Andrea Navagero lusus

Reference basis text: C. Griggio, 2001

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


1.

Aspice magna Ceres tibi quos semente peracta

      Ducimus agrestes, rustica turba, choros.

Tu face, ne nimio semen putrescat ab imbre,

      Neu sulcos rapido frigore rumpat hiems.

5

Neu sterilis surgat silva infelicis avenae,

      Et quaecumque bonis frugibus herba nocet;

Neu terrae prostrata animosi flatibus euri

      Decidat: aut densa grandine laesa seges;

Neu direpta avidae rapiant frumenta volucres,

10

      Monstrave, quae terrae plurima saepe ferunt.

Sed quae credidimus bene cultis semina campis,

      Vberius largo foenere reddat ager.

Sic erit. interea nivei carchesia lactis

      Fundite, et annoso mella liquata mero.

15

Terque satas circum, felix eat hostia, fruges,

      Caesaque mox sanctos corruat ante focos.

Nunc satis haec. post messem alii reddentur honores,

      Et sacras cingent spicea serta comas.

 

2.

Aurae, quae levibus percurritis aera pennis,

      Et strepitis blando per nemora alta sono,

Serta dat haec vobis: vobis haec rusticus Idmon

      Spargit odorato plena canistra croco.

5

Vos lenite aestum, et paleas seiungite inanes,

      Dum medio fruges ventilat ille die.

 

3.

Ille tuus Pan montivage venator Iolas

      Suetus in audaces cominus ire feras,

A quo et adhuc rictusque suum, exuviasque leonum

      Sacra tibi agrestis munera pinus habet,

5

Nunc iam annis gravis haec devicti cornua cervi

      Dedicat, imbelli congrua dona seni.

Cum tamen herculeae facta inter fortia clavae

      Is quoque sit laudem visus habere labor.

Tu Dive haec inter viridis decora illa iuventae

10

      Suscipe, neve illis esse minora puta.

 

4.

Hanc vitem, multa quae semper fertilis uva

      Haud unquam domini fallere vota solet,

Nunc etiam large florentem, consecrat ipse

      Vineti cultor Damis Iacche tibi.

5

Tu face Dive tua haec spem non frustretur, et huius

      Exemplo fructum vinea tota ferat.

 

5.

Longius a pecore errantem per devia taurum

      Dum sequitur nemorum per iuga longa Lycon,

Errantem scopulo capream conspexit ab alto:

      Continuo certo deiicit hanc iaculo.

5

Mox etiam catulos sola sub rupe iacentes

      Invenit: hos Crocali donat habere suae.

E caprea in viridi statuit convivia luco,

      Addidit et veteris pocula multa meri.

Quod reliquum est, Pan semicaper cum cornibus ipsis

10

      Suspensum e pinu hac tu tibi tergus habe.

 

6.

Quod tulit optata tandem de Leucade Thyrsis

      Fructum aliquem, has violas dat tibi sancta Venus.

Post sepem hanc sensim obrepens, tria basia sumpsi,

      Nil ultra potui: nam prope mater erat.

5

Nunc violas, sed plena feram si vota, dicabo

      Inscriptam hoc myrtum carmine Diva tibi.

Hanc Veneri myrtum Thyrsis, quod amore potitus

      Dedicat, atque una seque suosque greges.

 

7.

Et quercum, et silvam hanc ante omnia Thyrsis amabit,

      Et certo feret his annua vota die,

Dum poterit memor esse, quod hac primum ille sub umbra

      Vltima de cara Leucade vota tulit.

 

8.

Venator celerem moerens Augona Melampus

      Confossum rapido dente ferocis apri,

Hac illi in ripa tumulum, frondente sub umbra,

      Erigit: hoc ipso concidit ille loco.

5

Non impune quidem praedo sceleratus abivit:

      Procubuit iaculis caesus et ore canum.

Tu tamen e cunctis canibus praestantior Augon,

      Fide Augon, silvis qui modo terror eras,

Tu dilecte iaces. sed ab alta hac fascia pinu

10

      Millusque, et millo vincula iuncta suo,

Quin decisa feri cervix tibi pendeat hostis,

      Sintque una ex animo signa dolentis heri.

 

9.

Et gelidus fons est, et nulla salubrior unda,

      Et molli circum gramine terra viret,

Et ramis arcent soles frondentibus alni,

      Et levis in nullo gratior aura loco est,

5

Et medio Titan nunc ardentissimus axe est,

      Exustusque gravi sidere fervet ager.

Siste viator iter: nimio iam torridus aestu es,

      Iam nequeunt lassi longius ire pedes.

Accubitu langorem, aestum aura, umbraque virenti,

10

      Perspicuo poteris fonte levare sitim.

 

10.

Ante canes omneis pastori carus Amyntae

      Nuper ab illyrico littore missus Hylax,

Dum solitas agit excubias, et septa tuetur,

      Nec vigilant socii cetera turba canes,

5

Qua rapidus se se media inter saxa Timavus

      Mergit, et inde iterum prosilit amne novo:

Ille quidem saeva vitulos tutatus ab ursa est;

      Ipse sed ingenti vulnere caesus, obit.

Constituit viridi tumulum de caespite Amyntas:

10

      Haec voluit raram praemia habere fidem.

Moesta gemunt armenta, mali furesque, lupique

      Exstincto hoc sibi iam cuncta licere putant.

 

11.

Dat Cereri has Teleson spicas, haec serta Lyaeo,

      Haec nivei lactis pocula bina, Pali.

Pro quibus arva Ceres, vites fecundet Iacchus:

      Sufficiat pecori pabula laeta Pales.

 

12.

Cum primum clauso pecus emittetur ovili,

      Vrbs mea Leucippe cras adeunda mihi est.

Huc ego venalemque agnum, centumque, Chariclo

      Ipsa mihi mater quae dedit, ova fero.

5

Afferri tibi vis croceos, niveosque cothurnos?

      Anne colum, qualem nata Lyconis habet?

Ipse feram quae grata tibi. tu basia iunge,

      Gaudia Leucippe nec mihi grata nega.

Cras, ubi nox aderit, odiosae elabere matri,

10

      Hasque inter corylos ad tua dona veni.

 

13.

Illi in amore pares, vicini cultor agelli

      Thyrsis, cumque suo Thyrside fida Nape.

Ponimus hos tibi Cypri immortales amaranthos,

      Liliaque in sacras serta parata comas.

5

Scilicet exemplo hoc, nullo delebilis aevo

      Floreat aeternum fac dea noster amor.

Sit purus, talisque utriusque in pectore candor,

      In foliis qualem lilia cana ferunt.

Vtque duo hi fores serto nectuntur in uno,

10

      Sic animos nectat una catena duos.

 

14.

Candida Niconoe viduae spes una Terillae

      Montivagas iaculo figere certa feras,

Hunc tibi silvipotens arcum Latonia ponit,

      Atque haec in pharetra condita tela sua.

5

Illam cara parens tenero sociavit Icasto,

      Ignotique iubet iura subire tori.

Tu dea, si silvis aegre discedit ab altis,

      Si lacrimans coetus deserit illa tuos,

Tu bona sis, felixque illi: tu numine dextro

10

      Optata laetam fac dea prole domum.

 

15.

Quae duo fert collis fecundi vinitor Acmon

      Expressi primum cymbia plena meri,

Haec avidis musti satyris, mustique parenti

      Dat iucunde tibi vitis Iacche sator.

5

Illi illaesa suis linquant vineta rapinis

      Tu tua fac largis auctibus uva fluat.

 

16.

Has Vulcane dicat silvas tibi villicus Acmon:

      Tu sacris illas ignibus ure pater.

Crescebant ducta e Stati propagine silvis,

      Iamque erat ipsa bonis frugibus umbra nocens.

5

Vre simul silvas: terra simul igne soluta

      Fertilior largo foenere messis eat.

Vre istas, phrygio nuper mihi consita colle

      Fac pater a flammis tuta sit illa tuis.

 

17.

Iam telas, calathosque, omnesque perosa labores,

      Quos vitae quaestus pauperioris habet,

Palladio radium cum templo appenderet Euphro,

      Iamque sequi Venerem constituisset, ait:

5

Hactenus o mihi culta vale dea: et haec tua multi

      Instrumenta tibi plena laboris habe.

Iam tua perpessam dudum mala, lenis habebit

      Adiungetque suo me Cytherea choro.

Nec mirum, quam praetulerit phryx arbiter, a me

10

      Si praelata tibi nunc quoque Cypris erit.

 

18.

Dum furit Alcippes forma Nonacrius Almo,

      Crudeli demum tabe peresus obit,

Almo capripedi non impar arundine Pani,

      Quo nullus nymphis gratior Arcas erat.

5

Spargite odorato pastores flore sepulchrum

      Et simul infusum lacque merumque fluat.

Non iacet ille sub hac ut vos male creditis ulmo:

      In nemus Idalium transtulit alma Venus.

Hic Veneris pascitque greges, cantatque: canentis

10

      Vna adstant charites versibus, adstat amor.

Quin etiam hunc paphii nymphe non ultima coetus

      Deperit, et parilis fervor utrumque tenet.

Nimirum felix almo: modo perfida virgo

      Aspera saevitiae det documenta suae.

15

Pastoris pereat succensa informis amore,

      Respuat assiduas surdior ille preces.

Praebeat hinc saevis tam dura exempla puellis,

      Formosa ut fastus discat habere modum.

 

19. Acon

Candida Nympha olim, et Pani dilecta Lyceo

      Crinibus, et culto conspicienda sinu,

Nunc vox, flebilibus quae semper moesta querelis

      Desertos scopulos, deviaque antra colis,

5

Salve Echo officiosa. tibi sub rupe cavata

      Ipse ego lanigeri ductor Acon pecoris

Constituam umbrosum frondenti ex ilice lucum,

      Molliaque ex hedera serta virente feram.

Tu levibus allecta modis silvestris avenae

10

      Excipis e summo carmina nostra iugo:

Tu quoties querimur, duros miserata dolores

      Nescio quid tristi flebile voce gemis.

Nec mirum, quod tu lacrimis movearis amantum:

      Perdidit infelix te quoque durus amor.

15

Ah misera, ipsa quidem et strophio subnectis olenti,

      Et longa molles excolis arte comas.

Ipse puer cultus, ipse omnes odit amores,

      Insequiturque vagas per iuga summa feras.

Quin humiles addis voces: et verba precantis

20

      Effugit, atque omnes negligit ille preces.

Siste gradum immitis, non te violenta leaena,

      Non curvo sequitur dente timendus aper,

Sed quae candenti facie, niveisque papillis

      Vel magno possit nympha placere Iovi.

25

Haec aget et celeres tecum per saxa lacaenas,

      Eque suis tendet retia rara plagis.

Siste gradum immitis, et quas nunc tendis ad undas

      Effuge: causa tuae fons erit ille necis.

Heu miserande puer, tales ten solvere poenas?

30

      Ten decuit tam crudelia fata pati?

Magna parens, quae cuncta leves producis in auras,

      Totaque diverso germine picta nites,

Quae passim arboribus, passim surgentibus herbis

      Sufficis omnifero larga alimenta sinu,

35

Excipe languentem puerum, moribundaque membra,

      Aeternumque tua fac dea vivat ope.

Vivet, et ille vetus zephyro redeunte quotannis

      In niveo candor flore perennis erit.

Tu mecum socias Echo coniunge querelas,

40

      Et percussa novis fletibus antra sonent.

Crudelis Telayra, meos quid spernis amores,

      Quid miseras surda despicis aure preces?

Hei mihi nulla ovium tangit me cura mearum,

      Ex quo me iste tuus perfida torret amor.

45

It miserum pecus, et seri sub vesperis umbras,

      Per se ipsi redeunt in sua tecta greges.

Nec mihi iam niveo complent mulctralia lacte,

      Densaque permisso vellere terga gerunt.

Quin etiam aucupii studium, quo clarus habebar,

50

      Languenti penitus excidit ex animo.

Ite leves passim silvis impune volucres:

      Cuncta novus nostra e mente fugavit amor.

Otia agunt pedicae, et lento lita vimina visco

      In tenebris amites, nexaque lina iacent.

 

20. Damon

Vos mecum e vitreis nymphae Naucelides antris,

Vos mecum viridi paulum considite in herba;

Atque hoc, quem canimus, dignum concedite carmen.

Sic vobis patrias circum vernantia ripas

5

Prata, neque hibernis nivibus viduata, neque aestu,

Sufficiant varios in serta nitentia flores.

Quis dolor o silvae, quae vos o prata tenebat

Moestities? quanto squalebant omnia luctu?

Cum ferus e gelidis descenderet alpibus hostis

10

Assidue, et Latias in praedam verteret oras.

Tum (reor) invita creverunt pabula terra,

Invitae e densis ceciderunt frondibus umbrae.

Quippe abigi raptas pecudes, passimque videbant

Pastorum rapidos tectis involvier ignes.

15

Ipsi etiam hircipedes fauni, satyrique bicornes,

Ipsae etiam in solos nymphae fugere recessus,

Et se se ignotis occultavere latebris.

Et furor is fines prope iam pervaserat omnes,

Iamque fugae deerat nobis locus: undique saevos

20

Cernere erat latis hostes discurrere campis.

Nulla usquam tam secretis lustra abdita silvis,

Nulla aditu est tam difficili, tamque invia rupes,

Quo non saepe greges subitis incursibus acti

Fessa reclinarint in nudo corpora saxo.

25

Et tamen hinc etiam crebri eiecere tumultus.

Insuetaeque maris pecudes (miserabile visu)

Qua pelagi mediis iter intercluditur undis,

Adriaticos videre sinus: et litore curvo,

Pro viridi cytiso, pro molli graminis herba,

30

Et spinis paliuri, et acuta carice pastae

Potarunt salsas nitidis pro fontibus undas,

Et saepe irati timuerunt murmura ponti.

Quod si non novus ex alto demissus olympo

Hanc cladem nostris deus avertisset ab oris,

35

Ausoniis esset nullus iam pastor in agris.

Nos miseri patria extorres, rerum omnium egeni

Ah dolor, externas longe erraremus ad urbes.

Hic nobis dulces saltus, hic pascua nota

Restituit: tutique inquit iam pascite tauros,

40

Iam solitas tuti collo suspendite avenas,

Et desueta diu responsent carmina colles.

Ergo omnes, veluti et Phoebo, Panique quotannis

Pastores certis statuent tibi sacra diebus

Magne pater: nostrisque diu cantabere silvis.

45

Te rupes, te saxa, cavae te maxime Iuli

Convalles, nemorumque frequens iterabit imago.

At vero in nostris quaecumque in saltibus usquam

Quercus erit, ut quaeque suos dant tempora flores,

Semper erit variis ramos innexa coronis,

50

Inscriptumque geret felici nomine truncum.

Tum quoties pastum expellet, pastasve reducet

Nostrum aliquis pecudes, toties id mente revolvens,

Vt liceat factum esse tuo pater optime ductu,

Nullus erit, qui non libet tibi lacte recenti,

55

Nullus erit, qui non teneros tibi nutriat agnos.

Quin audire preces nisi dedignabere agrestes:

Tu nostra ante deos in vota vocaberis omnes.

Ipse ego bina tibi solenni altaria ritu

Et geminos sacra e quercu lauroque virenti

60

Vicino lucos Nauceli in litore ponam.

Hic ripa passim in molli viridante sub umbra,

Vere novo dum floret ager, dum germinat arbos,

Dum vario resonant volucrum nemora avia cantu,

Annua constituam festis convivia ludis.

65

Ductores pecudum hic omnes, rurisque coloni

Contendent iaculo, et rapidi certamine cursus,

Horridaque agresti nudabunt membra palestra.

Ipse pecu et tenero victor donabitur haedo.

Praeterea dulci cantabit harundine Damon

70

Carmina, quae puerum docuit Sebetheius Aegon.

Olim cum procul hinc illis habitaret in oris.

Scilicet ut quondam Assyrii pastoris amore

Capta dea, et caelum, et fulgentia sidera linquens,

Omnibus his cari praeferret Adonidis ignes.

75

Fortunate puer tecum formosa Dione,

Vna tondet oves, una ad mulctralia ducit,

Atque immunda premit caelestibus ubera palmis.

Dum te complexu teneat, non illa recusat,

Tecum inter pecudes vili requiescere culmo.

80

At Mars ipse deae cura tabescit inani.

Fortunate puer, mediis pecus errat in agris:

Tu viridi deiectus in umbra, aut carmina cantas,

Aut posita in Veneris gremio cervice recumbis.

Illa tibi amplexus molles, illa oscula iungit,

85

Caraque odoratis exornat tempora sertis.

Sed tu nimirum, sed felix tu quoque Damon,

Cui licuit toties Aegonem audire canentem,

Divinique senis sacros ediscere cantus.

Quod mihi magne pater, divum si fata dedissent,

90

O quales tibi cantaret mea fistula laudes.

Et quodcumque tamen felix concedet Apollo,

Hoc te unum canet, hoc uni tibi serviet omne.

Nec quidquam magis optarim, quam digna triumphis

Posse tuis, videorque canens tua maxima facta,

95

Inferior nullo, non ipso Aegone futurus.

Ipse suo certet mecum si carmine Daphnis,

Ipse suo Daphnis cum carmine victus abibit.

Interea agrestis dignatus sibila cannae,

Dexter, ades nobis: et quae facis, otia serva.

 

21.

Florentes dum forte vagans mea Hyella per hortos

      Texit odoratis lilia cana rosis,

Ecce rosas inter latitantem invenit amorem,

      Et simul annexis floribus implicuit.

5

Luctatur primo: et contra nitentibus alis

      Indomitus tentat solvere vincla puer.

Mox ubi lacteolas, et dignas matre papillas

      Vidit, et ora ipsos nata movere deos,

Impositosque comae ambrosios ut sensit odores:

10

      Quosque legit diti messe beatus arabs:

I dixit mea, quaere novum tibi mater amorem,

      Imperio sedes haec erit apta meo.

 

22.

Nox bona, quae tacitis terras amplexa tenebris

      Dulcia iucundae furta tegis Veneris.

Dum propero in carae amplexus, et mollia Hyellae

      Oscula, tu nostrae sis comes una viae.

5

Neve aliquis nostros possit deprehendere amores,

      Aera coge atras densius in nebulas.

Gaudia qui credit cuiquam sua, dignus, ut unquam

      Dicier illius nulla puella velit.

Non sola occultanda cavis sunt orgia cistis,

10

      Solave Eleusinae sacra silenda deae.

Ipse etiam sua celari vult furta Cupido,

      Saepius et poenas garrula lingua dedit.

Vna meos, quos et miserata est, novit amores

      Officiis nutrix cognita fida suis.

15

Haec quae me foribus vigilans expectat in ipsis,

      Inque sinum dominae sedula ducit anus.

Hanc praeter, tu sancta, latent qua cuncta, silentque,

      Tu dea sis flammae conscia sola meae,

Quaeque libens adstat nostrorum testis amorum

20

      Nobiscum tota nocte lucerna vigil.

 

23.

Oppositae obstabant nostris prius auctibus aedes,

      Nec nos caelum ulla, solve iuvabat ope:

Disiectis herus his, solemque admisit, et aura

      Concessit nobis liberiore frui:

5

Hinc nos in tenues certatim tollimur auras,

      Ornamurque novae frondis honore caput.

At tibi, cui sacris musarum et Apollinis umbris

      Extructas libuit posthabuisse domos,

Perpetuo similes nostris sint frondibus anni,

10

      Nobiscum augescant et tibi cuncta bona.

 

24.

Quem toties vixisse anima redeunte renatum

      Mutato fama est corpore Pythagoram,

Cerne iterum ut docti caelo generatus Asylae

      Vivat, ut antiquum servet in ore decus.

5

Dignum aliquid certe volvit: sic fronte severa est,

      Sic in se magno pectore totus abit.

Posset et ille altos animi depromere sensus,

      Sed veteri obstrictus religione, silet.

 

25.

Iam tristi canos glacie concreta capillos

      Afflatu tepidi fugit hiems Zephyri.

Iam nitidum os ver molle auras in luminis audet

      Proferre, et teneros ferre per arva pedes:

5

Tempora diversis tollens halantia sertis

      Purpureo matris Chloridos e gremio,

Summittit varios tellus fecunda colores,

      Convertit molles quo puer ipse gradus.

Et passim, quacumque vagos deflectit ocellos,

10

      Diffugiunt toto nubila cuncta polo.

It prope, et incutiens blandas in pectore flammas,

      Omnia iucundo accendit amore Venus.

Quam circum vario texunt e flore coronas

      Perfusae assyrio rore comam charites.

15

Hinc atque hinc mille aligeri pueri assultantes

      Coniiciunt certa spicula acuta manu.

Concipiunt dulces animalia cuncta calores,

      Persultantque vagi pabula laeta greges.

Ipse suam de colle canens Amaryllida pastor

20

      Pascentes tenui carmine mulcet oves,

Percussaeque nova dulcedine corda volucres

      Dant laetos passim per nemora alta sonos.

Sola gemit, ramoque sedens miserabilis alto

      Absumptum mater Thracia plorat Itym.

25

Di bene, quod nostrae tam longe a finibus orae

      Exactum hoc dira est in regione scelus.

Heu puer infelix, matri dum bracchia tendit

      Assueto cupiens se implicuisse sinu;

Illa ferox animi, caecoque agitata furore

30

      Avulsum duro diripit ense caput.

Quid facis ah demens? ferro quem perdis iniquo,

      Is lac dulce tuis hausit ab uberibus.

Huic tu longinquam votis optare senectam,

      Huic solita es teneras dicere blanditias.

35

Heu miserum genitor nati, infelixque sepulchrum,

      Vt tibi nunc toto pectore sensus abit,

Infandae nosti cum coniugis impia facta,

      Atque epulas mensis tristibus appositas:

Nempe furis, strictoque ruis violentior ense,

40

      Sed sublata alis effugit illa novis.

Perpetuum fleat, ut merita est, longisque querelis

      Antiqui poenas persolvat sceleris.

Nos Turri, dum florifero vere omnia rident,

      Spirat et e summis gratior aura iugis,

45

Nos hic, qua nitida pellucens rivulus unda

      Labitur, et leni murmure dulce sonat,

Cantemus molles formosae Amathusidos ignes,

      Quidque ferox arcu, quid face possit amor.

Armenias domat hic tigres, saevasque leaenas:

50

      Eripit hic summo, cum libet, arma Iovi.

Hoc duce pallentes umbras oeagrius Orpheus,

      Tristiaque horrendi limina regis adit,

Nec timuit, saevaeve Hecates immania monstra,

      Armatasve atris Eumenidas facibus.

55

Hoc cogente, omni cum pectore consternatus

      Abrupto nollet vivere coniugio.

Paulatim Eurydices, veterumque oblitus amorum

      In Calaim tota mente Boreiadem

Exarsit, penitusque insano perditus igne

60

      Sensit ferventes intima ad ossa faces.

Formose O Calai pulchrae genus Orythiae

      Te virides silvae, te cava saxa sonant.

In te suspirat: solum te cogitat Orpheus,

      Per te sollicito nulla quies animo est.

 

26.

Dum te blanda tenent aestivas rura per umbras,

      Deliciis nimium rura beata tuis,

Ecqua tui mea lux tangit te cura poetae,

      An meus e toto pectore cessit amor?

5

Cessit amor certe: soliti cessere calores:

      Absentis meminit nulla puella viri.

Non ita concussae versantur in arbore frondes,

      Cum gravis adversum verberat aura nemus;

Quam facile instabilem permutat femina mentem,

10

      Exclusus queritur, qui modo carus erat.

Non sic Penelope, non sic Capneia coniux

      Antiqui meruit temporis esse decus.

Altera defuncti moerens ad busta mariti,

      Noluit abrepto vivere sola viro.

15

Altera bis denos potuit durare per annos,

      Dum cupidos cauta detinet arte procos.

Femina nunc varias tantum connectere fraudes

      Novit, et in nulla certa manere fide.

Quid queror haec demens? durae procul ite querelae,

20

      Ite: decent tristes tristia verba viros.

Laetus ego, hos neque enim sequitur mea Gellia mores,

      Mutare incertos nec solet illa toros.

Quin et mansit amor: soliti mansere calores:

      Absentis meminit nostra puella viri.

25

Multa tamen timeo: tu multa ignosce timenti.

      Hei mihi pars nostro nulla timore vacat.

Ah quoties vereor, dum picta per arva vagaris,

      Dum rutilae texis florida serta comae,

Ne ruat e summis in te Saturnius astris,

30

      Sisve alii cui vis grata rapina deo.

Pressit Amymonen mediis Neptunus in arvis,

      Dum premeret summum virginis urna caput.

In mediis Io campis perpessa tonantem est,

      Horridaque hirsuta cornua fronte tulit.

35

Hinc quoque tartareo raptam Deoida curru

      Abstulit infernus in sua regna pater.

Sidonis errabat nitidos Europa per agros,

      Cum medium ficto per mare vecta bove est.

Non tamen hos tantum causantur prata timores:

40

      Hei mihi quam multos dat quoque silva metus.

Hic habitant satyrique, et agrestia numina Panes,

      Et timor errantum Faunus Hamadryadum.

Hic versa in virides Daphne peneia frondes,

      Hic fera mutato Parrhasis ore fuit.

45

Hic et semicaper spreta Nonacrius Aegla

      Arcadicae forma virginis incaluit.

Quod si tecum iisdem pariter versarer in arvis,

      Et domus unanimes clauderet una duos,

Non ego caelicolum fraudes, non furta timerem:

50

      Vndique me socio Gellia tuta fores.

Si versa est Daphne, sicula Proserpina ab Aetna

      Si vecta est stygiis in nova regna rotis:

Quid mirum? facile est deceptas fraude puellas

      Fallere, nullius quas tueatur Amor.

55

Ipse ego perpetuo tecum mea vita manerem:

      Sic possem nullos extimuisse deos.

Saepe pererrabat tacitos Atalanta recessus:

      Tuta tamen fido Mimalione fuit.

Cingeret obsessos seu curva indagine colles,

60

      Seu cuperet saevas cominus ire feras,

Haerebat lateri semper comes ille, nec unquam

      A domina lato longius ungue fuit.

Ergo huic non summi fraudes nocuere tonantis

      Inque suo nullos sensit amore dolos.

65

Sic ego per silvas tecum, et per prata vagerer:

      Grata essent sine te gaudia nulla mihi.

Nunc pariter nitida recubare iuvaret in umbra,

      Et capere in viridi somnia grata toro.

Nunc pariter nuda fontes invadere sura,

70

      Torrida dum siccus finderet arva canis.

Saepius in silvis lepores captare fugaces,

      Et volucres fictis fallere carminibus.

Saepius in denso convicia dicere luco,

      Et madidas verno flore ligare comas.

75

Saepius umbroso choreas ductare sub antro,

      Cum daret agrestes tibia pulsa sonos.

Ah quoties tales inter mea Gellia lusus

      Iniicerem cupidas in tua colla manus,

Dulciaque e roseis furarer basia labris,

80

      Basia mi cunctis anteferenda bonis.

O niveam, siqua haec referet mihi gaudia, lucem!

      Gratior optatis non erit ulla meis.

Semper Erythreis signabitur illa lapillis,

      Semper erit sacros inter habenda dies.

85

Nunc, quoniam tecum me non licet esse, caveto

      Mutuus extincto ne cadet igne calor.

 

27. Iolas

Pascite oves teneras herbas per pabula laeta,

Pascite, nec plenis ignavae parcite campis:

Quantum vos tota minuetis luce, refectum

Fecundo tantum per noctem rore resurget:

5

Hinc dulci distenta tumescent ubera lacte,

Sufficientque simul fiscellae, et mollibus agnis.

Tu vero vigil, atque canum fortissime Teucon,

Dum pascent illae late per prata, luporum

Incursus subitos, saevasque averte rapinas.

10

Interea hic ego muscoso prostratus in antro

Ipse meos solus mecum meditabor amores,

Atque animi curas dulci solabor avena.

O formosa Amarylli, nihil te absente videtur

Dulce mihi: nunc et nitido vere omnia rident,

15

Et vario resonant volucrum nemora avia cantu.

Exultim virides ludunt armenta per herbas,

Lascivique agni, infirmisque artubus haedi

Cornigeras matres per florida prata sequuntur.

Non tamen ista magis sine te mihi laeta videntur,

20

Quam si tristis hiems, nimbisque rigentibus horrens

Agglomeret gelido canas aquilone pruinas.

Dulce apibus flores, rivi sitientibus herbis,

Gramen ovi, caprae cytisus, Amaryllis Iolae.

Non ego opes mihi, non cursu praevertere ventos

25

Optarim magis, aut pecoris quodcumque per orbem est,

Quam te Amarylli meis vinctam retinere lacertis,

Et tecum has inter vitam deducere silvas.

Est mihi praeruptis ingens sub rupibus antrum,

Quod croceis hederae circum sparsere corymbis,

30

Vestibulumque ipsum silvestris obumbrat oliva:

Hanc prope fons, lapide effusus qui desilit alto,

Defertur rauco per laevia saxa susurro;

Hinc late licet immensi vasta aequora ponti

Despicere, et longe venientes cernere fluctus.

35

Hoc mecum simul incoleres Amarylli, simulque

Mecum ageres primo pecudes in pascua sole,

Mecum abeunte die pecudes cava in antra vocares.

Saepe etiam denso in nemore, aut convalle virenti

Dum tenue arguta modularer harundine carmen,

40

Tu mecum ipsa esses simul, adstaresque canenti,

Quin et nunc pariter caneres: nunc dulcia nostro

Basiaque, et veneris misceres gaudia cantu:

O solum hoc superi misero concedite amanti.

Tum licet et rapiantur oves, rapiantur et agni,

45

Ipse tamen Croeso mihi ditior esse videbor.

Mollibus in pratis Lycidae post Daphnidis hortos,

Purpureos flores texenda in serta legebas,

Cum te succincta tunica, fusisque capillis,

Et vidi simul, et totis simul ossibus arsi.

50

Pone sequebatur Gorge soror, et tamen audax

Accessi, sumque ipse meos tibi fassus amores.

Risisti, et sertum, nitida quod fronte gerebas,

Tanquam ex se cecidisset humi, iecisti, abiensque

Liquisti, advertens collegi protinus ipse:

55

Servavique, et adhuc tamquam tua munera servo.

Et quamvis dudum foliis languentibus aret,

Non tamen est serto quidquam mihi carius illo.

Ex illo, semperque fui tibi deditus uni,

Pulchraque nulla meis oculis te praeter habetur.

60

Saepe mihi Alcippe vicina et munera misit

Et dixit, formose puer, quae munera mittit,

Mittit et ipsum animum: tu et munera suscipe, et illum.

Sed potius Amarylli alio quam tangar amore,

Sudabunt humiles flaventia mella genistae,

65

Et molles violae dura nascentur in orno,

Incultique ferent candentia lilia vepres.

Et moestis ululae cedet philomela querelis.

Quantum ver formosum hieme est iucundius atra,

Quantum mite pirum sorbis est dulcius ipsis,

70

Quantum hirsuta capella suo setosior haedo,

Quantum nocturnis obscuri vesperis umbris

Puniceo exsurgens aurora nitentior ortu est,

Tantum Amarylli aliis mihi carior ipsa puellis.

Hae testes mihi sunt silvae, vicinaque silvis

75

Populus haec, cuius tale est in cortice carmen.

Vellera cum setis aries mutarit, et hircus

Velleribus setas, Amaryllida linquet Iolas.

Sed nos dum longum canimus, iam roscida luna

Apparet caelo, et rapidus deferbuit ardor

80

Demerso iam sole: tamen miser ardet Iolas.

Nimirum nostros nequeunt lenire calores,

Nec quaecumque rigent Ripheo in monte pruinae,

Nec quaecumque simul gelido durantur in Hebro:

Fors tamen hos illa ipsa, potest quae sola, levabit.

85

Sperando interea duros solabimur ignes,

At vos, ne sero dum nox insurgit olympo,

Praesidio umbrarum fretus malus ingruat hostis,

Iam pasti secura greges in ovilia abite.

 

28.

Quam tibi nunc Iani donamus Hyella calendis

      Exprimit haec vultus parva tabella meos:

Nulla fuit cuiquam similis mage, pallet imago,

      Assiduus nostro pallor in ore sedet.

5

Est excors, sine corde et ego, quod pectore nostro

      Ipse amor ereptum sub tua iura dedit.

Non loquitur, mihi sic tua cum datur ora tueri,

      Torpet nescio quo lingua retenta metu.

Vnum dissimile est nobis: felicior uno est

10

      Tam saeva quod non uritur illa face.

Quod si etiam uretur, tuo enim sub lumine quidquam

      Illaesum flammis non licet ire tuis,

Non ut ego assiduo infelix torrebitur igne:

      In cinerem primo corruet illa foco.

 

29.

Beate somne, nocte qui hesterna mihi

Tot attulisti gaudia:

Vtinam deorum rector ille caelitum

Te e' coetu eorum miserit,

5

Quae saepius mortalibus vera assolent

Mitti futuri nuntia.

Tu, quae furenti surdior freto meas

Superba contemnit preces,

Facilem Neaeram praebuisti: quin mihi

10

Mille obtulit sponte oscula,

Oscula, quae Hymetti dulciora sint favis,

Quae suaviora nectare.

Vere beate somne, quod si saepius

His dive me afficias bonis,

15

Felicior caelestibus deis ero,

Summo nec inferior Iove.

At tu proterva quolibet fuge, eripe

Complexibus te te meis:

Si somnus iste me frequens reviserit,

20

Tenebo te, invitam licet.

Quin dura sis, sis quamlibet ferox: eris

Et mitis, et facilis tamen.

 

30.

Canale optime, tuque Bembe, nostri

Amantissimi utrique, amati utrique

A me non minus atque utrique ocelli,

Quid rerum geritis? valetis? atque

5

Absentis memores sodalis estis?

Quid vestrae faciunt bonae camenae?

Scripseruntne aliquid novi, meum post

Discessum? puto: nam quicquid otii

Per vestras datur occupationes,

10

Id vos in studiis bonis locatis.

Ad me mittite siquid edidistis,

Oro: nec socium bonum negate

Vestri participem leporis esse.

Sed quid cum Venere ipsa, amoribusque

15

Quam vobis bene convenit? caletis?

Amatisne? dei deaeque faxint

Et feliciter, et bene ipsi ametis,

Quamque ego leviusque, leniusque.

Heu heu me miserum mei sodales

20

Quam saevo teneor furore, quam mi

Totus, quam gravis incubat Cupido!

Non quod non amer: intimis medullis

Ardet me mea Hyella, perditeque

Quantum quid pote perditissimum esse.

25

Verum hoc me excruciat magis: potiri

Mea nam vetitum mihi puella.

Quod si quando licet, nihil levatur,

Sed ferus magis excitatur ardor.

Nam cum nec saturum recedat inde

30

Cor mi, nec furor expleatur unquam

Caris basiolis, papillulisque,

Atque his, qui miserum necant, ocellis,

Augescit magis, et magis. quid heu heu

Adverso paterer deo, atque iniquo,

35

Si haec incommoda sunt secundo amore?

 

31.

Quamvis te peream aeque Hyella totam,

Nec pars sit mea lux tui ulla, quae me

Saevo non penitus perurat igne,

Fulgentes tamen illi, amabilesque

5

Illi, sideribus pares ocelli

Nostri maxima causa sunt furoris.

O cari nimis, O benigni ocelli,

O dulci mihi melle dulciores,

Quando vos misero mihi licebit

10

Vsque ad millia millies trecenta,

Aut ultra haec etiam, suaviari?

Di concedite mi, hoc misello amanti,

Dein nil grave perpeti recuso,

Quin et si peream, lubens peribo.

 

32.

Dispeream nisi tu vita mihi carior ipsa,

      Atque anima, atque oculis es mea Hyella meis.

Dispeream nisi ego vita tibi carior ipsa,

      Atque anima, atque oculis sum mea Hyella tuis.

5

Nec satis hoc: vellem pote quicquam his esset haberi

      Carius, ut posses carior esse mihi.

Tu quoque idem velles, pote quicquam his esset haberi

      Carius, ut possem carior esse tibi.

Di facite haec longos concordia duret in annos,

10

      Tamque bonos mutent secula nulla animos.

 

33.

Iam caeli reserat fores

Aurato e thalamo exiens

Mater Memnonis, et diem

Laeto provocat ore.

5

Nos te maxime maximi

Minister canimus patris,

Quo nullus qui hominum genus

Tam praesens iuvet, usquam est.

Tu nostras celer ad preces,

10

Aures protinus ad deum has

Defers: nec tenues sinis

Evanescere in auras.

Tu, dum fers nova nuntia

Virgini aetherio patri

15

Dilectae, quibus indicas

Magni vota tonantis,

Nobis fers nova nuntia

Quis e faucibus impii

Erepti hostis, in aurea

20

Caeli templa vocamur.

Adsis O bone, et in dies

Semper nos propius iuva:

Nec patrocinio tuo

Vnquam mitte tueri.

 

34.

Vrbs, quam vetusto vectus ab Ilio

Post fata Troum tristia, post graves

Tot patriae exhaustos iniquo

Tempore, tot pelago labores,

5

Ducente demum Pallade, qua rapax

Cultos per agros Medoacus fluit,

Diis fretus Antenor secundis

Condidit, Euganeis in oris.

Tu nuper flos, et decus urbium,

10

Quascumque tellus Itala continet,

Magnas tot artes, tot virorum

Ingenia, et studia una alebas.

Te septicornis Danubii accola,

Te fulva potant flumina qui Tagi,

15

Longeque semoti Britanni

Cultum animi ad capiendum adibant.

At nunc, acerbi heu saeva necessitas

Fati, severas ut pateris vices!

Vt te ipse vastatem vel hosti

20

Conspicio miserandam iniquo.

Quid culta tot pomaria conquerar?

Tot pulchra flammis hausta suburbia?

Quid glande deturbata ahena

Moenia? praecipitemque saevi

25

Mavortis iram? bellaque persequar

Horrenda? squammis ille adamantinis,

Ferroque consertam rigenti

Induerat chlamydem trilicem.

Fremensque, et atrum letifera manu

30

Telum coruscans, secum odia, et necis

Contemptum, et insanos tumultus,

Secum animos, rabiemque agebat.

Ille urbe ab imis sedibus eruta,

Implesset omnes funeribus domos:

35

Non ille vel sexu, vel ullo

Efferus abstinuisset aevo.

 

35.

Qui modo ingentes animo parabam

Bembe bellorum strepitusque, et arma

Scribere, hoc vix exiguo male audax

Carmine serpo.

5

Nempe amor magnos violentus ausus

Fregit iratus: velut hic tonantem

Cogit, et fulmen trifidum rubenti

Ponere dextra.

Sic eat, fors et sua laus sequetur

10

Candidae vultus Lalages canentem, et

Purius claro radiantis astro

Frontis honores.

Nota Lesboae lyra blanda Sapphus:

Notus Alcaei Lycus altiori

15

Scripserit quamvis animosum Homerus

Pectine Achillem.

 

36.

Dia Tithoni senioris uxor,

Quae diem vultu radiante pandis,

Cum genas effers roseas rubenti

Praevia soli,

5

Roscidos ut nunc per agros vagari

Sub tuo adventu iuvat, et recentis,

Quae tuos semper comitantur axes,

Excipere auras.

Sicca iam saevus calor uret arva,

10

Iam vagi aurarum levium silescent

Spiritus, iam sol rapidus furentes

Exeret ignes.

Dum licet, laeti simul ite amantes,

Dum licet, molles pariter puellae

15

Ite flaventes vario capillos

Nectite serto.

Nunc simul telis positis amores

Matris haerentes lateri, et decentes

Gratiae plenos referunt resecto

20

Flore quasillos.

Per feros saltus, per iniqua lustra

Vndique occultas agitans latebras

Fertur, et silvas varia ferarum

Strage cruentat,

25

Clara Latonae soboles: nitenti

Huic comae in nodum religantur auro,

Pendet aurata ex humeris pharetra,

Pendet et arcus.

Circum eunt nymphae simul: illa cursu

30

Gaudet effusos agitare cervos,

Hanc iuvat certis iaculis fugaces

Figere lyncas.

Nunc ab umbroso simul esculeto

Daulias late queritur, querelas

35

Consonum circa nemus, et iocosa

Reddit imago.

 

37.

Nil tecum mihi iam Phoebe est, nil Nox mihi tecum,

      A vobis non est noxve, diesve mihi.

Quantum ad me, ut libet auricomo Sol igneus axe

      Exeat Eoae Tethyos e gremio,

5

Vt libet, inducat tacitas Nox atra tenebras:

      Fert mihi noctem oculis, fert mihi Hyella diem.

Nam quoties a me nitidos avertit ocellos,

      Ipsa in luce etiam nox tenebrosa premit.

At quoties in me nitidos convertit ocellos

10

      Candida et in media fit mihi nocte dies.

 

38.

Diva, quae has caeli generatim in auras

Cuncta producis, cupidumque amorem

Vndique infundens, facis, ut perenne

Saecla propagent:

5

Qua nihil laetum sine, amabile est nil

Nilque iucundum, sine qua nec ipsae

Gratae erunt cuiquam Charites, nec ipsa

Blanda voluptas,

Dum tibi laetus reparatur orbis,

10

Dum per herbosos pecus omne campos

Vim tuam sentit, tibi plaudit omnis

Diva volucris;

Dum nihil, quamvis rigidum, feroxque est,

Ossibus quod non penitus sub imis

15

Sit tua tactum face, quod tuos non

Sentiat ignes,

Vna erit flammarum, et amoris expers?

Vna secura his Lalage resistet?

Tange age ultrici dea, pertinacem

20

Tange flagello.

Quod si ita tanges, fera ut obstinatum,

Applicet nostris animum querelis,

Nec preces ultra miseras, superba

Negligat aure,

25

Conseram laetam tibi diva myrtum,

Vancius qua se rosifer revolvit:

Hanc mero supplex, niveo et rigabo

Lacte quotannis.

Hanc et immistae pueris puellae,

30

Circum agent laetas pariter choreas,

Teque prima unam, simul ultima unam

Voce canent te.

Te canent unam, volucremque natum,

Qui ferox, duro et similis parenti,

35

Acer et flamma est, et agente certum

Cuspide vulnus.

Spargam odoratas violas, rosasque

Ipse ego, votique reus secabo

Grata torquatae ante tuas columbae,

40

Guttura flammas.

 

39.

Quid magis adversum bello est? bellique tumultu

      Quam Venus? ad teneros aptior illa iocos.

Et tamen armatam hanc magni pinxere Lacones,

      Imbellique data est bellica parma deae.

5

Quippe erat id signum forti Lacedaemone natum:

      Saepe et femineum bella decere genus.

Sic quoque non quod sim pugna versatus in ulla,

      Haec humeris pictor induit arma meis.

Verum hoc quod bello, hoc patriae quod tempore iniquo

10

      Ferre vel imbellem quemlibet arma decet.

 

40.

Borgettus lepidus catellus ille,

Cuius blanditias proterviores,

Et lusus herus ipse tantum amabat,

Quantum tale aliquid potest amari.

5

Nec mirum dominum suum ipse norat,

Caram bima velut puella matrem,

Et nunc illius in sinu latebat,

Nunc blande assiliebat huc et illuc

Ludens, atque avido appetebat ore,

10

Erectis modo cruribus, bipesque,

Mensae astabat herili, heroque ab ipso

Latratu tenero cibum petebat.

Nunc raptus rapido maloque fato

Ad manes abii tenebricosos.

15

Miselle o canis, o miser catelle

Nigras parvulus ut timebis umbras,

Vt saepe et dominum tuum requires,

Cui pro delitiis, iocisque longum

Heu desiderium tui relinquis.

 

41.

Vos mihi nunc magnos partus, ortusque beatos

Felicis pueri, quo pinguia culta vetusti

Naonis exultant, quo Carnia tota superbit,

Dicite pierides. Vos illum e matre cadentem

5

Excepstisque sinu, et vestris fovistis in ulnis,

Et tenerem molli cinxistis baccare frontem.

Nec vero vos tantum has accessistis ad oras,

Nec solae venistis ad haec vos munera musae:

Affuit ipsa etiam pariter, spargensque salubres

10

Pyxidos arcanae succos, partusque dolores

Leniit: et matrem fetu Lucina levavit.

Affuit Idalio veniens e colle Dione,

Nectare odorato crines perfusa fluentes.

Assuetaeque leves Charites ductare choreas.

15

Hae simul ambrosia puerum lavere liquenti,

Et parvas tenui cunas stravere ligustro.

Venit et undifluis properans Naucelus ab antris,

Quem prope caeruleo e fluctu formosa Metune

Ibat: eos circum violasque rosasque rubentes

20

Vimineis nymphae calathis, et serta ferebant

Purpureo e' narcisso, eque auricomo chrysantho.

Quae postquam totas passim sparsere per aedes,

Iucundoque domus late fragravit odore,

Protinus ecce Iovis magni de limine parcae,

25

Antiquae parcae, niveo queis corpora amictu,

Canaque chaonia velantur tempora quercu.

Hae postquam et matrem complexae, et fronte serena

Oscula iunxerunt parvo felicia nato,

Candida versato torquentes vellera fuso,

30

Fatidico tales funderunt pectore voces.

O fausto nimium caelo, divisque benignis,

Nate puer, cresce, et dulces solare parentes,

Et fatis laetare tuis. tuque optima mater,

Tuque, boni genitor pueri, quos omine dextro

35

Castus hymen quondam thalamo sociavit in uno,

Accipite haec laetis animis, neu posse moveri

Credite quae vero concordes ore canemus.

Qualis in aprico se tollit amaracus horto,

Quam studio solers omni formosa puella

40

Ipsa suos alit in lusus, et lenibus undis

Irrigat, illa leves paulatim surgit in auras

Pulchrior, et dulcem late diffundit odorem.

Sic puer augescens primo se tollet in aevo,

Nec se quisquam illi formoso conferet ore.

45

Mox ubi iam validus teneris excesserit annis,

Tunc illum sacras artes, doctaeque docebunt

Aonides, princepsque chori formosus Apollo.

Illi et divini latices Aganippidos undae,

Et virides Haemi saltus, Pindique patebunt.

50

Mars quoque bellipotens simul, et Tritonia virgo

Muneribus bellorum, et saevis instruet armis.

Doctior haud illo quisquam seu cominus ense,

Seu sit opus valida concurrere longius hasta,

Sive inflectere equum, atque arctis compescere habenis,

55

Seu libeat laxare, et aperto currere campo.

O quoties medio ferventem in turbine belli

Conversae fugient acies: at percitus ille

Obvia quaeque metet infesto corpora ferro.

Non secus ac praeceps hiberno flumine torrens,

60

Cum tumidus late, ac pluviis hiemalibus auctus

Proruit adversas insano vortice silvas,

Obstantesque trahit ripas, camposque per omnes

Cum sonitu ruit, et rapido rotat omnia fluctu.

Fortunate puer, numquam non victor in hostem

65

Bella geres, magnique aequabis facta parentis.

Ille olim magnos Gallorum stravit acervos,

Italaque hostili manarunt arva cruore,

Tum, cum caesa virum serpens per corpora Lyris

Aequoreas cursum vix tandem invenit in undas.

70

Ille idem gelida cum gens immanis ab arcto

Ausonios passim se se effudisset in agros,

Audaces animos ingenti strage repressit,

Alpinasque nives Germano sanguine tinxit.

Nunc quoque fallaces abrupto foedere Gallos

75

In latios iterum fines, praedamque ruentes

Proteret: et victos (divinis credite parcis)

Italia expellet: caeloque aequabit honores.

At tu siqua tuo restabunt bella parenti,

Ausoniam infenso nec dum pacarit ab hoste,

80

Ipse tua fidens animi virtute subibis

Haec primum: mox externas egressus in oras

Implebis totum factis audacibus orbem.

Te duce et Ausoniae rursum rediviva resurget

Gloria: et antiquum late victricibus armis

85

Reddetur Latio imperium. tua signa timebunt

Vna omnes passim populi, quaque incidit alto

Aaequore, et oceano ferventes abluit axes,

Quaque coloratis effert se Phoebus ab Indis.

Tum demum placida contentus pace quiesces,

90

Saevaque mitescet posito discordia ferro.

Aurea tum veniet saeclis melioribus aetas,

Felicesque anni, et Saturnia regna redibunt.

Tum pax alma colet terras, Astreaque virgo,

Immersumque gemet stygio scelus omne baratro.

95

Felices, qui tam laeto nascentur in aevo.

Tu vero ante alias superis gratissima tellus,

Quam tanto divum genitor dignatur alumno,

Tu nitidas passim fruges, arbustaque laeta,

Sponte tua, nulloque hominum cogente labore

100

Produces: humiles sudabunt mella genistae,

Incultique ferent candentia lilia vepres.

Finierant parcae. tum Iuppiter aethere ab alto

Intonuit laevum: et caeli de parte serena

Perspicuus multo fulgor cum lumine fulsit.

 

42. ex Philemone

Siquid remedi lacrimae afferrent malis,

Minorque semper fieret lugenti dolor,

Auro parandae lacrimae nobis forent.

Sed nil here istaec prosunt, res ipsae nihil

5

Moventur istis: sive tu semper fleas,

Seu nunquam, eandem pergere insistent viam.

Quid his iuvamur ergo? nil certe: at dolor

Vt ipsa fructus arbor, sic lacrimas habet.

 

43. ex Menandro

Nam si te alumne genetrix cum peperit tua,

Hac sorte es unus omnium in lucem editus,

Tibi cuncta ut evenirent quae velles bona,

Idque annuit magnorum quispiam deum,

5

Iure optimo indignaris: valde enim is tibi

Fallax repertus. quod, si eisdem legibus

Quibus nos omnes (tragicis ut verbis loquar)

Aeque patentem cunctis aerem trahis,

Ferenda sunt haec levius, et omnis rectius

10

Ratio habenda. denique haec summa est, puta

Hominem esse te, quo nullum animantium omnium

Extolli, itemque deprimi citius solet.

Ipsumque id haud iniuria, minimarum enim

Id virium est, et maximis semper studet,

15

Plurimaque secum commoda conterit cadens.

Tu vero et magna non amisisti bona,

Et mediocria sunt ipsa ea, quae pateris mala.

Ergo et modeste alumne quod reliquum est feras.

 

44.

Salve cura deum, mundi felicior ora,

Formosae Veneris dulces salvete recessus:

Vt vos post tantos animi, mentisque labores

Aspicio, lustroque libens, ut munere vestro

5

Sollicitas toto depello e pectore curas.

Non aliis Charites perfundunt candida lymphis

Corpora, non alios contexunt serta per agros.

 

45.

Dum caderent miserae Neptunia pergama Troiae

      Et ruerent falsi Laomedontis opes,

Ostendit Phrygiae mediis in uallibus Idae

      Dardanidis certas aurea flamma uias.

5

At tu, dum Naso silua foret abditus atra

      Atque iterum in Scythicos pulsus ab Vrbe locos,

Traxisti e tenebris uatem siluaque latentem

      Qui duce te Latio clarius orbe micat.

 

46.

Iverat ad Phylirem media de nocte Menalcas,

      Posset ut ad patrios mane redire greges.

Iamque fores lento religatas vimine pressa

      Suspensis manibus solverat ille anima.

5

Prospectansque oculis † per ostia, limen

      Protenso poterat transiliisse pede.

Cum sensere canes: quo murmure victus, ut ira

      Ardebat, tales iecit in astra sonos:

Cinge triumphali, puer o, tua tempora lauro,

10

      Qui redis ad patrios tutus, ut ante, greges.

 

47.

Dum tibi dona parat, flauo dum uertice uellit

      Nos Domina, atque ipsum hoc daedala texit opus

Fleuit, et: "O, dixit, felices ite capilli!

      Cur mihi nunc crines non licet esse meos?".

 

48.

Danubii ad ripas primo Rex flore iuventae,

      Caesus pro patria, cum patria hic iaceo.

Nec queror, immiti quod sim prostratus ab hoste,

      Sed quod me Reges deservere pii:

5

Qui, dum alia ex aliis inter se proelia miscent,

      Et me, et se rabidis hostibus obiiciunt.

 

49.

Blanda O Naiadum cohors sororum,

Quae Vanci nitido latetis amne,

Fusae colla decentibus capillis,

Quos large ambrosii rigant liquores,

5

Comtae et carbaseo sinus amictu,

Exite e liquidis simul latebris,

In vestros simul hic adeste lusus,

Quos large Zephyro favente tellus

Vernos florida suggerit per agros.

10

En scandentibus hinc et hinc flagellis

Per flavas salicum comas pererrans

Vitis pampineas ministrat umbras,

Per quas sibila murmurantis aurae

Iucundum tenero strepunt susurro.

15

Hic gemmantibus hinc et hinc rosetis

Cultas texere vos licet coronas,

Et passim simul omnium colorum

Lectos in calathis referre flores.

Queis comtas pariter comas revinctae,

20

Queis sparsae teretes simul papillas,

Ductetis pariter choros licentes,

Ductetis hilares simul choreas.

Sed quid splendidius nitescit aer?

Quid fragrantius huc feruntur aurae?

25

Rident omnia, et aere in sereno

Spirarunt Cyprii, Syrique odores.

Agnosco. resonis strepunt querelis

Olores Paphii, Cupidinumque,

Concussae ex humero sonant pharetrae.

30

Ad flores properat suos Dione.

Nunc vos Vanciades simul sorores

Instaurate choros licentiores.

Et novae Venerem † choreae,

Et chori Venerem licentiores.

35

Huc mitis, Dea, mitiorque semper

Adsis muneribus benigna nostris,

Quae versis tibi fundimus quasillis,

Quae pictis tibi teximus coronis.

Incultis, face, Vancium rosetis

40

Paestum vincere, floridumque Tibur.

Haec non bruma rigens, calorque laedat,

Haec non flamina pestilentis Austri,

Sed semper tibi cultius nitescant,

Sed semper genitalibus Favonii

45

Tua in munera mulceantur auris.

 

50.

Borgetti hic tumulus Canis est: assiste, uiator,

      Mistaque purpureis lilia funde rosis.

Hunc olim Eridani Melite formosa puellis

      Munus ab Aeolio miserat usque freto.

5

Protinus in paruum congesta electra monile

      Cinxerunt niuei candida colla Canis,

Inde coronatae bene olenti flore sorores

      Portarunt uati munera cara suo.

Ante suos ille hunc semper dilexit ocellos

10

      Et memor extincti nunc quoque nomine amat;

Nec mirum est, habeant urbes cum nomina equorum,

      Fidi etiam tumulum si meruere canes.

Et domino fidum et lepidum, bellumque Catellum

      Borgettum, quo non blandior ullus erat,

15

Quocum animos oblectat erus, curasque leuabat,

      Eripuere auida fata proterua manu;

Eripuere omnes una lususque iocosque,

      Eripuere ipsum deliciarum oculum.

Ipse autem, desiderio dum maeret inani

20

      Et queritur duris cuncta licere deis,

Vt quodcumque potest tenebroso uindicet Orco,

      Aeternum et tumulo et carmine fecit erus.

 

51.

Vatum pessimus omnium Secundus,

Felicissima Sirmio insularum est:

Hanc laudant numeris tamen trecentis

Vatum pessimus omnium Secundus:

5

Iam miserrima Sirmio insularum est.

 

52.

Non ego sum pugnae assuetus nec fortibus armis,

      Et tamen audaci pectore bella geram,

Confertas turbabo acies, densosque per hostes

      Deferar, et praeceps in media arma ruam:

5

Viuere quippe aliis, Venetis ea denique uera

      Vita est pro Patria decubuisse sua.

 

53.

Dum uolui domini iussu perquirere siluas

      Vt sequerer timidas cursibus ipse feras,

Fortia, me miserum, lethali pectora saxo

      Rustica percussit impia saeua manus.

5

Me precor ut paruo referas, Francisce, sepulcro,

      Ne mea sint rapidis viscera praeda lupis.

 

54.

Dum uidet abscissae miles dispendia dextrae

      "Sufficiat bello laeua superstes", ait;

Quam quoque ut iniectat uirtus animosa carinae

      Sorte nec alterius territus ille pari est,

5

Victor adhuc hostem impellens sic intonat ore:

      "Discite quos habeant Caesaris arma uiros:

Nos freta, nos ferrum, nos temnere possumus ignes.

      Vincimus absque manu, uincimus absque anima".

 

55.

Siste gradum et sacrum hoc hospes uenerare sepulcrum

      Contegere huic Strozae est Herculis ossa datum.

Ille quidem maiora sui monumenta reliquit

      Aonidum et pennis docta per ora uolat.

5

Ipsa suo posuit coniux Taurilla dolori,

      Ah misera in uiduo sola relicta thoro.

Scilicet, ut uitae reliquum, quod uiuet adempto

      Coniuge, sit, lacrimas quo ferat illa pias.

Postque diem extremum miseros ubi clauserit annos

10

      Tunc saltem hic caro iuncta sit usque uiro.

 

56.

Decipitur quicunque hircum te dicit olere,

      Trissine: non tu hircum, te magis hircus olet.

 

57.

Accipe contempti supremum munus amantis

Pieria de ualle fluens; ubi flebile carmen

Condimus, et nostri testis Parnasus amoris

Saepius audiuit praerupta in rupe querelas,

5

Et lacrimis creuere meis Libethrides undae.

Omnia iampridem miserae sunt conscia flammae:

Antra, nemus, cautes, Helicon, Cadmeia Dirce

Carminibus resonant nostris, et uerba receptant.

Quamquam dura silex docta nectatur ab arte,

10

Tu tamen immites, Puer unice, despicis ignes,

Quaque tibi ueniunt, mox aspernaris amores.

O syluis, o lacte puer nutrite ferino,

Tune illum patiere mori iuuenilibus annis,

Qui te dilexit, qui te nunc diligit, et qui

15

Diliget infelix, tenues dum spiritus artus

Seruabit, poteroque oculos spectare nitentes?

Ecce uides ut sim macie consumptus inerti,

Palleat et uultus, pectus quoque, squalida tangit

Ossa cutis: nullum est consumpto in corpore robur.

20

Sanguis abit fortisque uigor, fugere colores;

Non oculi spectare diem, non sumere dulces

Ora cibos possunt, non mens cognoscere rerum

Naturam motusque potest, non cernere causas;

Non iaculum torquere manus, nec tela, nec enses;

25

Aegidis impatiens pectus uix sustinet artus.

Aequa mihi nox est, nostrum seu circuit orbem

Phoebus, et oppositae seu praebet lumina genti.

Tanti causa mali Venetus puer, incluta proles

Nobilis et sanguis, uerum crudelior urso.

30

Heu morior! Siccis morientem spectat ocellis.

Si facere hoc poteris, si tot patiere dolores,

Si facere hoc poteris, iam te genuere leones

Aut hominum crudele genus uel inhospita tellus,

Non pater e Latio est, Veneta non sanguis ab urbe,

35

Namque procul feritas, procul hinc crudelia facta;

Hic posuit molles arcus pharetramque Cupido,

Deliciae Veneris miti dominantur in ora.

Tu solus fera corda geris suffusaque fele

Pectora ubi fudit molles Venus aurea mores.

40

O mea spes, mea lux, mea mens, mea uita, meum cor,

Respice me miserum finemque impone dolori:

Quod petimus breuis hora dabit, breue tempus amori

Sufficiet, dum pauca loquar, dum dulcia carpam

Oscula, dumque auidis tangam tua pectora palmis.

45

Quod si forte neges, dabitur mora parua furori,

Dextera dum gladium morti uicina recludet

Et furibunda suum crudeli uulnere pectus

Transfiget cogetque animam miserabile corpus

Deserere; illa uolans Stygias properabit ad undas.

50

Credo equidem, ut ferus es, quod te nec dura mouebunt

Fata, sed obsceno spargetur dextra cruore.

Quid facis, infelix? ueniet maturior aetas,

Qua totidem, quot ego patior, patiere dolores;

Ludere tunc cupies animo, cum fugerit aetas.

55

Tunc uirides annos solitumque precabere robur,

Sed nulli reuocare dies datur, idque quod olim

Praeteriit semper manet irreuocabile: perdes

Tu quoque (crede mihi) primae lanuginis annos.

Propterea, dum fata sinunt, dum postulat aetas,

60

Dum tua labra rosas superant, dum lilia pectus,

Dum Ganymedeo certant tua tempora uultu,

Iungamus formose puer, iungamus amores.

 

58.

Vos o vos Paphiae deae ministrae,

Quae cultos, Charites, amatis hortos,

Dum pictas modo teximus coronas

Et rosis bene olentibus litamus

5

Vos vestris pariter sacris adeste.

Nos rosis bene olentibus litamus,

Vos hic ambrosiae liquentis undam,

Vos ferte idalii liquoris haustus:

His vos, his miserum rigate pectus,

10

His pectus miserum, precor, rigate

Quod duris amor improbus sagittis

Quod torret face fervida Dione.

Sic cum continuis simul choreis

Fessae per teneras iacetis herbas

15

Vos aurae recreent recentiores.

Sic cum in Aonio lavatis amne

Sint puro vada puriora vitro;

Sic semper vario decora foetu

Vobis arva decentius nitescant

20

Nec mistae variantibus Cyperis

Pallentes violae rosaeque desint;

Sic syros oleant comae liquores

Semperque ambrosiam fragrent papillae.

 

59.

Pulcher o sol qui nitidos dies et

Das et idem subtrahis atque terris

Humidam noctem et placidam quietem

Reddis avaris,

5

Aureis caput radiis refulgens

Prome quo tellus Cereris renidet

Munere et Bacchi; decus o deorum

Pulchrior exi.

Namque natalis dominae colendus

10

Advenit multis mihi sanctiorque

Quam meus qui principium bonorum est

Dulce meorum;

Transeat clarus sine nube festus

Hic dies nobis, sileantque venti

15

Ponat et saevos placide tumultus

Vnda marinos.

Tu quoque exurgens manibus decoris

Finge odoratos, mea vita, crines

Sed prius pura gelidaque lympha

20

Discute somnum.

Deinde, dum sertis domus et tapetis

Ridet ac laeti pueri et puellae

Cursitant, dulcem thalamum relinque

Cultaque prodi;

25

Proderit tecum Venus et Cupido et

Gratiae nexis manibus decorque

Cuncta componet venietque summa

Summus ab arce

Iupiter castis precibus vocatus

30

Et tibi quaecumque petes benignus

Annuet. Nunc tu pete iam securo

Multa labello

Vt tibi duret stabilis iuventa

Formaque et felix habeas quod optes

35

Vivat et multos tibi carus uni

Trissinus annos

Et senectutem simul et quietum

Terminet tecum bene iam peractum

Aevum et ardentem sine fraude amorem

40

Saecula laudent.

Spem bonam certamque habeo quod ista

Audiet divum pater et vocanti

Rite tranquillus faciet quod ipsa

Fata secundent.

 

60.

Quid nam, pessima, quid fugis puella?

Nostrae pondera num times columnae?

An credor potius parum paratus

Et parum tibi mentulatus esse.

5

Ne recte fuge, ne puella, ne ne!

Namque hic, qui tibi tantulus videtur

Languens, pendulus atque araneosus,

Idem, si digitis parum titilles,

Cristatum caput exeret cucullo

10

Tamque amplo pariter tumore crescet,

Rectus turgidulusque ut esse nostri

Iam pars non videatur hic, sed huius

Me possis potius putare partem.

 

61.

Quo quo, blanda animi mei voluptas,

Quo refers nitidos, Lycinna, vultus?

Quo vultus nitidos refers, Lycinna?

Succenses ne mihi? Dei volucris

5

Iratas mihi sentiam sagittas,

Iratam mihi sentiam Dionem

Si prae te tetigit meum cubile,

Si prae te ulla mihi, Lycinna, amata est.

Iam semel tibi me Venus dicavit,

10

Dicarunt pueri truces pharetrae

Et natus tibi me ipse et ipsa mater

Vinxerunt gravibus simul catenis

Et te plusquam oculos amavi amoque

Et te plusquam oculos amo et amabo,

15

Dum mors me in tenuem resolvet umbram.

At tu irata mihi reflectis ora

Nec vis in prata basiem ocellos,

Possunt qui in mediis diem tenebris,

Possunt qui in medio die tenebras;

20

Nec vis, improba, ut haec labella sugam,

Stillant quae syrios mihi liquores,

Stillant quas ambrosiam recensque nectar.

Si non vis neque basiabo ocellos,

Si non vis neque iam labella sugam,

25

Dum nec tu roseam, Lycinna, frontem

Avertas mihi candidosque vultus;

Nil heu nil precibus meis movetur,

Quin et perstat adhuc Lycinna; quis nam

In me, quis rigido feratur ense?

30

Fors tantos nece finiam dolores.

Sed iam maestae abeant procul querelae,

Ira et bella valete, pax adesto.

Iam pax est mihi cum mea puella

Cur in me nitidos Lycinna vultus,

35

In me sidereos reflexa ocellos

Longas post tenebras diem reduxit.

Sed quod nunc, mea vita, commoramur?

Quin iunctis simul artius labellis

Excursent tremulae per ora linguae

40

Et sonent querulae osculationes?

Tum morsus leniter genasque et ora

Collumque et teneras notent papillas.

Hos inter teneros, Lycinna, lusus,

Inter illecebras proterviores

45

Et noctes simul et dies iubemur

Ductare. Hoc paphiae imperant tabellae,

Sanxere hanc Charites amorque legem,

Hanc inter pariles Dione amantes

Quod cum nos pariles, Lycinna, amantes

50

Ambo amemus et una amemus ambo,

Servanda est caritas simulque amoris

Servanda et Veneris iubentis est lex.

 

62.

Dum putri tegit arva fimo bene culta ligone

      Simulus ut segetes laetius uber alat,

Suffirus pirumve facit de merce sabaea,

      Naribus insinuet ne tibi taeter odor

5

*quos urbe ex multo pauperculus aer paravit

      *dum facilem exoptant nunc sua vota diem

Nonnulli flores sat erant hunc vincere odorem

      Quippe fimum hic positum tertia vidit hiems.

 

63.

Fessus amor Baiis somnum dum captat et umbram

      Ad murmur gelidae prosilientis aquae

Concurrisse ferunt Dryades et fontibus ipsis

      Qua laesae fuerant occuluisse facem.

5

Quis credat? Subito mediis innascitur undis

      Aestus et assiduo fervet ab igne liquor.

Inde fluunt calidis haec semper balnea venis,

      Flamma etenim gelidam vincit amoris aquam.

 

64.

Conducens manibus brevem priapum

Tractabat roseus puer natesque

Nudabat gremio meo recumbens,

Dans mihi basia melle dulciora

5

Et pulchros leniter movens ocellos.

"Iam pugnam Veneris sic ineamus"

Dixit et cruribus nitens caputque

Pronus excipere ille praeparabat vulnus,

Cum (o crudele fatum atque acerbum!)

10

Quidam per rimulam postis videntes

Exclamant: facinus, simulque pulsant.

Quid tum, quid faceret miser Priapus?

Nec sitim poterat suam replere,

Nec desiderium extinguere potus.

15

Iam culum puer ille subtrahebat

Moestus et niveas nates tegebat,

Eripi ut sibi quas cibum paratum

Hellespontiacus deus resensit.

Mollis, languidulus ruberque tanti

20

Testem lacrimulam edidit doloris.

 

65.

Rhetoris aspicio nasum, Menippe, Carini;

      Ipsum etiam longe non reor esse procul.

Quamquam etenim multo tractu spatioque feratur,

      Non tamen est stadiis longior ille tribus.

5

Quod si vicino hoc tollamur colle, videri

      A nobis forsan rhetor et ipse queat.

 

66.

Gallum omnes uno astrologi tamquam ore canebant

      Impleturum annis tempora longa suis.

Ante diem solus periturum dixit Olympus,

      Sed tum cum in medio iam foret ille rogo.

 

67.

Mentitur qui, Cadme, hircum te dicit olere:

      Non tu, Cadme, hircum, te magis hircus olet.

 

68.

Esse atomos celeri tenuissima corpora motu,

      Assidue immensum quae per inane meant,

Cunctarum hinc visum est Epicuro exordia rerum,

      Hinc elementa orbi prima fuisse novo;

5

Scilicet exiguum quoddam minimumque requirens,

      His minus ille atomis credidit esse nihil.

Marce, atomis minor est multoque minutior ipsis

      Exilisque magis quam levis umbra Lycus.

Si visus foret hic Epicuro, hinc prima putasset

10

      Principia, immensum hinc constituisse opus,

Ni potius rerum ille atomos primordia et ipsas

      E multis atomos crederet esse Lycis.

 

69.

Vicinos cantor Cyniras male perdidit omnes

      Dum pernox tota nocte dieque canit.

Quod solus tamen e cunctis evaserit Aulus,

      Factum est naturae munere: surdus erat.