Pomponio Gaurico elegiacon

Testo base di riferimento: ed. Venetiis, 1501

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


Quid non longa dies, quid non cariosa vetustas.

      Quid non consumit tempus et hora frequens?

Heu ubi Palladiae divinum nomen Athenae?

      Heu ubi nunc Thebae, nunc ubi Troia manet?

5

Sed quid ab externis, propiora exempla petamus.

      Ah ubi nunc mundi maxima Roma caput?

Proh dolor! Heu tantum furtim sibi vendicat hora?

      Heu furtim tantum vendicat hora sibi?

Vt tam summa queat mutare et vertere cuncta:

10

      Audax et tantum perdere temptet opus?

Nec queror humani quod longa aetate labores

      Mortalique ruant maenia facta manu.

Divinas vatum mentes, caelestia dona:

      Saeculorum culpa deperisse queror.

15

Vt iam praeteream Graiorum damna, ubi nunc sunt

      Quos olim innumeros inclyta Roma tulit?

Heu ubi nunc latitat qui scripsit Iasona Varro?

      Heu ubi nunc Calabri musa verenda senis?

Heu ubi ubi ille tuus premitur nunc vare Thyestes?

20

      Atque Aruncani libera scripta viri?

Heu ubi Pacuvius nunc est? Aut Accius atrox?

      Heu ubi nunc Affranii est Ceciliique toga?

Heu periere omnes, vix tantum nomina restant:

      Ah quanta ingeniis facta ruina bonis?

25

Ah scelus indignumque nefas: ubi Livius ingens?

      Historias decuit Roma perire tuas?

Eloquar, ah facinus, tua nunc ubi Galle Lycoris?

      Ah ubi ubi ingenium Galle poeta tuum?

Poenitet heu longi, noctesque diesque laboris,

30

      Quum videam tantos deperiisse viros.

Nitendum tamen est; nam quamvis cuncta peribunt

      Ingenii nunquam fama perire potest,

Et quamvis tua scripta olim divine Poeta,

      Ac versus tulerint saecula longa tuos,

35

Orbe quidem toto vivet tua Galle Lycoris,

      Vivet et ingenium Galle poeta tuum.