuspide tela.
Longa his caesaries et non intorta fluebat
Per latos effusa humeros, nigrantiaque ora.
105
Inguina gossipio cuncti, mixtoque colore
Velabant, vittisque femur, at caetera nudi.
Ipse hos et signis et laeta voce vocabam,
Queis non visa prius ostendi munera longe,
Et specula hinc calybe e nitido, paterasque figuris
110
Diversis auro pictas, varioque colore.
Aera foraminibus pertusa et concava dulces
Tinnitus longe edebant strepitusque canoros;
Tincta colore rubro ramosa coralia pansis
Portabant nautae manibus. Sed post ubi vidi
115
Nescia muneribus nostris mansuescere corda,
Detorsi hos contra lecto iam milite proram.
Illi autem validis conatibus impellebant
Per pelagus retro lembum, nec dona putabant
Nostra carere dolis, qui non cava vela ratesque
120
Cessabant spectare oculis, atque arma, tubasque,
Atque intertextas argento et murice laenas,
Et longe rauca stridentia tympana voce.
Tunc ego conspiciens oblato munere me nil
Proficere, hic iussi iuvenes inflare cicutas
125
Atque ebur, et cantus prora exercere vicissim,
Ducere et assuetas sublimi in puppe choreas,
Illorum ut sonitus animis dulcedine motis
Ne fugerent. Cymbam sistunt, remisque relictis
Arma manu intrepidi rapiunt, cantuque vocari
130
Insolito sese in certamina dura putabant,
Ignari sonitus litui, vocumque canentum.
Nostrorum pars tela manu, nervoque sagittas
Aptabat, nec non pugnae se quisque parabat.
Hi tandem pacati animos ad littora tendunt,
135
Descenduntque simul, sequitur quos caetera pubes
Atque inter sese signis nutuque loquuntur,
Illi sed postquam rectorem accersere puppis
Me dextra videre, ruunt ad littora et alnum
Conscendunt veriti insidias: volat illa per undas,
140
Quos non insequimur, sed recto tramite vasti
Prosequimur pelagi tractum, quo non procul ingens
Cursus aquae liquido veniebat ab aequore, qua sol
Surgit et occiduas tendit se vertere ad oras.
Invia erat nautis et non tractabilis unda,
145
Quam tenui, et fateor toties me mille procellis
Iactatum, atque in vota Deum me saepe vocasse,
Qua late fervet Scyllae tumida unda sequacis,
Non me vexavit tantum tamen ullus in undis
Terror et indomitum mediis in Syrtibus aequor.
150
Vlteriusque ruens in aperta pericula, tandem
Invenio immensas hoc ipso in littore fauces
Ad quas ille ingens fluxus tendebat aquarum
Et se condebat sinuoso hoc gurgite ponti:
His ego navifragis decursibus Ora Draconis
155
Imposui nomen. Iuxta haec iacet insula vasto
Cincta mari, non illa ullis habitata colonis:
Huic Margaritae mihi nomen ponere visum est.
Non nullos cursum tenui per marmora soles
Dulcis aquae, quantoque magis, Perenotte, cadentem
160
Carbasa vertebam ad solem, tanto magis amnis
Gratus erat: tantus sese erumpebat aquarum
Impetus in pelagi fluctus e faucibus alti
Fluminis occurrens salsis resonantibus undis,
Atque inter sese veluti certamen inibant.
165
Altus hic ad laevam praecelso vertice se mons
Tollebat caelo, quem simius ora colebat
Horrida habens nigrosque oculos, caudamque reflexam.
Nudum littus erat, nullique habitabilis ora.
Descendunt pauci in terram, qui sat bene cultos
170
Passim agros cernunt vacuos cultore, domusque
Exiguas, qui forte habitabant montibus altis.
At latere e montis laevo videre patentem
Planitiem, quam nos petimus, venere sed ipsi
Indigenae externas visuri ad littora gentes.
175
Tellurem hanc Pariam signis et voce vocari
Novimus, et plenam populis, atque ubere campi;
Moribus haec facilis gens est, membrisque decora.
Quattuor indigenas mecum per caerula vexi,
Vt loca vel signis circum, nutuque notarent.
180
His mihi non visum est Pariae considere regnis,
Sed dum littoreos me velle capessere tractus
Abnuerem, procul ecce ruit gens nuda carinas
Visendi studio ad littus, classique propinquant
Certatim innumerae scindentes marmora cymbae.
185
Puro colla auro ornati, gemmisque, lacertosque
Armillis: petii signis quo littore baccas
Totque auri massas legerent, tunc barbara pubes
Per nutus responsa dabat, gemmasque repertas
Atque aurum fulva inventum monstrabat arena.
190
Armatos ego tunc vicina ad littora misi,
Qui pelago et silvis loca proxima cuncta notarent;
Horum ductor erat miles, qui vidit in orbem
Constructas aedes, nigroque sedilia ligno:
Ast operosa tamen portant ad littora fructus
195
Ignotos penitus nostris, varioque colore,
Alba ferunt nec non et vina rubentia secum,
Non uvis expressa, tamen gratissima vina
Fructibus innumeris facta et pluvialibus undis.
Sunt albi indigenae, mites placidique, nec ullum
200
Ipsorum hospitio nec littore cominus arcent.
Inguina gossipio velant, ac caetera nudi.
Qui vero missi fuerant exquirere montes
Vicinosque sinus, redierunt ad cava laeti
Littora, baccarumque simul candentia serta
205
Portarunt, vinique cados, fructusque recentes.
His trahere haud sivere diu me tempus in oris
Vndis corruptae fruges, sed linquere visum est
Has terras, iterum invisuro vere sequenti.
Has Manacapanam indigenae, ditemque Cubanam,
210
Curianamque vocant felices ubere campos.
Et vetuere aurarum animae, pelagusque vadosum,
Praecipitesque maris cursus, nam turbine magno
Ipsa movebatur huc illuc regia puppis.
Syrtibus his tandem et brevibus dubiisque periclis
215
Emersi classe incolumi, vada praetervectus
Saxea. Dehinc tenui iam lasso remige tractus
Ingentis Pariae, credens hanc esse marinis
Fluctibus incinctam et metuens, dum vela per oras
Occasus tendo credens me posse tenere
220
Littora Quiqueiae, classis devenit in altum
Et rapidum flumen, cui cedat turbidus Ister
Et Nilus, quamvis magno comitatus aquarum
Agmine septenis campos maris intret apertos
Fluminibus. Paulo ulterius mox moestus ad ipsum
225
Occasum solis verrebam caerula classe,
Queis passim (nam vera loquor) viret herba profundo
Remigiis invisa: rates fluitantia ponto
Semina tardabant virides imitantia baccas
Lentisci, laetaeque maris sub fluctibus herbae.
230
Sed cum me in vastoque sinu ignotisque viderem
Herbis implicitum, verto mea vela retrorsum
Ad Boream, fluctusque seco Quiqueiae versus
Littora, quae tandem iam nota per aequora vecti
Prendimus, optatasque diu devenimus oras,
235
Cum gravis autumnus fructus ostenderet altis
Arboribus, summisque in collibus uva ruberet.
Pauca super celebri dicam, Perenotte, Quiqueia,
Has inter fama quae non est ultima terras.
Castaneae similis folio est haec insula vasto
240
Cincta mari, circum in numerum quam mille coronant
Portusque, et liquidi fontes, et stagna, lacusque.
Haec gens natura est facilis, nam poplite flexo
Ipse salutabam quoties de more Parentem
Vnigenae Christi, genua inflectebat et altam
245
Ad caeli sua tunc vertebat lumina sedem.
Haec minor Hesperia paulo est, quam quattuor inter
Flumina lata fluunt, quae delabuntur ab altis
Montibus in medio positis, quibus insula surgit.
Iunna petit nitidi resonans ingentia solis
250
Lumina et Eoum littus, Iacheque secundus
Volvit in Oceanum cursus, qua perfurit Auster.
Tertius incurvo decurrit Naiba cornu
Horrificum versus Boream, gelidosque Triones,
Quartus Atibunicus tendit qua lucida solis
255
Lampas ad Oceanum vergit, rutiloque recedens
Lumine sideribus terram, noctemque relinquit.
Quattuor haec numquam robustus flumina fossor
Aggeribus (fama est) cingit, vel caespite vallat:
Attonitus sata laeta videt non vecta per agros
260
Vndantes, non tecta natant, non flumen abundans
Involvit homines undis, aut ordea fossis.
Deducuntque rates remis, sed palmula nostris
Longe est dissimilis, mage lataque, et aequore lembum
Brachia lenta trahunt, dehinc retro brachia ducunt,
265
Namque carent scalmis, ubi possint ponere remos.
Quiqueiae in cunctis fodiunt regionibus aurum,
Cibavo tamen in tractu, magnaque Cubana
Est facile, illud enim non sese abscondit in altis
Visceribus terrae, at primo se ostentat ab ictu
270
Cuspidis incurvae, dum terram scindit agrestis.
Saepe etiam effossis fluviorum quaeritur alveis,
Qua rutilant undae, sed cum cadit humidus alto
Humor et undanti tellurem verberat imbre,
Tunc mixtos auro latices vaga flumina ducunt,
275
Et parvus labor est ipsis, nam caerula subter,
Atque lacus, fluviosque natant, nec flatibus Austri
Terrentur, subita nec tempestate recedunt.
Pars implet cumulo vannum fluvialis arenae,
Quem manibus geminis quatiunt: illa acta sub auras
280
Effulgens flavis aurum secludit arenis.
Non baccis, gemmisque carent haec flumina, et omnis
Quiqueiae sinus, atque eadem sunt monte Cibavo.
Auri terra ferax parva in dicione Cotoi est,
Qua si quis tophum frangat, vel saxa cavernis
285
Inclusa, apparent auri vestigia fulvi,
Et venae elucent effossis rupibus auri.
Iamiroae flumen qua tangit littora fons est,
Qui subter mare se condit et rursus ad auras
Occulto rediens saxoso erumpit hiatu:
290
Indicio est immissus aquis ex subere cortex
Aridus, aut folia autumni labentia ramis,
Quae collapsa fluunt una cum fonte sub antris
Oceani, latebrisque cavis, et vecta superne
Illo eodem ostentat vasto se rupis hiatu.
295
Haec tellus est cincta mari, densisque cavernis.
Piscator colit hos scopulos, atque aequora tantum,
Lintribus exiguis, quae sunt sat proxima, nam sex
Milia Quiqueiae distant a littore magnae.
Effodiunt hac electri regione metallum,
300
Quod grave, quod solidum atque sonans, fulvoque colore est.
Succinaque his etiam nascuntur montibus, ipsisque
E specubus stillat flavus color, egregiusque,
Acceptusque ideo, et gratus pictoribus; illis
Nascitur atque frutex silvis, qui grana coloris
305
Producit rubri tingendis vestibus apta:
Scriptores fruticem hunc coccum dixere Pelasgi.
Dulcis aquae salsaeque lacus sunt montibus illis,
Planitieque alii in lata, quos verberat amplis
Retibus et funda: pisces, praedamque reducit
310
Ad ripam piscator. Ego hunc fallacibus hamis
Edocui errantes per stagna liquentia pisces
Fallere, et intextis illos includere nassis,
Conficere atque hamos docui, et detexere nassam,
Nam capere hac nostra non norat arundine praedam,
315
Hic nassae non usus erat, non tortilis hami.
Vere novo viret herba comis graveolentibus, et cum
Ingruit aestatis fervor, nec tempore defit
Autumni, aut cum saevit hyems, cui Bagua nomen,
Exiguum nec dant illis sua flumina lucrum,
320
Stagna, lacusque; legit piscator callidus herbam hanc
Atque minutatim tundit, spargitque per undas,
Queis mixta attonitos pisces facit, hosque vagantes
Atque supinatos in aqua, non retibus illi,
Sed manibus vivos captant: mos hic quoque nostris
325
In fluviis servatur adhuc cum foenore multo.
Otia amant nemorumque leves cum cantibus umbras,
Lususque, et choreas nitidi prope fontis ad undas.
Non opus est illis bis tinctas murice laenas
Induere atque vias auro, quas foemina Coa
330
Disposuit: vivunt nudi. Et mollissima semper
Illic temperies ridet, nemora ardua longe
Frondent et mites pendent ex arbore foetus.
Hic genus aucupii (visu mirabile) dicam,
Quo lacubus captant volucres, undaque palustri.
335
Namque lacus circum volitat immensa volucrum
Copia, diversis magnam quae piscibus explent
Ingluviem atque herba viridi, quae plurima fundo est.
Hic mergi stagna ipsa colunt, corvique vagantes,
Humidaque herbosis detondent prata sub undis.
340
Hic olor albus, anas, variae fulicae, hic caput anser
Ostentans rutilum stagnis, cui corpore toto
Candor inest, niveo montana ligustra colore,
Intactasque nives superans, floremque Hyacinthi.
Nascitur intra hortos sepemque cucurbita ventre
345
Immenso, cui parva parens est arbor Hibura:
Protinus hanc assuetus aquis saxo cavat auceps
Et siccat sub sole, lacusque et stagna per alta,
Perque undas late spargit; huc fluctuat atque huc
Illa lacu, qua considit genus omne volantum
350
Stagna colens, liquidosque lacus, crassasque paludes.
Accedit mox ad ripam, et nigrantia colla,
Et caput, et latos humeros includit inani
Cortice, dehinc terebrat, qua spirat anhelitus et qua
Cernere pascentes possit per stagna volucres.
355
Artibus his fretus summo tenus ore liquores
Ingreditur, volucrumque petit densum agmen et una
Per stagna incedit tacitus, centumque vagatur
Alitibus permixtus, avesque intercipit arte
Incautas, captatque dolis: nam dum caput undis
360
Demittit volucris, rimatur et humida rostro
Stagna, cibos passim non alto in gurgite quaerens,
Dextraque laevaque caput mersum implicat auceps,
Frangit et actutum guttur, praedamque reponit
Extinctam laevo lateri, qua mantica pendet.
365
Perque pedes etiam dextra furtim capit auceps,
Dum laetae strepitant in aquis et roribus alas
Perfundunt, alisque vocant bipatentibus imbrem,
Quo plausu percussa sonat mota unda, sequentes
Nec sociae terrentur aves, fugiuntve, sed illam
370
Sponte putant demersam undis, solamque vagari
Per laticem et solitas lymphis stagnantibus escas
Quaerere, vel subter nando percurrere ripas.
Plurima nam fluitans per stagna cucurbita tutas
Reddit ab insidiis anates, aliasque volucres;
375
Saepe sedet capiti volucris, quae non timet ullas
Tunc fraudes, lacubusque volat, revolatque, iterumque
Aucupis insidit capiti: dumque ille sub undis
Spectat aves, canit illa, sonosque e gutture rauco
Effundit, petit aut latices plaudentibus alis,
380
Corneaque ora lacu volitans facto agmine mergit,
Aucupis et dextra patriis occumbit in undis.
Atque alius tereti calamo confisus et arcu
Alituum genus omne ferit per stagna sagittis,
Et si forte cadit mediis moritura sub undis
385
Ardea, stagna secat celerans, praedamque reportat.
Hunc auceps morem semper non servat eundem,
Cum volucres capit, interdum nam fronde virenti,
Qua per stagna canunt volucres, collumque caputque
Implicat, ingrediturque silens tenus ore lacunam,
390
Non longe a ripa liquidis stans rectus in undis,
Qua laetae strepitant volucres, luduntve, cibumve
Rimantur, pelagique parant trans aequore cursum,
Vt nostrae faciunt volucres, cum littora linquunt,
Turmatimque petunt tepidos facto agmine soles.
395
Vt vero truncum arboreum, ramosque virentes
Et foliis baccisque graves videre volucres
In mediis stantes undis, necis inscia turba
Advolitant, ramisque sedent fallacibus, illicque
Exercent solitos cantus, alacresque vagantur,
400
Et tamquam tutae revolant ad frondea tecta,
Et pedicas fraudesque petunt, pariterque morantur
Frondibus, ignarae falsis se fidere ramis.
Callidus ast auceps sensim rostrumve, pedemve,
Arripit incautis avibus, captisque repente
405
Claudit iter vocis laeva dextraque premendo,
Terreat ut nec aves strepitu, neu sanguine lympham
Inficiat, lateri annectit, qua mantica pendet.
Hic praeceps it salsus aquas de montibus altis
Babua, qui liquidos diverso a fonte liquores
410
Colligit, et terram Maguanam interluit undis.
Non alit hic ullos, ut caetera flumina, pisces,
Vndanti nec prata suo rigat aut sata cursu,
Auriferas salsum hoc non torquet flumen arenas.
Accipit hunc terra alma sinu, conditque latebris,
415
Nec ponti contingit aquas, nec cornua mergit
Oceano, aut illum gremio maris accipit unda.
Planities hic magna tacet, campique patentes,
Quos circum montes excelso vertice cingunt:
Commoda frumentis haec sunt et vitibus arva,
420
Et pecori haud ingrata seges, nam gramina miris
In vacuum se laeta modis de cespite tollunt,
Quae non laedit hyems spirantibus aspra Cauris,
Non nix alta tegit, bruma aut glacialis adurit.
Non procul innumeri sunt hic per pascua fontes,
425
Quorum sunt latices alto sub gurgite salsi,
Fontis at in medio tristis se effundit amaror,
At qua fons summas ostendit lucidus undas,
Dulcis aquae sapor est gratusque bibentibus humor.
Sunt populi agrestes Zavanae, qui loca celsis
430
Montibus alta colunt et sese nocte cavernis
Occultant, saxique ineunt sub fornice somnos.
Rura, domosque nihil curant, aut atria, sed quas
Vallibus in patriis rupes natura cavavit,
Et fructus, quos sponte tulit silva ardua, carpunt,
435
Et liquidos semper fontes aut flumina potant:
Arvaque non curant, alias nec quaerere sedes.
Haec gens finitimos spernit, carpitque quietem
Aut silvis, aut valle cava, vel montis in antro.
Postquam Vesper adest, noctisque supervenit umbra,
440
Illic errat Amor, sed non nova cura quietem
Sollicitat, non bella movet, non cogit amantes
Ad letum informe, aut ferro per pectus adacto
Oppetere, aut cum porta tonat resonantis Olympi
Turbatos penetrare sinus veniente procella.
445
Hic Amor est semper simplex et semper inermis,
Gaudia nec miscet curis; hic nullus amanti
Invidet, aut aliquam simulans spe ludit inani.
Humano hos cuncti dicunt sermone carere.
Veloces mage sunt aliis, qui lata Quiqueiae
450
Regna colunt, campoque canis Spartanus aperto,
Aut silva in longa cursu non vinceret illos.
Et si forte aliquis montano in vertice cernit
Hanc gentem, tunc terga fugae palantia nudat
Et nulli nisi nota feris petit antra per umbras.
455
Tempore non ullo gens haec mansuescit, et omnes
Conspectum fugiunt hominum, et commercia rerum.
Sal quoque lucidior vitro est Diagonis in altis
Montibus, hunc scindunt cuneis, nec copia parva est.
Hic sunt aequales parvo discrimine soles,
460
Sive hyemem, sive aestatem sol ducit ab alto
Aethere, et haec causa est, cur numquam prata recentes
Amittunt flores, aut arbos frondis honores.
Planities magna hic late est, quam late fluxus fons
Atque alii humectant, qui numquam frigore torpent,
465
Aut acri sub sole calent; nec pascua flores,
Aut folia amittunt, aret nec caltha sub ortu
Icarii canis, aut silvae spoliantur honore.
Vere novo folia ipsa cadunt, non frigore primo
Autumni, et subito redeunt, veteresque videbis
470
Corticibus ramos solitaque virescere fronde;
Namque comam ponit pratum et se vestit eodem
Vere, novosque parit proprio de germine flores.
Nec crepitans grando teneras quatit horrida frondes
Silvarum, gelidusve cadens e nubibus imber
475
Aeriis, herbas urunt nec frigora brumae.
Est tractu longo vallis, quam Guarionexius
Imperio regit: hic tellus est optima iactis
Seminibus, frugumque ferax, et fertilis herbae.
Terrarumque frequens humor non noxius arvis,
480
Noxia et his terris non sunt animalia morsu.
Et silvis non errat aper, non vallibus ursus,
In segetes agit ante diem securus arator,
Nec timet ora lupi. Crudus vestigia pero
Nulla tegit, qui mortifero defendat ab ictu
485
Aspidis agricolam spinoso in vepre latensis.
Non silvis, stagnisve nocens mala gramina serpens
Pascitur, aut volitans armenta exterret asilus,
Dum somnos umbris captant, dum pascua carpunt.
Letalis tamen est illis in partibus arbor,
490
Cuius si frondes seu vir, seu foemina tangat,
Immittunt solo tactu letale venenum
Ossibus, et papulae apparent, ceu verbera, toto
Corpore: mox sese torquens (miserabile) vitam
Efflat, et ore petit terram, velut arbor ab alto
495
Tacta polo. Sed salsa potest per membra dolorem
Infusum, virusque simul, pestemque levare
Vnda maris, ponti si membra immerserit undis.
Quin etiam illa hominem solo necat arbor odore,
Naribus hunc si quis captet: non stipitis huius
500
Accenso quisquam tecti penetralia trunco
Me moneat suffire, manu vel tangere frondes.
Tempore si certo non has accederet oras
Aspera Cannibalum gens bello, assuetaque rapto,
Et verubus torrere viros, et ponere mensis,
505
Laetior haud ulla hac, non hac felicior ulla
Ora foret, populent licet et loca proxima tantum
Littoribus, tamen adventus timet insula cuncta
Cannibalum, et sese specubusve, aut vallibus abdit.
Nulla adeo est regio, quae non sit casibus ullis
510
Subdita, sit quamvis gemmis ditissima et auro.
Quam simplex genus hoc hominum fuit accipe: namque
Quiqueiae reges unum vetuere per annum
Semina maitii campis iactare colonos,
Ob causam hanc solum, quia nos sua regna putabant
515
Esse relicturos; quo tempore millia multa
Illorum periere fame per regna Quiqueiae.
Cum rudis haec bello gens sit, tamen asperat hastas
Ossibus atque apicem teli, cum tendit in hostem,
Et si forte ineunt belli certamina, semper
520
Fronte ligant geminos Cemes, creduntque iuvari
Auxilio illorum, dubiaque evadere pugna.
Quid referam, ut laetae vicino in littore gentes
Perpetuum certis agitent sub moribus aevum?
Illic non populi fasces tabularia servant,
525
Illorum non cura animos accendit habendi,
Non aurum effossa quisquam tellure recondit;
Non captant regem insidiis, bellove lacessunt.
Littoreis habitant constructa mapalia silvis,
Quae pinu palmaque tegunt, tutique vagantur
530
Prata per, agrestesque domos; non extera verrunt
Aequora, non merces aliena ad littora portant:
Non aurum, non divitias, non urbis honores,
Non latos cupiunt fundos, non regia tecta,
Non animum informant studiis. Fractosque tubarum
535
Haud trepidi audivere sonos, pax aurea servat
Immunes belli gentes; non crastina curant
Tempora, nec servant surgentia cornua lunae.
Morborum subito succis sua corpora curant,
Iam correpta gravi morbo, redduntque saluti.
540
Noxia et his terris non sunt animalia morsu.
Omnia sunt illis communia gentibus, ut sol
Et luna est, nec plura petunt, quam cogat egestas.
Castraque nec cingunt muris, nec sepibus hortos,
Nec quisquam novit sua praedia: multa supersunt
545
Iugera, queis campis committere semina possent.
Non vendunt, nec emunt, rerum nec pondera norunt,
Metiri nec res ullas. Non dividit agros
Terminus, aut demens discordia fratribus umquam,
Aut consanguineis incessit. Nullaque tangit
550
Hos cura indigenas, animus nec fluctuat ira,
Regnandi nisi causa: ferunt namque oppida et urbes
Arma inter sese, cum rex sine prole recessit,
Nec caeli carpit vitales amplius auras,
Vt solii possint vacui dicione potiri.
555
Rex habet uxores triginta, de quibus una,
Quae quondam ante alias fuerat carissima regi,
Post obitum illius tumulo se condit eodem,
Sponte tamen. Quem gossypio, vittisque iacentem
Involvunt, cum supremum comitantur honorem,
560
Et capitis regale decus, vittamque trilicem,
Quae pendet cervice, humerosque et pectora velat,
Ornatusque ferunt solitos, conduntque sepulchro,
Illiusque canunt laudes atque inclyta facta:
Haud secus excubitor, nobis qui nunciat almum
565
Adventare diem, volucres ducitque, regitque
Commissas sibi, sic illae. Cum coniuge somnos
Nocte simul capiunt atque illum luce sequuntur,
Non etiam inter se oderunt, praecordia livor
Non tentat, quamquam una magis sit grata marito.
570
Hae nudae incedunt omnes, solum inguina velant,
Sed mulier non passa virum partusque labores
Non experta graves, nulla inguina velat amictu,
Collecto in nodum nec crine incedit, at ipsam
Cervicem, inque humeros fundit, quem vitta revincit
575
Alba supercilium supra, pressatque corona.
Res rara est illis in partibus optima nautis
Qui liquidum per iter pelagi vasta aequora lustrant,
Seu cum saevit hyems, seu cum calor ingruit arvis.
Est panis non ingratus: candore ligustra
580
Vincit et exactum longe incorruptus in annum
Durat, nec cariem sentit, nec mucidus umquam
Redditur, at lymphae tactu mora nulla putrescit;
Viderunt hunc nec nautae, nec saecula prisca.
Est etiam Cubae ac Quiqueiae plurimus oris
585
Corporea haud magnus forma mirabilis ales,
Aera quae scindit nocturnum quattuor alis
Membrana solida concretis, queis vice pennarum
Vtitur, illa volat quoties: cui lumina fulgent,
Haud aliter quam nocte faces, geminosque sub alis
590
Instar habet stellarum ignes, quotiesque per umbras
Tendit iter, duplicem ingeminat (mirabile) lucem,
Resque novo per noctem atram fulgore relucent.
Indigenae cuncti, morte adventante, sororis
Instituunt natos fundi rerumque suarum
595
Haeredes, quia non credunt ex coniuge natos
Esse suos: ideo iunctos sibi sanguine linquunt
Totius tecti dominos rurisque paterni:
Germanae semper natos, uterumque sequuntur,
Sed si non superant; fratres et pignora fratrum
600
Haeredes faciunt. Rex autem, cum venit hora
Extrema et mortem propior iam, denique amicos
Convocat, et proceres, et quos Quiqueia mores
Iam pridem tenuit, etiam hos in morte suprema
Servat, et haeredem instituit, qui non piger armis
605
Sit sumptis, vel consilio, et depellere possit
Finitimas, cum perturbant sua littora gentes:
Namque sibi externam nec rex, nec civis adoptat
Progeniem, veluti nostris consuescimus oris.
Luxanus paucis sociis comitatus in altis
610
Invenit silvis primo sub vere racemos
Labruscae rutilos, mites, gratoque sapore,
Quas auri dives producit terra Cibavi.
Otia amat gens haec, ideo non stringere curat
Vere novo ramos huius tam fertilis uvae,
615
Ast illam alitibus praedamque, ferisque relinquit.
E nemorum ramis, foliis, et vertice pendet
Gossypium; sua nec velare hi corpora curant,
Praesertim spirat cum bruma in montibus, illic
Namque in planitie campi ver floret aprica.
620
Hic crebraeque cadunt pluviae, sed non fluit amnis
Per sata culta suo, vel prata per herbida cursu,
Vt solet Eridanus, toto cum turbidus alveo
Accipit innumeros amnes quos unda solutis
E nivibus tumefacta altis de montibus auxit.
625
Hi mare iuxta habitant, piscosa aut flumina iuxta,
Piscandique artem exercent; saturare ferinis
Non cupiunt umquam sese, sed piscibus alvum
Distendunt: artem suprema aetate reponunt
Piscandi, nec amant silvas, nec concava saxa,
630
Retia gossypio non texunt ordine nostro.
Incola Quiqueiae numquam sua littora linquit.
Denteque tergemino nullum tenet anchora lintrem,
Dissimilis tamen est illorum palmula nostris.
Illa habet at remos tantum lembosque volucres,
635
Quos stringunt, solidoque cavant de robore pinus:
Vela haud lembus habet, celsi aut carchesia mali,
Octoginta intus nautas vehit arbor, et undas
Litoreas, liquidosque lacus, stagna umida tranat.
Non terrae fluit e venis, vel montis ab antro
640
Ferrum informe, cavant patrio sed cymbia saxo,
Telluremque simul, solidaque ex arbore lintres.
Hic iucca est napi species, quam fossor ab alta
Sublatam tellure cavat, succumque nocentem
Subducit pressans manibus: mox frangit, et undis
645
Corruptam miscet calidis, mixtamque revolvit
Saepius, inque orbem durat, subterque calentem
Occultat cinerem, coctamque reponit in usus
Praesentis victus. Sed si (mirabile) succo
Vescatur iuccae quisquam, letale venenum est:
650
Haustus enim labefacta petit praecordia succus,
Membraque nigrescunt infuso laesa veneno.
Ostia transversum cannas posuere, putantes
Se tutos fore ab ingressu, bellique tumultu
Securos, tanta est illis inscitia rerum.
655
Nascitur his campis hortisque cucurbita ventre
Non parvo, similisque ulmo, quam gignit Hibura
Arbor pro fructu; solum hunc utuntur in usum
Indigenae, ut possint haurire e fontibus undas:
Succum habet haec intus, qui felle est acrior omni,
660
Quare ea gens tristi illius sese abstinet usu,
Duritiem testudineam quae cortice vincit,
Quae fluvii non ima petit, nec mergitur umquam,
Sed levitate sua liquidis haec: innatat undis.
Et non est illis barbam tondere, caputque
665
Foemina gossypio tenui, vittaque coercet
Caesariem in nodi faciem, nec flamina curat.
Scribere non norunt, sed belli ingentia facta
Et solitos mores populi, divisaque regna,
Natisque et consanguineis stirpique futurae,
670
Atque iuventuti tradunt miro ordine rerum
Res gestas, Cemesque suos ab origine pandunt.
Vana superstitio terras oppresserat olim
Quiqueiae et quae vicino circundata ponto,
Donec lucem illis immisit caelicolum Rex,
675
Qua tandem agnovere Deum rerumque Parentem.
Quin etiam indigenae cuncti sub tempore certo
Palmarum carpunt fructus et roscida poma,
Teutonicoque coquunt ritu, testisque reponunt
Fictilibus: dulcis liquor est, gratusque palato.
680
Sunt pingues magis et procero corpore tauri,
Et simul omne pecus, quod transportavimus illuc,
Quam tauri et pecudes, quae nostris saltibus errant.
Quam nostris illic etiam felicius arvis
Herbaeque, linique seges, vescumque legumen
685
Proveniunt, et maiores fert campus aristas,
Campus aquis semper riguis, cum deficit humor
Atque aestu solis magno terra ipsa dehiscit.
Huc vites olim attulimus, quae (credite) nunc sunt
Coniugibus similes ulmis, et pampinus umbra
690
Exigua tabulata tegit, ramosque superstat,
Queis palmes Methymnaeus, queis Baetica cedat
Vitis et increscit quae collibus uva Falernis.
Terra ferax adeo filicum est, ut culmus in arvis
Illic proveniens sit maior arundine nostra.
695
Inclita tale solum tercentum exercet aratris,
Et praeclara viris et sanguine Brixia, tales
Vomere scindit agros felix Insubria frugum,
Et frugum pariter felix Sicana tellus.
Maitium speciem frumenti rusticus arvis
700
Seminat, et nostro spica, culmoque virenti
Maius arundineis foliis: verum ingruit aestas
Torrida cum passim gravidis flavescit aristis,
Tunc sese arenti paulatim nudat amictu
Atque suas ostentat opes, et nuntiat ipsis
705
Agricolis venisse diem, finemque laborum.
Noctis aves nec habent silvis domibusque rapaces
Quae laniant rostro volucres, sed nocte soporem
Securae capiunt, prima vel luce diei,
Aurea cum terris Aurora nitescere coepit,
710
Et laetae inter se silvis strepitantque canuntque,
Nec metuunt certo viscatas ordine virgas
Arboribus positas, nec noctua decipit illas.
Fabula vulgata est cunctis et credita terris
Quiqueiae, primum geminas habitasse cavernas
715
Ingentes mortale genus, hominesque vetabat
Exire e specubus geminis indignatus Sol;
Ast Machoel, antri custos, cum noscere vellet
Atque videre situs telluris, et aequora, si qua
Stent circum spectat: dum flumina concita, et aequor,
720
Et caeli noctisque decus miratur, et alta
Tot nemora, et valles curvas, atque herbida prata,
Confusus mentis sensus errabat, et una
Oblitus calles, nec non divortia silvae,
Vidit ubi errantem lucis Sol percitus ira
725
In saxum Machoel subito convertit, et omnes
Certatim indigenae montem hunc de more quotannis
Invisunt. Alii ex antris exire volentes
Vt nuper Machoel fecit, sensere repente
Se verti in pictas volucres, aliique virentes
730
In prunos, alii deformi corpore turpes
In ranas sunt conversi, quae nocte querelas
Ingeminant, et luce silent, donec properans Sol
Tendat ad occasum: tunc limo ulvaque palustri
Attollunt caput et laetanti gutture raucas
735
Diffundunt voces, securae Solis ab ortu.
Quiqueiae postquam dominari coepimus oris,
Legitimo mulier quamquam esset iuncta marito,
Assueto tamen hi non concubitu indulgebant
Amplius, atque illic virgo iam nubilis ullos
740
Non curabat item solito partu edere natos,
Ne grave servitium ferrent, et si qua latenter
Mixta viro fuerat, subito sua pignora in auras
Aethereas ventura herbis, succoque necabat;
Et (mirum dictu) cum sit gens dedita luxu
745
Pronaque nequitiae multum, tamen illa sorori,
Et natae, matrique etiam non se immiscebat,
Esse nefas immo magnum de more putabat.
Quin aliquis vitam exosus sese interimebat.
Auribus indigenae, nec non et naribus aurum
750
Suspendunt, agitata movet se bractea, naresque
Atque aures crepitat circum testudinis instar.
Spicula arundineo faciunt de stipite, quae sunt
Duritie indomita, nec taurea tegmina curant.
Quanta superstitio populis sit, regna Quiqueiae
755
Qui diversa colunt, paucis (advertite) dicam,
Illorum quae longe animos oppresserat et sic
Ducebant miseri vitam sine numine vero:
Haud secus, ac puppis, valido quae fertur ab Austro
Per maris Ionios fluctus, perque alta Charibdis,
760
Nec sit qui clavum regat, obliquetque triremen,
Ingenti cum immane furens Notus urgeat unda
In Syrtes, scopulosque rates, pelagique procellas.
Aerii specus est radices montis ad imas
Iavana, quam populi indigenae gentesque frequentant
765
Externae, summoque locum venerantur honore.
Ante fores stabant Cemium simulacra duorum,
Quos Patris aeterni gens illa ignara colebat
Olim; pro Sole, ac Luna haec coluisse ferebant,
Atque cavis ambos quondam exiluisse cavernis,
770
Et caeli secuisse vias, vectosque per altum
Aethera luminibus caelum, terramque vicissim,
Et pontum lustrasse suis, propriosque colores
Cunctarum rerum diffusa luce per orbem
Detexisse ferunt Ophyrae lata arva colentes.
775
Per noctem volitare animas post funera credunt.
A pelago procul horrisono praecelsa Cibavi
Saxeaque est moles, nec non et concava ab alto
Vertice, ubi longe strepitus auditur aequorum
Diversa de parte ruens, quod si quis ad ipsos
780
Accedat sonitus lympharum cominus, ille
Nec longum tempus surdusque fit, attonitusque.
Non longe lacus hinc ingens, cui tristior unda,
Quique habet Oceani sua per stagna alta natantes
Diversos populos, quorum non copia parva est:
785
Namque per exesam rupem influit unda patentis
Oceani, occultasque vias agit illa profundum
Sub mare, et adducit secum per concava saxa
Perviaque humentem praedam; perque hoc mare parvum
Indigenae vidisse ferunt sub tempore veris,
790
Tempore et autumni tantum longo ordine pisces
Et nova monstra maris sulcare et ludere in undis.
Hi se scire putant ortum maris atque fluentum
Fluviorum, vivosque lacus, tardasque paludes.
Aequoribus est his etiam Bouca insula parva,
795
Nobilis est quae fontis aqua, mitique locorum
Temperie, cuius si quis de fonte liquores
Hauserit ante diem, subito fugit aegra senectus
Atque novum veluti in florem conversa virescit,
Integer et sanguis venis fluit: haud secus anguis
800
Exuit hiberno squallentem frigore vestem
Et spirans tollit per prata recentia cristas
Sanguineas, per humumque humeris iam lucidus orbes
Immensos trahit et teneris exultat in herbis.
Mens erat hunc mihi certa locum fontemque videre,
805
Illius et latices haurire, et membra salubri
Tingere lympha, aevo ut longo multoque labore
Iam lapsum florem aetatis nunc rursus habere
Hac possem, meque ut morbo turpique podagra
Eriperem, quae me seu sol iam dimovet oris
810
Aethereis nigrantem umbram, seu candida secum
Luna vehit caelo radiantia sidera, torquet.
Non potui has ratibus sedes accedere, namque
Distabat longo felix haec insula cursu,
Et Boreae flatu horrisono maris unda tumebat,
815
Et passim undosum spumis incanuit aequor,
Vinitor et mites arvis iam legerat uvas.
Quid meus Hayti germanus fecerit oris,
Vel quas condiderit illis in partibus urbes,
Et bello indigenas toties petiisse phalanges,
820
Vicerit et varias acies, et Guarionexium,
Constituit populis dum vectigalia, et hostem
Depulerit, cum longo egeant sermone, silebo.
Hispanos et quae fuerit discordia quondam,
Quos mecum Oceani non nota per aequora vexi,
825
Meque inter, cum nota satis sint cuncta, tacebo.
Ipse etiam inventis a me nova nomina terris
Imposui, sive urbs esset, sive insula, sive arx,
Granvellane, tamen nostrorum meta laborum
Haec fuit: in vinclis una cum fratre per undas
830
Ducor ad Hesperium littus, sed post ubi Rex et
Regina hoc norunt, solvere, aegreque nefandum
Hoc scelus humana moti pietate tulerunt.
Hanc partem nostrorum etiam, Perenotte, laborum
Extremam paucis memorabo, praecipitet cum
835
Iam caelo nox et fessis mortalibus astra
Dulces invitant somnos, animoque quietem.
Nam rex Fernandus coniuxque Isabella duos me
Post annos quamvis confectum aetate senecta,
Atque aegrum ob varios casus, fratremque vocarunt,
840
Vt vellem Quiqueiam ultra, versusque cadentem
Tendere iter solem, nostrisque intacta carinis
Aequora, et Oceani tractus: tunc sponte dedit Rex
Quattuor instructas armis et milite puppes.