Alberto Tassino carmina

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023


Albertus Tassinus Danieli Fino

 

Est omnis studii Minerva custos

Argivas generata et inter urbes;

Et dicis studium relinque graecum.

Credas, iudicium optimi poetae

5

Laudarem Fine: sed mihi ipsa Pallas

Irata ad studia itala et latina

Et iure auxilium suum negaret,

Cum non cecropium leporem amarem,

Quo non candidius disertiusve.

10

Musas persequar ergo, amice, graecas.