Daniele Fini carmina 23

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023

Altre sezioni


Ad Magn.um et Clar.mum Dominum Alexandrum Guarinum

 

Finus Alexander mittit tibi magne salutem,

      Qui Ducis arcano corde regenda tenes;

Si faber est genitor, natus fabrilia tractat,

      Tigna dolat gnatus, quae pater inde secat.

5

Saepe pater chalybem dum cudit, follibus ignem

      Nutrit, et alterna fert vice natus opem.

Sic avus aoniis Genitor sic navit in undis,

      Sic quoque vos, nabit sic genus omne tuum.

Fallimur; en sterilem peragis sine coniuge vitam:

10

      Celibe te natos siccine mille feres?

Publica sella diu Guarinis tenta vacabit:

      Spes tua progenie deficiente cadet.

Iam duo fluxerunt post centum temporis anni,

      Quam tuus hac docuit sede Guarinus Avus.

15

Me penes est, illam dubitantibus, et tibi tradam

      Publica, quae verum pagina quemque docet:

Dent tibi consortem Superi, dent pignora, quaeso,

      Vt generi subsit publica sella tuo.

Dum totidem quot Avo sola de coniuge natos;

20

      Namque bis undenis huic fuit aucta monas;

Saepe bis octonos una, discumbere mensa

      Inspexit gnatos qua pater ipse, suos;

Ter quater en felix genitrix Thaddaea marito,

      Quae tot fecundo germina ventre tulit.

25

Ex quibus hae septem surgunt e palmite gemmae:

      Fertilis arbor enim mitia poma parit.

Regia nam solus arcana Hieronymus audit,

      Quem rex consultum parthenopaeus habet.

Est sternacis equi mox Augustinus amator;

30

      Scit vitii mannus quidque veredus habet.

Pontifici Emanuel quinto gratissimus inde est

      Nicoleo, hic vates carmina multa canit.

Proleque Gregorii physici Verona superbit,

      Hac tua stirps physici prole perennis erit.

35

Nicoleos ex his quintus probitate decorus,

      Nonne refert proprio nomine nomen Avi?

Cum numeris, spatium novit Leonellus et orbis,

      Inque mathematica maximus arte fuit.

Vltimus est prolis Genitor Baptista virilis

40

      Is tuus, ast aliis anteferendus erit.

Maiestas etenim, doctrina, scientia, virtus

      Et probitas illi cum gravitate fuit.

Cui post fata patris, qui nonis astra decembris

      Contigit, orta fuit postera quomque dies,

45

Decreto unanimi, mox viva et voce Senatus

      Quam tenuit Genitor publica sella datur.

Hunc adeunt cives, hunc caetera turba frequentat,

      Dum docet, astantum vix locus ipse capax.

Ter senas tantum luces mea viderat aetas,

50

      Quae tibi nunc refero rettulit inde pater;

Puber ad hunc adii, Gallos miratus et Vmbros,

      Thessalicos, Bessos, Pannoniosque Getas.

Rhetoras et vates aperit, dissolvere griphos

      Monstrat inexplicitos arte quibusque nova.

55

Non intellecto bene disserit omnia textu,

      Erudit ignaros artibus hisque viros.

Plurima discipulis illo dictante notavi

      Translata e graio fonte diserta suis.

Parva tamen, si qua est mihi disciplina, Parentis

60

      Hausta tui quondam flumine tota fuit.

Quadraginta tribus transactis mensibus, urbe

      Doctor in hac genitor publicus ipse fuit.

Attulit interitum, dum Sirius ureret orbem

      Huic lux quae in signo sexta Leonis erat.

65

Illius et redolent genitorem scripta Guarinum,

      Qui toto nullis orbe secundus erat.

Qui graiae et latiae cupidissimus intima linguae

      Funditus e docto noscere cuncta viro,

Mox petit Euxini byzantia littora ponti,

70

      Thracius angustat Bosphorus unde fretum.

Emanuel lingua hic Chrysoloras clarus utraque,

      Illius auditor discipulusque fuit;

Huius et hospitium subiit penetrale domumque,

      Assidua ut posset commoditate frui.

75

Est percepta sub hoc perfecta scientia rerum;

      Quis Deus, extincto corpore mens sit ubi;

Vnde peragratum toties Sol circuit orbem;

      Vnde renascentem nox fugit atra diem.

Dumque sub hoc hausit quinquennis Olympias acta est,

80

      Omnia praeclaro conspicienda viro.

Exemplo et geminis fert orba volumina capsis,

      Plurima quas geminis puppibus inde tulit;

Ad patriam gressus revocat doctissimus, et mox

      Naufragio fracta est ex quibus una ratis.

85

Famaque sed postquam tantae fit nuntia cladis,

      Percutit infesta pectora maesta manu.

Devovet examinis summersis aequora libris,

      Nox tegit hinc canis una dolore caput;

O! quanti iactura fuit mortalibus illa:

90

      Thesaurus studiis est et ademptus Avo!

Cederet huic equidem rutilans opulentia Craesi,

      Pactolus, Tagus et lamina fulva Midae.

Dum foret imperio Ferraria subdita magni

      Nicoleo, hic gnatus dum Leonellus erat,

95

Principis e venetis hortatu transtulit huc se

      Moenibus, ut nati lubrica lora ferat;

Artibus ingenuis et moribus instruit ipsum,

      Cui tuus, ut Crantor, fit moderator Avus.

Post modo Guarinis patriae quom rexit habenas,

100

      Quam sapit hic monitis unus et alter ait;

His quoque quam florent haec saecula nescia Martis,

      Subdita nec litui perstrepit ora sono;

Intima sunt illi reserata cubilia Regis,

      Qui moderatorem consulit usque suum.

105

Inclyta non minus hoc gaudet Verona Guarino,

      Mantua quam magno laeta Marone fuit.

Mittit ad hunc cives Florentia, Felsina, Roma,

      Mantua, quin etiam Gallia, Creta, Rhodos;

Venit ad hunc citimo divisus ab orbe Britannus,

110

      Sarmata, Pannonius, Dalmata, Graecus, Arabs.

Hunc puer, hunc iuvenis, petit hunc provectior aetas,

      Hunc quoque quos Phoebus, Pallas, Iacchus amat;

Ardua sensa quibus nodosis explicat orsis,

      Incola, quae nullus, vel peregrinus habet;

115

Nil indiscussum, nil praetermittit opacum,

      Abstrusis micas implicitasque locis.

Ante diem complet subsellia publica coetus,

      Non sedet hic ullus, quem mora tarda tenet.

Saepe pater dixit, Titus et mihi saepius, ante

120

      Quam reserata foret ianua, turba fuit;

Et glacies et nix extremo tempore noctis

      Hos vetuit numquam limen adire domus.

Pannonius Ianus, Iampetrus, Martius hic sunt

      Narnia quem genuit, Strocius atque Titus,

125

Lamola, Thobiasque, Georgius et Leonardus,

      Castellus, Facius, Barbarus atque pater.

Hic tuus est genitor, non ausim dicere nostrum,

      Non tamen hos inter connumerandus erit;

Illi si qua fuit quondam doctrina, Guarini

130

      Tota redundavit fontibus illa tui.

Hoc et in Hebraeos testatur grande Flagellum,

      Qua sine tam clarum non valuisset opus;

Lingua Pelasga prius vix ullis cognita, ductu

      Instauratur Avi sicque Latina tui.

135

Illius Autumnos centum quasi viderat aetas,

      Ferreque non valuit plus grave fusus unos;

Septuaginta tribus post partum Virginis actis,

      Nam quater hic lustris sidera celsa petit;

Pro meritis cineri res publica grata sepulcrum

140

      Sumptibus aerari struxit in aede sacra.

Inspice maius opus pario de marmore templo,

      Illius armatur cuius ab ense manus;

Cuncta recognosces epigrammate vera sepulcri,

      Antiquum hoc dubiis testificatur opus;

145

O! nimium felix genitor, nimiumque beatus,

      Ortus ab hoc tanto qui genitore fuit!

Sed mage tu felix, certe es felicior ipsis,

      Quod patre tam raro, quodque superbus avo es.

Post obitum patris succedis protinus illi,

150

      Qui tamquam vates praescius huius erat;

Sedis Alexander nam mira filius haeres,

      Saepe mihi vivens indole dixit, erit;

Venturo dubius ne perstet tempore lector,

      Iam dicam a reliquis hic quotus annus eat;

155

Saecula ter quinque, et triginta quattuor annos

      Post natale Dei qui fluit annus, habet.

Publicus es doctor, geminae facundia linguae

      His avus eminuit, floruit hisque pater;

His itidem flores, onerosa negotia tractas

160

      Principis inque humeris sarcina magna tuis.

Nonne Fluentinam pergis legatus ad urbem

      Pro Duce, vexatam milite, Marte diu?

Hic quasi tres hiemes, totidem te musta, tot aestus

      Ardua tractando detinuere Ducis.

165

Turba senatorum grandes mirata senatus est

      Ingenii vires eloquiique tui.

Post ea te Princeps de multis eligit unum

      Credere cui tuto quaeque silenda queat;

Illa sub arcano taciturnus pectore condis,

170

      Abdita nec quisquam pectore scire potest.

O! felix, iterum felix, cui Principis hora

      Qualibet ingressus hostia clausa patent.

Adiice, supplicibus non surdas porrigis aures,

      Optata et miseris auxiliaris ope,

175

Perfugium cunctis, inopum spes maxima, notis

      Nobilium iustis dexteritate faves.

Di tibi dent annos, Pylii dent saecula; cunctis

      Dextra feret, ceu nunc, his tua semper opem.

Semper avi, semper venerabor et ossa parentis,

180

      Atque tui cultor sic quoque semper ero.