Idem Danieli Fino
Deseruisse choros Musarum, Fine, videris,
Dum tua mens variis frangitur officiis.
Deseruisse tamen nec quisquam credere posset,
Novit si quantum pagina docta valet.
5
Castalides multum docto faveatis alumno
Quam bene, quas placido sublevat ingenio.
Ergo, mi Daniel, cum nil dare carmine credas,
Cur tam culta feras, des igitur, Daniel.