Teofilo Folengo Moschaea red. Tusculanensis prefatio

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec

Other sections


Nuper ego nostra paulo digressus ab urbe,

      Quam celebrem toto fecit in orbe Maro,

Ocia nactus eram cupidis adamata poetis,

      Retro et curarum manserat orba domus.

5

Ad liquidum, Benace, tuo quem parturis amnem

      Gurgite, me longum sed leve traxit iter.

Mintius hic torto fluitat per saxa meatu

      Effrenisque leves non gerit unda rates,

Concitat insanos declivi margine fluctus,

10

      Donec te latis, Mantua, cingit aquis.

Illic tuta sedes non expugnabilis ullo

      Marte, Bianoreis nunc quoque clara viris.

Vnanimem claudunt illustria moenia plebem

      Semper abundanti semisepulta lacu.

15

Vna fides populi quovis sub principe durat,

      Aspidibus procul est atra Megaera suis.

Seditio, qua nulla carens urbs incubat armis,

      Hic tantum paci succubuisse dolet.

Nunc quoque Tiresiae remanent vestigia vatis:

20

      Mantua quid faciat si petis, illa canit.

Illa canit vatum non paucis plena catervis,

      Solvit et ad scenae longa theatra iocos.

Materno defert infans de ventre poesim,

      Vagit et innatos balbula lingua sonos;

25

Qui canit heroum memori tradenda libello

      Tempora, quem Clio Musa favore praeit;

Qui sibi Melpomenen, sua flet dum fata, severam

      Conciliat, tragicos exululando sonos;

Comicus emeritis proscaenia sistere ludis

30

      Crederet et plausu discutienda malo,

Ad sua ni facilem sentiret vota Thaliam:

      Omnia tunc petulans ora cachinnus habet;

Rosida pastores gregibus tondentibus arva

      Certatim, Eutherpe sponte sedente, canunt,

35

Corticibus cedunt memorandas semper amicas,

      Vndique dat modulos tibia pressa leves.

Credite, Parnasum neglexit Apollo bicornem,

      Credite, non ultra Phocidis haurit aquas;

Ille sui curat patriam gentemque Maronis

40

      Inque poetarum principis urbe sedet.

Clamat "Io, Paean" pariter iuvenisque senexque

      Cinctaque Daphnaeo tempora crine ferunt,

Aurea Vergilii flores simulachra decorant

      Et vati peragunt annua festa suo.

45

Mars procul excessit, securis ocia dantur

      Mentibus et placidae concrepuere lyrae.

Ipsius in laudes urbis furor exiit ergo,

      Sed Clio fuerat tunc rogitanda mihi.

Heu, quid surdidulas avellit protinus aures,

50

      Praevaluit solito nec furor ire pede?

Ante pedes humili proiectus Apollinis ore;

      "Cur suetum - dixi - carmen, Apollo, negas?"

Me ferus aspectu trepidum despexit acerbo,

      Mox ait: "Audacter me quoque, stulte, rogas?"

55

Dixit, et adductum pharetratus corripit arcum

      Et lateri legitur certa sagitta meo.

Vt fugit ante levem nemoralis capra Dianam,

      Aut lepus a rapidi morsibus acta canis,

Sic miser evasi durum per inhospita Phoebum

60

      Et qua celarer vallis adulta fuit.

Volvebam quae causa mihi commoverat illum,

      Qui daret haud solitas tendere posse vias.

Illius, heu, frustra doctas captare sorores

      Speravi ac multa laude tenere polos;

65

Nil fuit evigiles studio concludere noctes,

      Postquam tot menses abrogat una dies.

Ergo qua volucri prorumpit Mintius alveo

      Deveni: lachrimis creverat ille meis.

Invitas mihi multa salix tunc praestitit umbras,

70

      Invito quoniam tunc mihi vita fuit.

Nec mora fit, succincta procul venit ecce puella:

      Auratas zephiris sparserat illa comas,

Fulta latus pharetra tergo reiecerat arcum,

      Voce manuque dabat carmina iuncta lyrae.

75

Ardentis Daphnen cantabat Apollinis ignem,

      Laurea quae dempto fine comata viret.

Insuper hac dignos recinebat fronde poetas,

      Per quos iam pridem maxima Roma fuit.

Vergilium sensi: quod Homerum laudibus aequat,

80

      Parnasi geminum cepit uterque iugum;

Agmina despiciunt vatum spectantia ab imo

      Collis et exultant non habuisse pares:

Phoebeis quanto cedunt fulgoribus astra,

      Bis tanto vatum cedit inausa cohors.

85

Non tamen exiguis affecit laudibus illos,

      Sectantur lento qui pede Vergilium.

Tunc ego quare odium patiebar Apollinis oro,

      Haec igitur Nimpha causa ferente fuit:

Nescio quas reperi Musas turpesve sorores,

90

      Nescio quae turpi carmina voce canunt;

Limpida Pegasidum viciavi stagna prophanus

      Totaque sunt limo dedecorata meo.

Hinc furor, hinc ira est, hinc indignatio Phoebi,

      Ad quem me fecit quaeque Camena reum.

95

Nec mora, stratus humo: "Mediatrix sis bona, quaeso

      - clamabam -, facilis demitur ira dei".

"I - modo respondet -, nos, i, modo sperne Camenas".

      Dixit, et obtrusa sustulit aure pedem.

Protinus intumuit nostro sub pectore virus:

100

      Nec Phoebo - dixi -, nec tibi subicior".

Inde furens plectrum rupi stipulamque resumpsi

      Hosque comenzavit piva sonare modos.