Teofilo Folengo Moschaea al. red. 2

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec

Other sections


At non formicas tanta haec bravura spaventat,

      Quae iam praescierant bella futura sibi.

Ipse senatores Granestor convocat omnes

      Fitque inter savios disputa longa duces.

5

Supra formicas scaeptrum regale tenebat

      Granestor, sperans altior ire deis;

Consilio semper saviorum cuncta movebat,

      Quapropter bellum victor ad omne fuit.

Illuc praecipue magnus Myrnuca vocatur,

10

      Qui formicarum dux generalis erat.

Inter formigenas nemo robustior illo,

      Qui solus grossae fert duo grana fabae.

Quamlibet armorum guisamque modumque sciebat,

      Omnis et ingenio res erat apta suo.

15

Multa reportarat giostrarum praemia secum

      Milleque de bustis tolserat ense capos;

Mille capos, inquam, mozzarat iure duelli,

      Omnia cartellis plena fuere suis.

Vnde galoppabat totum sua phama per orbem

20

      Nec siluit forzae cridor ad astra suae.

Non multum tenuit regnum nec habere cupivit;

      Rocca valoroso sat fuit una viro.

Nux erat in summo rapae fundata colengo,

      Quae busa Myrnucae rocca superba fuit;

25

Hinc sibi composuit nomen Myrnuca decenter:

      Myrnucam myrmix cum nuce iuncta facit.

Sed quia de paribus semper furor invidus exit,

      Gestibus invidit, Siccaborone, tuis:

Dudum cartellos in te per ubique tacarat,

30

      Vt seu tu mundo, seu foret ipse prior.

At tu sprevisti secum brigare superbus,

      Cum sis rex et cum rege sit ille minor.

Onde raquistandi regnum sibi voia venivit,

      Quo tibi certandi scusa niuna foret.

35

Ante senatores formicas venerat ille,

      Cui data communi laude bachetta fuit;

Se prius indignum tanti accusavit honoris,

      Mox tamen impresae cingitur ille datae.

Formicarum ingens bellaxque exercitus arma

40

      Induit et moscas contra venire parat.

Ponitur in punto campus, gens, tela, cavalli,

      Banderae, lanzae, busa metalla simul.

Sed, quia per varios audit rex ipse spiones

      Quinque coronatos castra menare viros,

45

Non audet tantae se impresae accingere solus,

      At petit antiquae regibus arma lighae.

Quattuor acciti reges cito tela parecchiant

      Perque Alpes veniunt agmina perque fretum.

Prima pedocchiorum comparsa est zurma bravorum,

50

      Quos rex a Cutichae clymate Furfa guidat;

Armant hi duris tegnae sua corpora grustis

      Zanninumque fabae quisque cavalcat equum.

Caganiellus item formicis portat aiuttum,

      Qui pulicum caricas ducit otanta rates;

55

Boscosam sub iure suo tenet ipse Lasaenam,

      Eius et imperio sylva Canesca datur;

Gens haec atezzatrix leggiadro corpore saltat,

      Vincit et Aethiopas bruna colore nigros;

Eius ab humana vix ungue corazza foratur,

60

      Orlandi ut fuerit scorza fadata minus.

Venerat et cimex Putrifola nomine, qui rex

      Totum Lettiriae per mare sceptra tenet;

Gens sua lympirides equitat, quae nocte vagantur,

      Itque coruscantes nocte cagando focos,

65

Vnde cagafocos stirps cimica nominat illos

      Atque cavallazzos eligit esse suos.

Muschifur hic etiam ragnorum maximus est rex,

      Cui smisurati forma gigantis erat;

Ipsius officium est muraias condere fortes,

70

      Condere trinceras et casamatta simul;

It pedes atque suos pedites facit ire gigantes,

      Crura caminandi sunt quibus apta diu.

His igitur simul addunatis mira tenetur

      Ordinanza, velut pratica banda solet.

75

Granestor nec non quaevis formica locustas

      Spronat et his moschae contremit agmen equis.

Iam mare Sanguileo pulicum calcabat et altra

      Aequora, quae velis tota coverta fremunt.

Ipse suis mundum privarat Apollo cavallis

80

      Nec dare lusores vult bona luna suos.

Aeolus en valido rallentat frena sirocco

      Claraque fumanis turbulat astra suis,

De quibus ille fero cum turbine saltat in undas

      Spernazzatque nigras impetuosus aquas.

85

Vt sua natura est, pelagus sotosora butatur,

      Pascit castrones nigra per arva suos.

Sanguileo clamat: "Quam das, o nauta, novellam?".

      Respondet: "Mi rex, prava novella datur:

Non hoc spero equidem garboio prendere portum,

90

      Non, si mi faciat Iuppiter ipse fidem".

Talibus auditis tollit Moschaea cridorem,

      Nam timet insano quisque perire freto.

At magis undosas montagnas aequor inalzat

      Fitque procellosi strania danza chori.

95

Nocchieri affrettant mollare tirareque chordas:

      Solicitos vitae mors fugienda facit.

Quisque gubernator male scit manegiare timonem:

      Ars, ubi ventorum fit violenza, perit.

Millibus in squarzis operantur vela nientum

100

      Nec disgroppari qua eque ritorta potest.

Saepe simul naves urtant spezzantque vicissim

      Et linquunt tabulas per freta larga suas.

Vnde marinari iam temnunt iussa paronum,

      Quaeritur at vitae scampus ubique suae:

105

Qui brancat tavolam, qui remum quique coellum,

      Qui despoiata veste nodare parat.

Hac illac fustae balzant grandesve caracchae;

      Huic temo, huic velum, spiccus huic arbor erat.

Sanguileo flexis et Scannacavalla zenocchis

110

      Stabant, unde suis vota tulere deis:

Sanguileo favae vult sacrificare zaninum,

      Cuius sit pellis digna gonella Iovi,

Scannacavalla duos serapicas tresque pedocchios

      Myrpraedo et magnae busta Cosinus apis;

115

His etenim sperant votis rehavere bonazzam,

      Nulla sed his votis chinat orecchia deum.

Vnius ob causam scelerati nempe guereri

      Mitigat iratos nulla preghera Ioves:

Siccaboronus is est qui solus despicit undas

120

      Seque facit beffas aequore posse mori.

Solus dispresiat caelum tonitrumque menazzat,

      Solus in instanti morte petezzat aquas;

Biasmat eos qui sic genibus fant vota pigatis,

      Immo Iovi zurat velle scanare Iovem;

125

Saepe ficas caelo monstrat scopritque culamen,

      Saepe travaiatum percutit ense fretum.

Fortius unde illud percussum mugit et altis

      Bagnat Hiperboreum saepe Booten aquis;

Horrendos offensa tonos dant nubila sursum,

130

      Mox aperit gravidos imbre ruente sinus.

Siccaboronus opem vult navi tradere solus

      Dumque studet cordas solvere, frangit eas.

Quando comandabat, si non obeditus ab altris

      Prestus erat, miseros praecipitabat aquis;

135

Non dicit "Guarda", sed buttat in aequora multos

      Hac libare suam noverat arte ratem.

Illa tamen duro spezzatur denique scoio

      Absorbetque ingens rupta carina fretum.

Sed quid? Deventat magis ille magisque superbus,

140

      Sit licet in grembo mortis adusque gulam;

Grande vinazzolum subito abbrazzaverat uvae,

      Quo sua sostegno vivere vita potest;

Non tamen interea, dum crura et brachia menat,

      Turpia desistit dicere verba deis;

145

Dat pugnos calzosque mari tutavia natando

      Vultque ad despettum mortis abire foras.

Mors desperatum timet assaltare gigantem,

      Qui mortem morti tradere velle bravat.

Vnde gaiardorum columen finaliter undis

150

      Se cavat et magnam liber it extra brigam.

Vult plus quam maium, giurat chiodumque piantat

      Infima Plutoni tollere, celsa Iovi,

Vultque governa maris Neptuno prendere vultque

      Hos super imperios unicus esse deus;

155

Vult sua sit coniux Pallas, sit serva Diana

      Et iam facta vetus sit rofiana Venus;

Vult quoque Mercurium doro appicare sogheto,

      Cuius ad officium Mars manigoldus erit.

Solus it armatus, cui stat samitarra galono,

160

      Quam duro ex hominis cuderat ungue Sterops.

Nullis fortunae percossis ille pigatur,

      Sola sed, ah, stimulat viscera magra fames.

Non leo sic vacuis cridat peragrando budellis,

      Cum capitat griffis bestia nulla suis,

165

Vt flos heroum sforzatur ventre famato

      Saepe grave in nuda sternere corpus humo.

Tandem longe videt summae fastigia turris,

      Ad quam solicitos frettat habere pedes.

Turris haec altus erat fungus, qui sydera toccat

170

      Multaque sub tundo culmine rura coprit.

Quattuor hic pulices armato corpore stabant,

      Nam formicarum sat prope campus erat;

Pinguis in aguzzo rostitur lendina speto,

      Quam coquit ardentis copia multa paiae;

175

Expectant illi quod sit ben cotta lecardi

      Statque super cagolam mensa parata caprae.

Non procul est vini grosissima butta racentis,

      Cum qua iuxta focum iam squaquarare paranti

Scilicet ex uvis albanis nobile granum

180

      Prestus adocchiatum Siccaboronus habet.

Introit audacter, velut est usanza gaiardi,

      Et movet aspectu talia dicta bravo:

"O compagnones, vobiscum ducor acenam,

      Me vester quoniam rostus odore tirat".

185

Vnus respondet: "Non hic, compagne, taverna est,

      Albergum quaeras in meliore loco".

Siccaboronus apro similis iam ferbuit ira

      Totaque de colera fazza bianca venit;

"Per Stygiam - dixit - dabitis cenare paludem!

190

      Gentilezza negat quod dare, forza dabit".

Cui responderunt: "Per forzam tollere visne?";

      Siccaboronus: "Ita, sufficientus ero".

Non suportarunt pulices ea verba superbi,

      Dant subito chiappum telaque nuda piant.

195

Siccaboronus habens animum dextramque paratam

      Fulmineo vacuat protinus ense fodrum;

"Ah, trincatores - inquit -, gens apta tavernis,

      Nil timeo vestras, trista canaia, minas".

Sic ait, et spadam vibrans hic prestus et illic

200

      Hos sibi lontanos brachia quinque tenet.

Circumdant illum pulices saltonibus altis,

      Sed quantum extendit se daga, retro tirant.

Vrsa famata paret mastinos intra canazzos,

      Exiguum nec adhuc perdidit ille pilum.

205

Nullo se pacto sgomentat quattuor inter

      Saltantes pulicos maximus ille baro,

Immo caneggiatus mistas cum sanguine bavas

      Dum vomit, hostiles fat retirare pedes;

Quoque magis retro vadunt, magis ante ficatur

210

      Vir nec terreni perditur onza sui.

Vnus at ecce pulex dardum de longe balanzat,

      Scilicet ereptum muris ab aure pilum;

Siccaboronus habet lyncis bellando vedutam,

      Saltat et a colpo retro it, inde subit.

215

Numquam vista fuit leonissa velocior illo,

      Cum simul indretum, cum simul ante salit.

Perstringit spallam pulicis fendente sinistram

      Et calat in dextrum spada taienta latus.

Ecce ruunt terrae patefactis viscera panzis

220

      Itque diabolicas umbra trovare casas.

Nec se contentans unam hanc monstrasse prodezzam

      Ad caelum salto se levat octo pedes;

Se levat octo pedes mussati Siccaboronus

      Atque aliam rutilo spiccat ab ense provam.

225

Dum calat e caelo, pulicem male tractat un altrum,

      Quem medio capitis vertice spada ferit;

Non elmus durat, quamvis sit gussa lupini,

      Millibus in pezzis longe tridatus abit;

Totum se abscondit tenera in ventralia ferrum,

230

      Sic duo iam pulices Tartara nigra petunt.

Tertius ecce pulex incautum Siccaboronem

      Post cuppam chioccat falsus, et ille cadit;

Ille cadit, sed non aliter sua gamba resurgit,

      Cum tangit duram sgonfia balla petram;

235

Inde magis factus colerosus Tartarus heros

      Nettum roverso truncat utrumque genu.

Vltimus expavit, scapolat saltonibus inde,

      Quem desdegnatur mens generosa sequi:

Elevat orgoium, post unum currere temnit,

240

      Sed vadit longam pro satiare famem.

Incipit ante focum rostitam mandere lenden,

      Omnia cum totis carnibus ossa vorat;

Mox uvae granum tribiani siccat afattum

      Et vino tandem factus alegrus abit.

245

Sanguileo iamiam tota cum classe suorum

      Sub valida portum ceperat arce Chyni;

Est Chynus arx pulicum fortissima versus Arognam;

      Sanguileo tamen hanc prendit et igne brusat.

Hinc abit huncve sequens exercitus omnis arivat,

250

      Flumen ubi Vermer cum Brue iungit aquas;

Vrbs ibi Crappa sedet fluviorum mezza duorum,

      Crappa caput mundi metropolisque Brugi;

Vrbs ea non altrum est quam morti testa cavalli,

      Qua sunt pallazzi mille, tre mille casae.

255

Illam Sanguileo vult expugnare, sed intus

      Ragnorum princeps Muschifur arma tenet.

Stat pro formicis nec vult dare moenia moschis

      Muschifur, aguaitis valde provista suis:

Condiderat largum sibi gens ragnina stecatum,

260

      Quem nihil aut pocum mosca forare potest;

Ter centum vigilant noctesque diesque pedocchi;

      Semper et in muris "Fa bona guarda!" cridant.

Sanguileo grossos tamen illuc trare canones

      Mandat, ut urbs seu vi sit presa sive dolo.

265

Artelaria data est in curam Scannacavallae,

      Si per forza intro forsitan ire potest;

Mirpraedae officium datur heminare cavernas,

      Si quoque per fraudem prendier illa valet.

Est proprium moschae maioris sive tavani

270

      Impete ragnorum castra forare suo:

Vnde tavanorum impresa est iuncta tyranno

      Cingere bombardis pergama grossa cavis;

Myrmicaleonis etiam data gentibus est ars

      Propria furtivis antra cavare dolis:

275

Quapropter Myrpraedo suus rex atque monarca

      Curat in obscura nocte forare busos.

Muschifur at vigilans capitanius omnia scoprit

      Omneque dissegnum hostis inane facit.

Iamque trapassarat constructo ponte canales

280

      Sanguileo et circum sederat urbis agrum.

Scannacavalla die bombardat, nocte terenum

      Myrpraedo evangat Mustibibaxque spiat;

Namque hic Mustibibax ille est qui Siccaboroni

      Multibus in factis signa tremenda tulit:

285

Agmina Sanguileo sua circumcirca regyrat

      Vt, qua bombardis fit via, denter eat;

Artelariarum mandatur guarda Cosino:

      Sat bene zenzalis convenit illa suis;

Proprietas propriae zenzalae traditur, ut non

290

      Dormiat utque alios non reposare sinat.

Moscarum grillis acies imposta legeris

      Saepe imboscatis aut capit aut capitur.

Sed iam obsessis mancat vituaria ragnis

      Omneque portandi circa stopatur iter.

295

Muschifur excelsa signum de turre palesat:

      Nunc fumo potum, nunc petit igne cibum.

Non procul ad littus fossae Granestor acampat,

      Quo soldatorum facta resigna posat.

Viderat accortus signum noratque bisognum,

300

      Illico Myrnucae quae facienda iubet.

Mille cariazzos scaravazzos nomine cargat

      Multaque per fluvium Vermeris esca natat:

Mittuntur centum nonantaque grana ceserchiae

      Atque masinatae septuaginta fabae,

305

Multaque praeterea sunt missa salumina carnis,

      Quae fuit ex grassis facta ranabotolis.

Haec ea dum vadunt accompagnante Putriffa

      Cimice cum multo, zarda scoperta fuit:

Zarda palesatur tradimenti denique magni,

310

      Quo fuit a prigolo Crappa levata gravi.

Inter pedocchios testae stantesque camisis,

      Ad quorum guardam grossa muraia datur,

Accidit ut secum pedocchi mille polini

      Susciperent vicibus talia dona suis.

315

Hos quidam cimex stipulatus nomine Puzzor

      Corrupit spondens quinque vel octo pagas,

Dummodo nocte velint aut sursum trare tavanos

      Auxiliatrices dentque tirando manus,

Aut scintinellas cuiusdam turris habentes

320

      Curent, ut manibus porta stet una suis.

His Rodipollaster fuerat capitanius omni

      Plus Caino falsus plusque Sinone duplex.

Ipse, spionandi pratighissimus arte, giganti

      Muschifero sese protulit ire spiam:

325

Vult quoque pro patria servanda temnere vitam,

      Vult, inquam, modo sit patria salva, mori.

Tali sub manto, tali sub veste ribaldus

      Pessima taiantis fata rasoris habet;

Namque secutura debebat nocte tavanis

330

      Crappa dari et summos igne strinare deos.

At quia caecus amor cogit secreta fateri

      Nec fert groppatam femina qua eque gulam,

Roddipolaster, amans ingenti ardore cigalam,

      Huic traditoreschae fraudis aprivit opus,

335

Illa suae matri retegit materque marito

      Cunctaque Muschifero nuntiat ille suo.

Prenditur infelix, cruciatur, scarnificatur

      Squartatusque sua carne satollat aves.

Sanguileo interea mosca referente spiona

340

      Senserat ut ragnis vecta sit esca magris.

Tunc moschinorum subitus sex millia contra

      Expedit hisque novum donat habere ducem:

Siccaboronus adhuc non huc apparet et huius

      Magnus Mustibibax logotenentus erat.

345

Supra panarottos sellae buttantur et ingens

      It moschinorum sub duce banda novo.

Pergitur ascoso cursu parlatque niunus,

      Sub pedibus feltrum quisque cavallus habet.

Non procul en densis cum boschis ripa trovatur:

350

      Foltaque de ortighis sylva grataque culis;

Hanc uno complere die staffetta nequiret,

      Seu sit testudo sive limaga celer;

Quam scondirolam dux accortissimus intrat,

      Nam fuit aguaitos apta coprire novos.

355

Dux iam cimicibus procul adventantibus ipse

      Stat chetus ac alios fat quoque stare chetos.

Iamque sonaiorum strepitu properare bagaios

      Audit et hos panis copia magna gravat;

Non latet ulterius, bellus dum zettus habetur:

360

      "Arma!" - sprovedutus personat; "Arma!" - cridat.

"Arma! - cridant omnes - Carn, carn! Ammazza, canaia!",

      Postque bravarias tela manusque menant.

Illico Putrifolae mens consternata stupescit,

      Cum sibi tot lanzas currere contra videt;

365

Attamen ut melius potuit simul agmen adunat

      Fatque cariazzos retro tirare graves,

Expedit ad regem subitam Granestora postam,

      Qui sibi quam curto tramite donet opem,

Inde cagafogum toccans sperone cavallum

370

      Cimiceos animat voce furente viros,

Ingentem villum cingiari a fronte revulsum

      Bassat et adversum Mustibibaca petit.

Mustibibax minus hunc refugit, sed pronus arestat

      Atque valorosus contrus utrimque fitur.

375

Hic panarottus equus nec non cagafocus atroces

      Se simul inculant, se simul inde levant:

Caelum antennarum tronchi petiere supremum,

      Mox cavat hic brandum, sfodrat et ille stocum.

Cetera gens etiam variis se incontribus urtant,

380

      Fractaque lanzarum sylva per astra volat.

Qui manet in sella, qui non manet, unus amazzat,

      Vnus amazzatur: nemoque nascit ibi.

It fragor armorum caelo, confusio vocum,

      Alta nigrant sabiis, bassa cruore rubent.

385

Tandem Mustibibax numero superante manebat

      Vincitor, unde parat cimica turba fugam.

Rex sed avisatus nuper Granestor arivat:

      Mirum quam subitus, quam fuit ille celer;

Claudius Hasdrubalem cum fretta quippe minori

390

      Cursus asaltavit, stravit et arma tulit.

En Granestor adest, exercitus ecce secutus,

      Tollere Mustibibax cogitur inde pedem;

Ad totam scapolat briliam revocatque sequaces,

      Vt salvet proprios bon capitanus equos;

395

Optime cuncta tenet drittae sentiria stradae,

      Quamve potest curto tramite sgombrat iter.

Iugiter incalzat persona Granestoris illum,

      Ad passumque agiles praesto traversat equos.

Sex formicarum squadras Mirnuca legeras,

400

      Qua fors Mustibibax transeat, expediit;

Nec suus indarnum pensavit talia sensus:

      Hostibus en tandem cingitur itque presus.

Omnia Sanguileo sentit sentitque nemigos

      Non procul a castris ponere castra suis.

405

Protinus insemmam squadrones contrahit omnes,

      Mandat et in proprio quemque sedere loco.

En sed hoc in medio totius alegra levatur

      Vox campi cridans: "Siccaboronus adest!

Siccaboronus adest! Pensavimus esse negatum,

410

      Attamen, o bona sors, Siccaboronus adest!"

Illum Sanguileo venientem strictus abrazzat,

      Stringit et abrazzat, ter deciesque basat.

Passatae narratur ei successio guerrae

      Vanaque proditio Mustibibaxque presus.

415

Talibus auditis ignavos clamitat omnes,

      Scire nec impresas dignaque facta ducis;

Anegat Hannibalem, Pyrrhum Roma eque Rinaldos,

      Omnibus est licitum quos seguitare modis.

Inde superborum princeps tonitruque furoris

420

      Vult sibi bastonem, vult sibi scaeptra dari;

Totius chiedit bastonem sceptraque campi,

      Non aliter forzas vene provare suas.

Ergo capitanii generalis prendit honorem,

      Quodque ultro poscit, regibus ultro datur.

425

Non hoc Sanguileo, non hoc Myrpraedo negavit,

      Cosinus laudat, Scannacavalla probat.

Muschifur interea videt alta e turre propinquos

      Hostes esse suis, hostibus esse suos.

Praeparat ignivomos hinc sagras inde canones,

430

      Archibusariae dat loca certa suae.

Vallis erat quaedam, quam bos impresserat olim

      Corpore, dum tenera forte iaceret humo;

Manserat hic tellus grossi sub pondere ventris

      Concava, cui species formaque vallis erat.

435

Hic sua formicae, sua moschae castra locarunt

      Stantque cagnezzatis pro dare signa viris.

His bombarderae Crappae dominantur ab alto

      Colle nec est moschis sors ibi tuta satis:

Turribus ex altis huc grana nigerrima vezzae

440

      Dirigit et moschis maxima damna facit.

Siccaboron tantae scontrat se im pressa ruinae

      Seque gabiottis cingit ubique novis.

Est animalorum quaedam fortissima razza,

      Quos porcellettos Itala lingua vocat;

445

Ex illis, dico, qui se quandoque rotundant

      Ceu paternostros, sint licet absque buso.

Hos iungit veluti bufalos moschineus heros

      Subque uno stimulat millia para iugo;

Strassinatur enim Lombardae machina quaiae,

450

      Torrida quae dudum lumine solis erat;

Plena ceresarum duris ex ossibus extat,

      Qui stant ut scopuli, quos nihil unda movet.

Siccaboron tale hoc dedit illa in parte reparum,

      Qua sua bombardae ferrea poma dabant.

455

Multa ceresarum post ossos turba latebat

      Cumque archibusis "tif taf" ubique sonat.

Ecce sed intantum stendardi utrimque levantur

      Banderaeque tremunt mille bofante noto.

Hinc sua Siccaboron, sua dividit inde Granestor

460

      Agmina; Myrnucae nam nova cura datur.

Myrnucae nova cura datur sfidare nemigum

      Velleque cum solo Siccaborone brigam.

En venit armatus bardatam supra locustam

      Perque acies hostis sicut araldus abit;

465

Ipse cruentatum fert guantum in cuspide lanzae,

      Quo viso horribili corda pavore tremunt;

Hunc iacitante pedes regis moschensis et inquit:

      "Nunc duo, Sanguileo, foedera pono tibi:

Vel dux Siccaboron mecum combattere voiat

470

      Totaque sit per nos quaestio facta duos;

Vel crudelis, atrox hodie giornata fiatur,

      Qua seu tu primus, sive Granestor erit".

Siccaboron praesens, dum talia sentit, avampat

      Ore foco et colerae verba dat aspra suae:

475

"Non ego Siccaboron toto celeberrimus orbi,

      Qui de Membroti semine duco genus,

Non ego Myrnucam dignarem, qui mihi nasum

      Fazzolo et retro tergeret ore busum.

Guarda mo si tecum vellem, rofiane, duellum

480

      Prendere, si mortum famme stimare velim".

Sic ait, et voltans humeros responsa refudat

      Illeque praecipitans in sua castra redit.