Emanuele Guarini carmina

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023


Versus domini Manuelis filii clarissimi oratoris Guarini veronensis. Preces gentis Stienteae ad beatum Stephanum pontificem in celebratione natalis sui Stientae

 

Huc ades, o Stephane, templi sanctissime praesul;

      Huc ades et sacris candidus ipse veni.

Nunc tibi natalem Phoebus fugientibus astris

      Caeruleo exoriens vexit ab amne diem.

5

Ille stienteis lux est celebranda colonis

      Atque inter sanctos semper habenda dies.

Iam requiescit humus vomerque et sarcula cessant,

      Vincla boves curvis dissoluere iugis

Nullave femineas ausa est imponere pensis

10

      Virgo manus, durent stamina torta colo.

Mollia non textrix innectit licia filis

      Tela nec attracto pectine pulsa sonat.

Nunc tibi nunc uni indulgent, tua templa frequentant

      Rusticus et iuvenis rusticus atque senex,

15

Quaeque comas blanda finxerunt arte puellae

      Virginis et lateri proxima semper anus.

Spargit odoratos flores tibi turba per aedem,

      Vruntur tepidis et pia thura focis.

Suspensis rident passim delubra corymbis

20

      Et variis resonant aera repulsa modis.

Huc ades, o Stephane, templi sanctissime praesul;

      Huc ades et sacris candidus ipse veni.

Nonne vides ritu prisco mitissimus aras

      Agnus ut ornatas stet sacer ante tuas?

25

Vesteque cum longa subeat tua templa sacerdos

      Et cantet laudes ore sonante tuas?

Munere pontificis pro Christi numine stabas

      Vita super terras cum tibi sancta foret.

Stelliferi antistes caeli tu frena regebas

30

      Terrarumque orbis tu moderator eras.

Millia tunc hominum per te movere potentem

      Permixtumque homini virgine matre Deum.

Romani proceres plebis movere tribuni

      Et pater et coniunx progeniesque sua.

35

Tunc populum cernens Christi sub signa vocatum

      Digna Deum patri tu, pie, sacra facis.

Ecce ruens romana deis gens credula centum

      Instat perpetuum quo inficiere Deum.

Dumque fidem servas pugil invictissime Christi,

40

      Stratus humi ante aras corpore truncus obis,

Tempore quo sectam lesu lacerabat in orbe

      Qui dominus Romae tum Galienus erat.

Quin modo coepisti tum primum vivere felix

      Vere haec natalis nam vocitanda dies.

45

Lux ea sextiles sequitur post prima kalendas

      Annua ruricolae qua tibi sacra damus.

Huc ades, o Stephane, templi sanctissime praesul;

      Huc ades et sacris candidus ipse veni.

Hinc etiam Manuel praestans probitate Guarinus

50

      Custos praesidio qui penetrale tenet,

Nunc in honore tuo cursus invitat equarum,

      Praemia decernens cui fuga prima pedum.

Primus et hoc celebrat volucrum certamen equarum,

      Ferrariae imperium dum, Leonelle, tenes.

55

Audis quo fremitu rumpant arbusta coloni

      Et referat plausu praemia victor ovans?

Is tibi sacratus Manuel in plebe sacerdos

      Hoc penetrale pia relligione tenet.

Gentibus hic moris dat magna exempla pudici

60

      Et monet aeternos non violare deos.

Templaque cum domibus aevo consumpta iacerent,

      Exstiterit ni iam provida cura sua.

Ergo precor superas sibi da contingere sedes

      Et tibi sit semper mutua cura sui.

65

Sancte veni festis deduc tua numina caelo:

      Pelle stientaeis et mala de domibus.

Neu spem decipiant steriles in frugibus herbae,

      Semina sed triplici foenore gleba gerat,

Neu iam maturae violentur vitibus uvae,

70

      Sed vincant magnos pinguia musta lacus;

Neve lupi noceant stabulis ursive leonesve

      At procul hinc absint ursa leaena lupi.

Corpore ferralis neu nos contagio laedat:

      Sed da securos ducere posse dies.

75

Haec precor eveniant: Tu nostris annue votis;

      Candida lux roseis tuque veharis equis.