Girolamo Fracastoro Syphilis 2

Testo base di riferimento: G. Eatough, 1984

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


Sive de morbo Gallico, ad Petrum Bembum

 

Nunc age, quae vitae ratio, quae cura adhibenda

Perniciem adversus tantam, quid tempore quoque

Conveniat (nostri quae pars est altera coepti)

Expediam, et miranda hominum comperta docebo

5

Quippe nova quum re attoniti, multa irrita primum

Tentassent, tamen angustis solertia maior

In rebus, crescensque usu experientia longo

Evicere: datumque homini protendere longe

Auxilia, et certis pestem compescere vinclis,

10

Victorem et sese claras attollere in auras.

Credo equidem et quaedam nobis divinitus esse

Inventa, ignaros fatis ducentibus ipsis.

Nam, quanquam fera tempestas, et iniqua fuerunt

Sydera, non tamen omnino praesentia Divum

15

Abfuit a nobis, placidi et clementia coeli.

Si morbum insolitum, si dura et tristia bella

Vidimus, et sparsos dominorum caede penates,

Oppidaque, incensasque urbes, subversaque regna,

Et templa, et raptis temerata altaria sacris:

20

Flumina deiectas si perrumpentia ripas

Evertere sata, et mediis nemora eruta in undis,

Et pecora, et domini, correptaque rura natarunt:

Obseditque inimica ipsas penuria terras:

Haec eadem tamen, haec aetas (quod fata negarunt

25

Antiquis) totum potuit sulcare carinis

Id pelagi, immensum quod circuit Amphitrite.

Nec visum satis extremo ex Atlante repostos

Hesperidum penetrare sinus, Prassumque sub Arcto

Inspectare alia, praeruptaque littora Rhapti,

30

Atque Arabo advehere, et Carmano ex aequore merces,

Aurorae sed itum in populos Titanidis usque est

Supra Indum, Gangemque supra, qua terminus olim

Catygare noti orbis erat: superata Cyambe,

Et dites ebeno, et foelices macere sylvae.

35

Denique et a nostro diversum gentibus orbem,

Diversum coelo, et clarum maioribus astris

Remigio audaci attigimus ducentibus et Diis.

Vidimus et vatem egregium, cui pulchra canenti

Parthenope, placidusque cavo Sebethus ab antro

40

Plauserunt, umbraeque sacri manesque Maronis,

Qui magnos stellarum orbes cantavit, et hortos

Hesperidum, coelique omnes variabilis oras.

Te vero ut taceam, atque alios, quos fama futura

Post mutos cineres, quos et venientia saecla

45

Antiquis conferre volent, at Bembe tacendus

Inter dona Deum nobis data non erit unquam

Magnanimus Leo, quo Latium, quo maxima Roma

Attollit caput alta, paterque ex aggere Tybris

Assurgit, Romaeque fremens gratatur ovanti.

50

Cuius ab auspiciis iam nunc mala sydera mundo

Cessere, et laeto regnat iam Iuppiter orbe,

Puraque pacatum diffundit lumina coelum.

Vnus, qui aerumnas post tot, longosque labores

Dulcia iam profugas revocavit ad ocia Musas,

55

Et leges Latio antiquas, rectumque, piumque

Restituit: qui iusta animo iam concipit arma

Pro re Romana, pro religione Deorum.

Vnde etiam Euphrates, etiam late ostia Nili,

Et tantum Euxini nomen tremit unda refusi,

60

Atque Aegaea suos confugit Doris in Isthmos.

Ergo, alii dum tanta canent, dumque illius acta

Inclyta component, dum forte accingeris et tu

Condere, et aeternis victurum intexere chartis,

Nos, quos fata vocant haud tanta ad munera, lusus

65

Inceptos, quantum tenuis fert Musa, sequamur.

Principio, quoniam affecti non sanguinis una

Est ratio, tibi sit morbo spes maior in illo,

Sanguine qui insedit puro: verum, quibus atra

Bile tument, spissoque resultant sanguine venae,

70

Maior in iis labor est, pestisque tenacius haeret.

Quare operae pretium est validis atque acribus uti

Omnibus hos contra, miseris nec parcere membris.

Quinetiam meliora sibi promittere cuncta

Ille potest, qui principiis novisse sub ipsis

75

Serpentem tacite valuit per viscera labem.

Nanque, ubi pasta diu, vires per pabula longa

Auxerit, et iam se vitium firmaverit intra,

Heu quanto tibi libertas speranda labore est.

Ergo omnem impendes operam te opponere parvis

80

Principiis, memorique animo haec precepta reconde.

In primis ego non omni te assuescere coelo

Exhorter: fuge, perpetuo quod flatur ab Austro,

Quod coeno, immundaeque grave est sudore paludis.

Protenti potius campi mihi liber et agri

85

Tractus, et apricis placeant in collibus aurae,

Et molles Zephyri, pulsusque Aquilonibus aer.

Hic (iubeo) tibi nulla quies, nulla otia sunto.

Rumpe moras, agita assiduis venatibus apros

Impiger, assiduis agita venatibus ursos.

90

Nec tibi sit labor aerii cursu ardua montis

Vincenti, rapidum in valles deflectere cervum,

Et longa lustrare altos indagine saltus.

Vidi ego saepe malum, qui iam sudoribus omne

Finisset, sylvisque luem liquisset in altis.

95

Sed nec turpe puta dextram summittere aratro,

Et longum trahere incurvo sub vomere sulcum:

Neve bidente solum, et duras proscindere glebas,

Et valida aeriam quercum exturbare bipenni,

Atque imis altam eruere ab radicibus ornum.

100

Quinetiam, exercere domi quo te quoque possis,

Parvam mane pilam versa mihi, vespere versa,

Et saltu, et dura potes exudare palaestra.

Vince malum: nec te fallat, quod desidis oti

Assidue desiderium, lectique sequetur.

105

Tu lecto ne crede, gravi ne crede sopori.

His alitur vitium, et placidae sub imagine pacis

Decipit, e dulcique trahit fomenta quiete.

Necnon interea effugito, quae tristia mentem

Sollicitant: procul esse iube curasque, metumque

110

Pallentem, ultricesque iras, omnemque Minervae

Addictum studiis animum, sed carmina, sed te

Delectent iuvenumque chori, mixtaeque puellae.

Parce tamen Veneri, mollesque ante omnia vita

Concubitus, nihil est nocuum magis: odit et ipsa

115

Pulchra Venus, tenerae contagem odere puellae.

Quod sequitur, victus ratio tibi maxima habenda est:

Nec sit cura tibi, neve observantia maior.

Principio, quoscunque amnes, quoscunque paludes,

Quosque lacus liquidi pascunt, quosque aequora, pisces

120

Omne genus procul amoveo. Sunt, quos tamen usus

Liberius, quum res cogit, concedere possit.

Omnibus his est alba caro, non dura, tenaxque,

Quos petrae et fluviorum adversa marisque fatigant.

Tales nant pelago phycides, rutilaeque per undas:

125

Auratae, gobiique, et amantes saxea percae.

Talis dulcifluum fluviorum scarus ad ora

Solus saxa inter depastas ruminat herbas.

Sed neque, quae stagnis volucres, quaeque amnibus altis

Degere amant, liquidisque cibum perquirere in undis,

130

Laudarim: tibi pinguis anas, tibi crudior anser

Vitetur, potiusque vigil Capitolia servet:

Viteturque gravi coturnix tarda sagina.

Tu teneros lactes, tu pandae abdomina porcae,

Porcae heu terga fuge, et lumbis ne vescere aprinis,

135

Venatu quamvis toties confeceris apros.

Quin neque te crudus cucumis, non tubera captent,

Neve famem cinara, bulbisve salacibus exple.

Non placeat mihi lactis amor, non usus aceti,

Non fumosa mero spumantia pocula Baccho,

140

Qualia Cyrnaei colles, campique Falerni,

Et Pucinus ager mittunt: aut qualia nostris

Rhetica dat parvo de collibus uva racemo.

Nempe Sabina magis placeant, dilutaque tellus

Quae tulit, et multo domuerunt Naiades amne.

145

At, tibi si ex horto victus, mensaeque Deorum

Sunt animo, atque olerum simplex et inempta voluptas,

Non mentae virides, non laeta sisymbria desunt,

Intybaque, et toto florentes frigore sonchi,

Et sia fontanis semper gaudentia rivis,

150

Et thymbrae suaves, et odoriferae calaminthae:

Laeta meliphylla, et riguo buglossus ab horto

Carpantur, plenisque ferax erucula palmis,

Atque olus, atque rumex, et salsi gramina crithmi.

Ipsa lupum dumeta ferent: hinc collige primos

155

Asparagos, albae asparagos hinc collige vitis,

Quum nondum explicuit ramos, umbracula nondum

Texuit, et virides iussit pendere corymbos.

Singula sed longum est, nec percensere necesse.

Iamque aliud vocor ad munus, iuvat in nova Musas

160

Naturae nemora Aoniis deducere ab umbris:

Vnde mihi si non e lauro intexere fronti

Serta volent, tantaque caput cinxisse corona,

At saltem ob servata hominum tot millia, dignum

Censuerint querna redimiri tempora fronde.

165

Vere novo, si quem morbus tenet, aut et in ipso

Autumno, si firma aetas, si sanguis abundat,

Regalem, mediamve lacerti incidere venam

Proderit, atque extra foedatum haurire cruorem.

Praeterea, quocunque habeat te tempore pestis,

170

Corruptum humorem, et contagem educere turpem

Ne pigeat, facilique luem deponere ab alvo:

Ante tamen ducenda para: concreta resolve,

Et crassa attenua, et lentore tenacia frange.

Ergo Coryciumque thymum sit cura, thymumque

175

Pamphylium, thymbrae similis qui durior exit,

Prima tibi coxisse, lupique volubile gramen,

Foeniculumque, apiumque, et amari germina capni.

His polyporum hirtos imitata filicula cirros

Additur, et lymphis tangi renuens adiantus:

180

His sterile asplenum, his pictam phyllitida iunge:

Quorum ubi decoctum permultis ante diebus

Ebiberis, crudumque humorem incoxeris omnem,

Tum scilla medicare acri, et colocynthide amara,

Helleboroque gravi, necnon quae in littore surgens,

185

Qua ludit maris unda, ter evariata colorem,

Ter flores mutata die rem nomine signat,

Herba potens radice, suum cui zinziber adde:

Adde etiam anguineum cucumin, Nabathaeaque thura,

Myrrhamque, bdelamque, hammoniacique liquorem,

190

Et lachrymam panaceam, et dulci colchica bulbo.

His actis, si forte tibi frigentia corda,

Et molles animi fuerint, nec acerba placebit

In primis tentare, brevique extinguere pestem,

Sed placidis agere, et per tempora lenibus uti,

195

Tum superest tibi cura animum ad fomenta relicta

Vertere, contagisque ad tenuia semina caecae,

Illa quidem consueta modis inserpere miris.

Profuerint igitur, quaeque exiccantia, quaeque

Marcori resinosa solent obsistere putri.

200

Tales sunt myrrhae lachrymae, sunt talia thura,

Cedrusque, aspalathusque, immortalisque cupressus,

Et bene cum calamo spirans redolente cyperus.

Ergo nec desint casiae, nec desit amomum,

Macerve, aggalocumve tibi, nec cinnama odora.

205

Est etiam in pratis illud, iuxtaque paludes

Scordion, omnigenis quod tantum obstare venenis,

Contagique solet, parvo quaerenda labore

Herba tibi: viret ipsa comis imitata chamaedryn,

Flore rubens, referensque alli cum voce saporem.

210

Aurora nascente huius frondemque comantem

Radicesque coque, atque haustu te prolue largo.

Sed neque carminibus neglecta silebere nostris

Hesperidum decus, et Medarum gloria citre

Sylvarum: si forte sacris cantata poetis

215

Parte quoque hac medicam non dedignabere Musam.

Sic tibi sit semper viridis coma, semper opaca,

Semper flore novo redolens: sis semper onusta

Per viridem pomis sylvam pendentibus aureis.

Ergo, ubi nitendum est caecis te opponere morbi

220

Seminibus, vi mira arbor cithereia praestat.

Quippe illam Citherea, suum dum plorat Adonim

Munere donavit multo, et virtutibus auxit.

Quorundam inventum est, vitrei intra concava vasis,

Cui collum oblongum est venter turgescit in orbem,

225

Aut hederae folia, aut Ida mittente maniplos

Dictamni, Illyricamve irim, rhamnive nigrantem

Radicem, aut inulas coquere: in sublime solutus

Effertur vapor, et tenuis vacua omnia complet:

Ast, ubi frigenti occursavit ab aere vitro,

230

Cogitur, et rorem liquidus densatur in udum,

Decurritque vagis per aperta canalia rivis.

Destillantis aquae cyathum sub lumina prima

Luciferi potare iubent, stratisque parare

Sudorem: nec certe ab re: vis utilis olli est,

235

Relliquias morbi tenues dispergere in auras.

Interea, si membra dolor convulsa malignus

Torqueat, oesypo propera lenire dolorem,

Mastichinoque oleo: lentum quibus anseris unguen,

Emulsumque potes lini de semine mucum,

240

Narcissumque, inulamque, liquentiaque addere mella,

Coryciumque crocum et vilem componere amurcam.

At, fauces atque ora malus si eroserit herpes,

Tange nitro, et viridi medicata aerugine lympha:

Semina inure mala, et serpentem interfice pestem.

245

Verum ipsos ope non alia consumere achores,

Vrentum quam vi, poteris, quibus addere debes

Pingue aliquid, quod secum intus siccantia portet.

Haec eadem, et miseros artus si qua ulcera pascunt,

Tollere, concretosque valebunt solvere callos.

250

Si vero aut haec nequicquam tentasse videbis,

Aut vires animique valent ad fortia quaeque,

Nec differre cupis, quin te committere acerbis

Festines, diramque brevi consumere pestem,

Hinc alia inventa expediam, quae tristia quanto

255

Sunt magis, hoc tanto citius finire labores,

Aerumnasque mali poterunt: quippe effera labes

Inter prima tenax, et multo fomite vivax

Nedum se haud vinci placidis et mitibus, at nec

Tractari sinit, et mansuescere dura repugnat.

260

Sunt igitur styracem in primis qui, cinnabarimque,

Et minium, et stymmi agglomerant, et thura minuta,

Quorum suffitu pertingunt corpus acerbo,

Absumuntque luem miseram, et contagia dira.

At vero et partim durum est medicamen et acre,

265

Partim etiam fallax, quo faucibus angit in ipsis

Spiritus, eluctansque animam vix continet aegram.

Quo circa totum ad corpus nemo audeat uti

Iudice me: certis fortasse erit utile membris,

Quae papulae informes, Chironiaque ulcera pascunt.

270

Argento melius persolvunt omnia vivo

Pars maior: miranda etenim vis insita in illo est:

Sive quod id natum est subito frigusque caloremque

Excipere, unde in se nostrum cito contrahit ignem,

Quodque est condensum, humores dissolvit, agitque

275

Fortius, ut candens ferrum flamma acrius urit:

Sive acres, unde id constat compagine mira,

Particulae nexuque suo vinclisque solutae

Introrsum, ut potuere seorsum in corpora ferri,

Colliquant concreta, et semina pestis inurunt.

280

Sive aliam vim fata illi, et natura dedere.

Cuius et inventum medicamen munere Divum

Digressus referam. Quis enim admiranda Deorum

Munera praetereat? Syriae nam forte sub altis

Vallibus, umbrosi nemora inter glauca salicti,

285

Callirhoe qua fonte sonans decurrit amoeno,

Fama est cultorem Diis sacri agrestibus horti,

Cultorem nemorum, sectatoremque ferarum,

Ilcea labe gravem tanta, dum molle cyperum,

Et casiam, et sylvam late fragrantis amomi

290

Irrigat, haec orasse Deos, et talia fatum.

"Dii, quos ipse diu colui, tuque optima tristes

Callirhoe, quae sancta soles depellere morbos,

Cui nuper ramosa ferens ego cornua cervi

Aeria victor fixi capita horrida quercu:

295

Dii mihi crudelem misero si tollere pestem

Hanc dabitis, quae me afflictat noctesque diesque,

Ipse ego purpureas, ipse albas veris et horti

Primitias, vobis violas, ego lilia vobis

Alba legam, primasque rosas, primosque hiacynthos,

300

Vestraque odoratis onerabo altaria sertis."

Gramen erat iuxta viridans; sic fatus, ut aestu

Fessus erat, viridi desedit graminis herba.

Hic Dea, vicino quae sese fonte lavabat,

Callirhoe liquido ex antro per lubrica musco

305

Saxa fluens, iuveni dulci blandita susurro,

Lethaeum immisit somnum, sparsitque sopore

Graminea in ripa, et salicum nemus inter opacum:

Atque illi visa est sacro se flumine tollens

In somnis coram esse, pia et sic voce locuta.

310

"Ilceu in extremo Diis tandem audite labore,

Cura mei, tibi nulla salus, quaecunque videt Sol,

Speranda est terram magnam super. Hoc tibi poenae

Dat Trivia, et precibus Triviae exoratus Apollo,

Ob sacrum iaculo percussum ad flumina cervum,

315

Et nostris affixa tibi capita horrida truncis.

Nam, postquam illa feram exanimem per gramina vidit

Abscisso capite, et sacro sparsa arva cruore,

Omnibus ingemuit sylvis, dirumque precata est

Authori. Oranti Latous tanta sorori

320

Affuit, et pestem misero immisere nefandam

Durus uterque tibi: quin et, quacunque videt Sol,

Interdixit opem: quare tellure sub ima,

Si qua salus superest, caeca sub nocte petenda est.

Est specus arboribus tectum, atque horrore verendum

325

Vicina sub rupe, Iovis qua plurima sylva

Accubat, et raucum reddit coma cedria murmur.

Huc, ubi se primis aurora emittet ab undis,

Ire para, et nigrantem ipsis in faucibus agnam

Mactato supplex, atque, "Ops tibi maxima," dic, "hanc,"

330

Dic, "ferio." Nigram tum Noctem, umbrasque silentes,

Vmbrarumque Deos, ignotaque numina Nymphas

Et Thia venerare, atrae et nidore Cupressi.

Hic tibi narranti causam, auxiliumque vocanti

Haud aberit Dea, quae caecae in penetralia terrae

335

Deducat te sancta, et opem tibi sedula praestet.

Surge age, nec vani speciem tibi concipe somni.

Illa ego sum, quae culta vago per pinguia fonte

Dilabor, Dea vicinis tibi cognita ab undis."

Sic ait, et se coeruleo cita condidit amne.

340

Ille autem, ut placidus cessit sopor, omina laetus

Accipit, et Nympham precibus veneratur amicam.

"O sequor, O quocunque vocas pulcherrima fontis

Vicini Dea Callirhoe." Tum postera primum

Exurgens aurora, suos ubi protulit ortus,

345

Monstratum Iovis in sylva sub rupibus altis

Antrum ingens petit, et nigrantem tergora primo

Vestibulo sistit pecudem, magnaeque trementem

Mactat Opi: "tibique," inquit, "ego hanc Ops maxima macto."

Tum Noctem, Noctisque Deas, ignota precatur

350

Numina. Iamque simul Thian, atramque Cupressum

Vrebat, quum vox terrae revoluta cavernis

Longe audita sacras Nympharum perculit aures:

Nympharum, quibus aera solo sunt condita curae.

Extemplo commotae omnes, ac coepta reponunt,

355

Sulphureos forte ut latices, et flumina vivi

Argenti, mox, unde nitens concresceret aurum,

Tractabant, gelidoque prementes fonte coquebant.

Centum ignis spissi radios, centum aetheris usti,

Bis centum concretorum terraeque marisque

360

Miscuerant, nostros fugientia semina visus.

At Lipare, Lipare, argenti cui semina et auri

Cura data, et sacrum flammis adolere bitumen,

Continuo obscurae latebrosa per avia terrae

Ilcea adit, firmansque animum sic incipit ipsa.

365

"Ilceu (namque tuum nec nomen, nec mihi labes

Ignota est, nec, quid venias) iam corde timorem

Exue, nequicquam non te huc carissima mittit

Calirhoe: tibi parta salus tellure sub ima est.

Tolle animos, et me per opaca silentia terrae

370

Insequere: ipsa adero, et praesenti numine ducam."

Sic ait, et se antro gradiens praemittit opaco.

Ille subit, magnos terrae miratus hiatus,

Squallentesque situ aeterno, et sine lumine vastas

Speluncas, terramque meantia flumina subter.

375

Tum Lipare: "Hoc quodcunque patet, quam maxima terra est:

Hunc totum sine luce globum, loca subdita nocti,

Dii habitant: imas retinet Proserpina sedes,

Flumina supremas, quae sacris concita ab antris

In mare per latas abeunt resonantia terras.

380

In medio dites Nymphae, genera unde metalli,

Aerisque, argentique, aurique nitentis origo:

Quarum ego nunc ad te miserans ipsa una sororum

Advenio, illa ego, quae venas per montis hiantes,

Callirhoe haud ignota tuae, fumantia mitto

385

Sulphura." Sic ibant terra et caligine tecti.

Iamque exaudiri crepitantes sulphure flammae,

Conclusique ignes, stridentiaque aera caminis.

"Haec regio est late, variis ubi foeta metallis,"

Virgo ait, "est tellus: quorum vos tanta cupido

390

Exercet, superas coeli qui cernitis auras.

Haec loca mille Deae caecis habitamus in antris,

Nocte Deae et Tellure satae, quis munera mille,

Mille artes. Studium est aliis deducere rivos,

Scintillas aliis rimari, et sparsa per omnem

395

Semina tellurem flammarum, ignisque corusci.

Materiam miscent aliae, massamque coercent

Obicibus, multa et gelidarum inspergine aquarum.

Non procul eruptis fumantia tecta caminis

Aetnaei Cyclopes habent, versantque coquuntque

400

Vulcano stridente, atque aera sonantia cudunt.

Laeva haec abstrusum per iter via ducit ad illos.

Dextera sed sacri fluvii te sistet ad undam,

Argento fluitantem undam, vivoque metallo,

Vnde salus speranda." Et iam aurea tecta subibant,

405

Rorantesque domos spodiis, fuligineque atra

Speluncas varie obductas, et sulphure glauco.

Iamque lacus late undantes, liquidoque fluentes

Argento iuxta astabant, ripasque tenebant.

"Hic tibi tantorum requies inventa laborum,"

410

Subsequitur Lipare, "postquam ter flumine vivo

Perfusus, sacra vitium omne reliqueris unda."

Sic fatur, simul argenti ter fonte salubri

Perfundit, ter virgineis dat flumina palmis

Membra super, iuvenem toto ter corpore lustrat

415

Mirantem exuvias turpes, et labe maligna

Exutos artus, pestemque sub amne relictam.

"Ergo age, quum primum coeli te purior aer

Accipiet, nitidamque diem, Solemque videbis,

Sacra para, et castam supplex venerare Dianam,

420

Indigenasque Deos, et numina fontis amici."

Sic virgo, et iuvenem tanto pro munere grates

Solventem e nocte aetherias educit in oras,

Dimittitque alacrem, atque optata in lumina reddit.

Accepit nova fama fidem, populosque per omnes

425

Prodiit haud fallax medicamen: coeptaque primum

Misceri argento fluitanti axungia porcae.

Mox etiam Oriciae simul adiuncta est terebinthi,

Et laricis resina aeriae. Sunt, qui ungen equinum

Vrsinumve adhibent, bdelae, cedrique liquorem.

430

Nonnulli et myrrhae guttas, et mascula thura

Adiiciunt, miniumque rubens, et sulphura viva.

Haud vero mihi displiceat, componere si quem

Trita melampodia, atque arentem iuverit irim,

Galbanaque, et lasser grave olens, oleumque salubre

435

Lentisci, atque oleum haud experti sulphuris ignem.

His igitur totum oblinere, atque obducere corpus

Ne obscoenum, ne turpe puta: per talia morbus

Tollitur, et nihil esse potest obscoenius ipso.

Parce tamen capiti, et praecordia mollia vita.

440

Tum super et vittas astringe, et stuppea necte

Vellera: dein stratis tegmento imponere multo,

Dum sudes, foedaeque fluant per corpora guttae.

Haec tibi bis quinis satis est iterasse diebus.

Durum erit: at quicquid tulerit res ipsa, ferendum est.

445

Aude animis. Tibi certa salus stans limine in ipso

Signa dabit: liquefacta mali excrementa videbis

Assidue sputo immundo fluitare per ora,

Et largum ante pedes tabi mirabere flumen.

Ora tamen foeda erodent ulcuscula: sed tu

450

Lacte fove, et cocto cytini, viridisque ligustri.

Tempore non alio generosi pocula Bacchi

Annuerim sumenda tibi, purumque Falernum,

Et Chia, et pateris spumantia Rhetica largis.

Sed iam age vicinae victor gratare saluti:

455

Vltima adest tibi cura, eadem et placidissima, corpus

Abluere, et lustrare artus, ac membra piare

Stoechade, amaracinisque comis, et rore marino,

Verbenaque sacra, et bene olentibus heracleis.