Teofilo Folengo Moschaea red. Tusculanensis 2

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec

Other sections


Iupiter astrigerum iam baltegare scabellum

      Senserat et pavidos mirat in ore deos;

"Quid tremat - exclamat - caelum? Quid nutat Olympus?

      Sidera quid video pulvere tincta nigro?

5

Numquid adhuc veniunt nos assaltare Gigantes?

      Numquid mortalis gens mihi bella movet?

Ferte cito fulmen: mortalia cuncta brusabo;

      Humanum, quam nos, malo perire genus".

Mercurius dixit: "Pro nobis nulla parantur

10

      Proelia nec contra lis aliunde venit.

Inter formicas et muscas nascitur ingens

      Garboius, per quem sbilzet ad astra cruor.

Nullus praesumat divum, seu nulla dearum

      Crudas muscarum cernere velle brigas;

15

Nam bombardarum scocatio quando tronabit,

      Credite, vos faciet rumpere colla zosum".

Iuppiter extimuit, solem restare comandat,

      Qui strigiare suos tempus habebit equos.

Neptunus quoque rumorem sub gurgite sensit

20

      Itque sua in fundo tota roversa domus:

Concurrunt trepidae Nimphae divique marini,

      Qui fugiunt veluti grex fugit ante lupum.

"Quis diavol - ait Neptunus - trentaque para

      Tam cito compellit vos scapolare viam?

25

Aeolus absque mea numquid rex ille saputa

      Per mare garbinos laxat abire suos?

Eya cito, saevum spacianter ferte tridentem:

      Aeolus hic audax est aliquando nimis".

Triton respondet: "Non est rex Aeolus iste,

30

      At zenzalarum multa carina nodat:

Sunt forsan numero grandes octanta galeae,

      Quae in regis vadunt Sanguileonis opem".

Neptunus raptim tali sermone tasivit

      Itque per algosas corde tremante casas.

35

Sanguileo gaudet, zenzalis obvius ibat,

      Quas portus magno cepit honore suus:

Non armata fuit mundo formosior umquam,

      Ipsarum ductor nomine Sgnifer erat.

Vix arrivarant ipsae, fit rumor in astris

40

      Et montagnarum culmina celsa tonant.

Numquid erunt Sguiceri? Numquid Vascona canaia?

      Numquid gens verbis Italiana bravis?

Ista Todescorum numquid plebs apta bocalo?

      Mandat descalzos num quoque Spagna suos?

45

Heu, moschinorum descendit tanta brigata,

      Tanta quod aetherius non habet astra sinus:

Apparent centum stendardi desuper Alpes

      Ac procul armorum per iuga splendor hiat.

Sunt moschinorum populi gens apta batais

50

      Rexque suus nomen Siccaboronus habet.

Non quo descendit, nec ubi sol nascitur umquam

      Tam crudelis homo, quam fuit iste, fuit;

Sperzurarat enim ad fundum mittere mundum

      Deque suo solio praecipitare Iovem.

55

Non fuit in guerris vir desperatior umquam,

      Ast incusabat se nimis esse pium.

Tartaria suo stabat subiecta volero,

      Cuique Barilensis subdita vallis erat.

Indiscretus enim tantum tantumque superbus,

60

      Immo cruentato sanguinis ore bibax,

Vt quoscumque viros non Martis in arte valentos

      Mangiari a cruda praecipiebat ape;

Haec apis est animal cuius fert cauda venenum

      Deque suis membris ceraque melque fluit.

65

Moverat hunc amor et dilectio Sanguileonis,

      Crudus homo quamvis nescit amare bonos.

Tartaricas Buttae passaverat iste per undas

      Deque Barilensi valle tenebat iter.

Partibus ex aliis venerunt mirmiliones,

70

      Qui grottas habitant per sua regna nigras.

Non fuit in mundo gens assassinior umquam,

      Quae formicarum suggere membra sitit.

Rex erat ipsorum Mirpraedo nomine dictus,

      Herculeis forcis aequiparandus enim.

75

Duxerat armatos sexcentos mille guereros,

      Nemo cavallaster, quisque pedester erat.

His ergo adiunctis formicas contra phalangis,

      Heu, quam crudelis guerra parata fuit!

Sanguileo cunctis capitanis et caporalis

80

      Sermonem fecit, nam bene doctus erat.

Non huic doctiloqui fuit aequiparanda Catonis

      Lingua nec Hanibalis docta loquela ducis.

Quondam Sanguileo si orasset veste togatus,

      Cascasset nomen iam, Cicerone, tuum.

85

Ergo ubi soldatorum animos oratio longa

      Fecerat arditos, quisquis ad arma volat.

Sanguileo primus rutilantia vestiit arma,

      De ciceris duro cortice facta nigri;

Dimidiam gussam fert pro targone fasoli,

90

      Est sua porcelli ferrea lanza pilus,

Excusat milii pars concava quippe celatam,

      Stat pro pancera maxima gussa fabae.

Interea grandis fit sgomentatio campi,

      Nam venit indomitus Sanguileonis equus.

95

Hic erat ex illis quos dicunt nomine grillos,

      Qui tezzare leves ampla per arva solent:

Non, velut usantur animalia cetera, currunt,

      Ast ad saltones calcibus astra vident.

Sanguileonis adest totus niger ergo cavallus,

100

      Plurima quem stranium turba tenere nequit:

Sexcentas muscas sbalzo superabat in uno

      Totaque sub pedibus terra tremare suis;

Insabionizat, quotiens pede calcitrat, omnes

      Ac oculos tenui pulvere stoppat eis.

105

Ast ubi quam primum ductus fuit ante patronem,

      Efficitur placido mitior agniculo;

Illico rex cunctis facientibus undique largum

      Saltat et in sellam plantat utrasque genas;

Mox ad naspantes ficco sperone galoppos

110

      Hunc movet et gentes it asetando suas.

"Vivat Sanguileo! Vivat Sanguileo!" - gridat;

      Cernis et antractum mille cavare bretas.

Tota super grossos equitat moschilia grillos,

      Qui numero centum millia sunt equites.

115

Scannacavalla suos alia quoque parte tavanos

      Ordinat et stimulo vocis ad arma vocat.

Corpore magnus erat, maior sed mente daverum,

      Doctus partitum scire piare bonum.

Ad strabucconem sua iam non bella movebat,

120

      Vt faciunt plures qui sine mente ruunt,

Qui, nec apizzatur simul atra barufola guerrae,

      Omnes in pezzis presto taiare volunt;

Non ita maturus faciebat Scannacavalla,

      Immo repossata mente regebat opus.

125

Hic habuit quondam uno cum vespone duellum,

      Qui tandem multo victor bonore fuit;

Cuius de cauda spinum detraxit acutum,

      Omnibus in guerris haec sua spata fuit.

Sed moschinorum rex dirus Siccaboronus

130

      Sfodrato squadras instruit ense suas.

Se parpaionis totum vestiverat alis,

      Est camolae scutum mezza ganassa suum.

Mittit corseros regio Panormia fortes,

      Quos panarottos mundus ubique vocat:

135

Ipsos veloces muschinia turba cavalcat,

      Omnia qui rabidis morsibus arma terunt.

Muschini armantur stuppa, quae circa borones

      Tempore pro longo dura venire solet.

Est moschinorum talis destrezza, quod uncos

140

      Trant vinazzolos et trare saxa parent;

Ex bis semper habent carneria plena balottis,

      Cum quibus elmettos duraque scuta terunt.

Ast ordinanzam Sgnifer disponit in amplam

      Zenzalas, ne aliis pareat esse minor .

145

Lendinis huic durae tegit omne pelicula corpus,

      In qua non vulnus spada tacare potest.

Nil nisi de humano zenzalae sanguine vivunt

      Ac, ubi se firmant, signa videntur ibi.

Non usant spadas, non dardos, non alebardas,

150

      At sua cum propriis dentibus arma drovant.

Sunt homines magri, nervosi, schinchibus acri,

      Sunt bene gambati, dulciter ore canunt.

Hi cincidellas equitant, quae nocte vagantur,

      Ad codamque ferunt igne micante faces;

155

Limpyrides Graeci vocitant, sed nos cagafocos,

      Nam parent scura nocte cagare focum.

Mirmilioneas etiam Mirpraedo catervas

      Guarnitos armis unit et arte docet.

Gens sassina quidem, sed in armis iugiter

160

      Et cui fama magis quam sua vita placet.

Sunt pedites omnes, pichis utuntur aguzzis

      Quas de frumento prodit arista novo;

Sunt habiles guerris lanzones mirmilionum,

      Pro clipeis speltae concava grana ferunt.

165

Hos regit ille ferox Mirpraedo praticus armis,

      Totum gregnapolae quem tegit ala nigrae.

Inter formicas ac inter mirmiliones

      Semper guerra fuit, est quoque, semper erit.

Ergo post acies factas, post agmina monstrae:

170

      Soldatis cunctis splendida paga datur.

Sanguileo vecchios reseravit alhora tesoros

      Nec licitas bello vult sparagnare pagas;

Spendit abundanter, quia sic faciendo valentos

      Reddit soldatos dispositosque neci.

175

Iam non stendardos vel contrasignia narro:

      Tanta nocet capiti sbaiafaria meo;

Si varias linguas, patrias quoque scribere vellem,

      Inchiostri et cartae structio magna foret.

Hic nisi banderae sventillant, hicve trabachae

180

      Hicve pavaiones littora larga tegunt.

Hic contestabiles, caporales et capitanos,

      Hic bandirales magnanimosque duces,

Hic reges, contos, marchesos, logotenentes

      Mirabas proprium sollicitare gradum;

185

Hic lanzae, spadae, targones, scuta, cimeri,

      Hic trombae, gnacarae, timpana, corna, cifoy.

Circumcirca tremunt colles reboatque rivera

      Vastaque de celsis rupibus echo tonat.

O quantum innanimat soldatos "tararan" illud

190

      Trombarum et mortis corda nemiga facit!

Navibus interea complentur littora tantis,

      Quod nisi per salsas vela videntur aquas:

Sunt naves grossae, sunt fustae suntque galeae,

      Sunt simul innexae per freta larga rates;

195

Si cercas quali sint de lignamine factae,

      Dimidiae glandes dimidiaeque nuces.

Anchoreos buttant rampinos undique nautae

      Ac super antennas vela bianca parant.

Innumerae cordae molantur sive tirantur,

200

      Pro quibus hic illic rauca cirella gridat.

Non monitiones, non vituaria desunt,

      Non mancat guerris artelaria decens.

Sanguileo primus galiottum scandidit ampi

      Qui calcinelli maxima gussa fuit.

205

Illum tota furens moschaea brigata secuta est:

      Vix infassatus restat in urbe puer.

Supra capelletos giandarum Siccaboronus

      Scandere moschinos compulit ense suos.

Denique sgombrarunt portum largamque marinam

210

      Intrarunt placido vela regente notho.

Iam mare sub tanto barcarum pondere languet,

      Cuius apena graves sustinet unda rates.

Per primum giornum laeti cantando vogarunt

      Et fecit placidum per mare ventus iter.

215

Qui praesenserunt bella futura sibi.

      Ergo senatores Granestor convocat omnes

Fitque inter savios disputa longa viros.

      Supra formicas sceptrum regale tenebat

Granestor multo splendidus imperio;

220

      Consilio docti faciebat cuncta pregai,

Quo semper bellum victor ad omne fuit.

      Illic terribilis subito Mirnuca vocatur,

Qui formicarum dux generalis erat.

      Inter formigenas nemo robustior illo:

225

Fert duo soletus tergore grana fabae.

      Quamlibet armorum guisamque modumque sciebat,

Praecipue in giostris valde gaiardus erat.

      Vndique Mirnucam possentem Fama gridabat

Nec siluit nomen per mare grande suum.

230

      Nux erat in summo fundata cacumine montis,

Quae busa Mirnucae rocca superba fuit;

      Hinc sibi composuit nomen Mirnuca decenter:

Mirnucam mirmix cum nuce iuncta facit.

      Ante senatores barbatos venerat ergo,

235

Cui magni campi tota bachetta datur;

      Se prius excusat non tanto dignus honore

Et quod vecchiezza debilitatus erat.

      Ponitur in punto campus, gens, arma, cavalli,

Banderae, lancae, busa metalla, tubae.

240

      Iam prope Sanguileo cimicum mare calcat et altis

Aequora sunt velis tota coverta procul.

      Iamque suis mundum privarat Apollo cavallis

Lusoremque dabat luna bianca novum;

      Non phantasiam vento posuere sirocco,

245

Qui furtim nebulis turbidat astra suis,

      De quibus obscuro cum turbine saltat in undas

Spernazzans nigras impetuosus aquas.

      Vt sua natura est, pelagus sotosora butatur,

Castrones pascit rura per ampla suos.

250

      Sanguileo gridat: "Quam fers, o nauta, novellam?";

Respondet: "Mi rex, nuntio quippe malam".

      Quo verbo magnus moscarum clamor Olympum

Toccavit, quoniam quisque morire timet.

      Sed magis undosas montagnas aequor inalzat,

255

Inter quas veniens maxima guerra furit;

      Quapropter sbalzantur aquae proramque covertant

Saepeque sgomentum poppa sepulta facit.

      Sollicitat nautae mollare tirareque cordas,

Indarnum nemo stabat alhora quidem.

260

      Quisque patronus erat stancus manegiare timonem,

Perdidit et forzas ingenioque caret.

      Millibus in strazzis iam carbasa tota forantur,

Factus cordarum iamque viluppus erat.

      Saepe simul naves urtant semetque fracassant,

265

Spezzati remi per freta larga ninant.

      Iamque marinari patronum sibila temnunt,

Quisque aliqua scampum quaerit ut arte suum:

      Qui brancat tabulam, qui scannum quive travellum,

Qui despoiata veste nodare parat.

270

      Res crudelis erat ponti guardare travaium:

Quaelibet est undis seminegata ratis,

      Quas nunc iurabas toccare solaria caeli,

Nunc infernali sub Acheronte trahi.

      Hac illac sbalzant fustae timidique marani,

275

Hic timon, hic velum, spiccus hic arbor erat.

      Sanguileo flexis et Scannacavalla zenocchis

Stabant et summo vota tulere deo:

      Sanguileo grassum vult sacrificare pedocchium,

Cuius pellis erit digna gonella Iovi,

280

      Scannacavalla duos pulices offerre spopondit

Et dare vult superis interiora suis;

      Praeterea Sgnifer cum Mirpraedone gemiscunt

Zaninumque fabae sacrificare volunt.

      Siccaboronus erat solus qui spresiat undas

285

Seque facit beffas aequore posse mori.

      Plangentes alios crudeli voce biasmat

Atque facit votum velle scanare Iovem;

      Saepe ficas caelo monstrat superosque petezzat

Et stultus rabidum chioccat ut ense fretum.

290

      Fortius at mugit pontus percussus ab illo,

Fulgurat et spissis ignibus aether hiat,

      Horrendis bombare tonis sentitur ubique,

Mox rapido crebras imbre sboronat aquas.

      Siccaboronus opem vult solus tradere navi;

295

Dum cordas frettat solvere, frangit eas.

      Saepe comandando non obeditur ab illis,

Quos in salsiferas praecipitabat aquas;

      Non dicit "Guarda", sed buttat in aequore cunctos

Et pugnis donat corpora multa freto.

300

      Dum bravat, ecce ratis scoio spezzatur in uno

Et celer absorbet fundus apertus aquas.

      Quid ni? Deventat magis ac magis ille superbus,

Supra vinazzolum per mare fertur adhuc,

      Non tamen interea cessat maledicere caelum

305

Stizzosusque natans aequora calce ferit.

      Cetera naufragio proles moschina negatur

Neptunique petit gianda cavata domos.