Pontifex
Quid mors saeva petis?
Mors
Te.
Pontifex
Me! Quo iure?
Mors
Quod hora
En properat...
Pontifex
Quid ais?
Mors
...Parcaque fila secat.
Pontifex
Hei mihi!
Mors
Quid luges?
Pontifex
Parum vixisse.
Mors
Videtur
Omnibus at nimium.
Pontifex
Cur, rogo?
Mors
Quod malus es.
Pontifex
5
Dic quid, quaeso, mali commisi?
Mors
Causa fuisti,
Quod praedae Gallis Itala terra fiat.
Non hoc parum.
Pontifex
Invitus feci, non sponte; necesse
Sed fecisse fuit.
Mors
Iam satis est: morere.
Pontifex
Hoc numquid solum cogit me tartara adire?
Mors
10
Non; fas esse tibi quod scelus omne putas.
Pontifex
Quod scelus? Heu miserum!
Mors
Solitus quod vendere cuncta
Per fas atque nefas.
Pontifex
Poenitet.
Mors
Hoc nihil est.
Pontifex
Saeva nimis, cur hoc nihil est?
Mors
In funere quando
Haud prodest aliquem poenituisse mali.
Pontifex
15
Iulia, me miserum, cur non defendis, amavi
Si te corde magis?
Mors
Digna lenone, satis.
Nunc morere; et te non defendet Iulia, nec quae
Enixa est utero terque quaterque tibi.
Pontifex
Da saltem ante obitum...
Mors
Garris.
Pontifex
Concede roganti
20
Hoc unum.
Mors
Insanis.
Pontifex
Hoc.
Mors
Citius morere.
Pontifex
Hoc.
Mors
Cedo.
Pontifex
Vt peream illius susceptus in ulnis,
Quae modo ab Hispania vecta puella mihi est.
Mors
Haec est illa senem quae te sine fine coegit
Insanire; furor non amor! Hem, morere!
Pontifex
25
Ergo mihi moriendum est?
Mors
Est.
Pontifex
Qua morte?
Mors
Peribis
Febre gravi qua nunc languida membra iacent.
Pontifex
Febre cadam?
Mors
Sic est.
Pontifex
Fugias!
Mors
Cur?
Pontifex
Stulta, putasne
Vt qui non perii fulmine febre cadam?