1. In mortem Io. Ant. Caldorae
Heu dolor, es prima raptus Caldora iuventa;
Cum socio belli dum simulacra cies.
Nam male texisses pulchros quum casside vultus,
Gutture ab infesta cuspide laesa iaces.
5
Quodque magis miserum est, non hanc ferus intulit hostis;
Sed qui fraterno vulnere caesus obis.
Et tecum extincta est patriae spes alta domusque:
Hoc genitrix telo, hoc corruit icta soror.
Hinc igitur quam fluxa hominum sint fata monemur;
10
Qui necat, ille sua morte tulisset opem.
2. Ad Luciam
Lucia felicis baccas carpebat olivae,
Rustica, sed facie digna puella polo.
Arsit in hanc subito letali tabe Cupido,
Optat et amplexus delitiasque puer.
5
At genitrix nato indignos proclamat amores,
Increpat atque artes, increpat atque genus.
Tunc Amor: Indignam, mater, quis credere posset,
Quarti sic, post formae munera, Pallas amat?
3. Ad Bernardinum Rotam
Dulcia cui dono mittam, mi culte Rotili,
Ni tibi, qui semper grandia dulce canis?
An si forte cupis munuscula dulcia nosse,
Daedala quae tanta struxerit arte manus:
5
Pinsuit alma Venus, digitis Aurora subegit,
Aurarunt Charites, et face coxit Amor.
Nectare Pierides, violis sparsere Napaeae,
Sirenes myrtis, Antiniana rosis.
4. Ad Paulum Magnatem
Quod te quisque vocet Magnatem, agnomine miror,
Quum te Magnetem iure vocare queat.
Non quia tu ferrum rapias, est causa: sed ista,
Paule, quod ex omni pectore corda trahas.
5. Tumulus puellae
Nata (eheu miserum) misero mihi nata parenti,
Vnicus ut fieres, unica nata, dolor;
Nam tibi dumque virum tedas thalamumque parabam,
Funera et inferias anxius ecce paro.
5
Debuimus tecum poni materque paterque,
Vt tribus haec miseris urna parata foret.
At nos perpetui luctus, tu, nata, sepulchri
Esto heres, ubi sic impia fata volunt.
6. In mortem Ferdinandi Ayerbae
Quae mihi debebas supremae munera vitae,
Infelix solvo nunc tibi, nate, prior.
Fortuna inconstans et lex variabilis aevi!
Debueras cineri iam superesse meo.
5
Haec dat matris amor rapti solamina nata,
Invida cum Lachesis tam breve nectit opus.
Nate, iaces: vivo contra mea vota superstes;
Vox gemitus posthac, lux mihi erunt tenebrae.
7.
Stratus humi Python exhausta, Phoebe, pharetra
Aesculea cinxit si tibi fronde caput,
Laurea quae Tuccae, febres qui perdidit omnes?
Vnica perdendi potio causa fuit.
5
Quod Phoebus Phoeboque satus nequere tot annos,
Pro pudor, hoc nobis quarti cito Tucca dedit.
Servatus mundus, servata est delphica tellus,
Humanus Tucca est, filius ille Iovis.
Gloria quae maior? maior quae liberat orbem,
10
Plaudite mortales, vicimus ecce Deum.
Phoebe, tuis radiis posthac lustrabis Olympum,
Lustrabit mundum Tucca salutis ope.
8. Ad Gambinum
Dum canis heroas, celebras dum carmine collem
Vertice qui cunctis celsior astra petit,
Pierides numeros, Charites tribuere leporem,
Sirenes cantum, Cynthius ipse lyram.
9. Per l'Accademia dei Sereni
Tibi uni Caelitum, Phoebe clarissime,
Hunc locum, quin se ipsos Sereni tui dedicant.
Tu illis faveas praesensque adsis,
Et non ut scripta perpetuo serena silent.
10. Incomptum epigramma
Dum Fabio de te refero, Lysistrate, quot sint
Quae nullo scribis carmina iudicio:
Scribat, ait, nam dispeream, si iustior ulla est
Poena hac, a magnis quam precer huic superis.
11.
Omnia naturae sic quondam sensa latebant,
Vt vix e latebris Delius eliceret,
Antiquum inque chaos rursus lapsura timebat,
Ni Zimara in tenebris forte tulisset opem,
5
Cui nunc aeterno praefertur lumine lampas,
Lampas apollineo sydere clara magis,
Qua reserat sophiae nodos, qua nubila pellit,
Nubila quae nullus dispulit ante sophus;
Ignotasque vias rerumque arcana retexens,
10
Immensum mundi rite recludit opus.
Ergo quicquid habet veri natura, Zimarra,
Iure tibi debet: debet uterque polus.
12.
Tot sua non inter miracula Iuppiter unquam
Restituit vivis mortua membra Deus.
Hinc humerum Pelopi mutilum reparavit eburnum
Abscissae nequiens reddere partis opem.
5
Pars sophiae lacera, abiecta et miseranda iacebat,
Mille gerens facie vulnera, mille manu:
En Zimarae auxilio recte solidatur ad unguem
Atque reviviscit mortua quae fuerat.
Vel Iove maiorem se Zimara praestitit; at si
10
Maiorem nolim dicere, dico parem.