Girolamo Fracastoro Syphilis 3
Other sections


Sive de morbo Gallico, ad Petrum Bembum

 

Sed iam me nemora alterius foelicia mundi,

Externique vocant saltus: longe assonat aequor

Herculeas ultra metas, et littora longe

Applaudunt semota. Mihi nunc magna Deorum

5

Munera, et ignoto devecta ex orbe canenda,

Sancta arbos, quae sola modum, requiemque dolori,

Et finem dedit aerumnis. Age diva beatum

Vranie venerare nemus, crinesque revinctam

Fronde nova, iuvet in medica procedere palla

10

Per Latium, et sanctos populis ostendere ramos:

Et iuvet haud unquam nostrorum aetate parentum

Visa prius, nullive unquam memorata referre.

Vnde aliquis forsan novitatis imagine mira

Captus, et heroas, et grandia dicere facta

15

Assuetus, canat auspiciis maioribus ausas

Oceani intacti tentare pericula puppes.

Nec non et terras varias, et flumina, et urbes,

Et varias memoret gentes, et monstra reperta:

Dimensasque plagas, alioque orientia caelo

20

Sydera, et insignem stellis maioribus Arcton.

Nec taceat nova bella, omnemque illata per orbem

Signa novum, et positas leges, et nomina nostra.

Et canat (auditum quod vix venientia credant

Saecula) quodcunque Oceani complectitur aequor

25

Ingens, omne, una obitum mensumque carina.

Foelix, cui tantum dederit Deus. At mihi vires

Arboris unius satis est, usumque referre:

Et quo inventa modo fuerit, nostrasque sub auras

Advena per tantum pelagi pervenerit aequor.

30

Oceano in magno, ardenti sub sydere Cancri,

Sol ubi se nobis media iam nocte recondit,

Hac ignota tenus, tractu iacet insula longo:

Hispanam gens inventrix cognomine dixit:

Auri terra ferax: sed longe ditior una

35

Arbore, voce vocant patrii sermonis Hyacum.

Ipsa teres, ingensque ingentem vertice ab alto

Diffundit semper viridem, semperque comantem

Arbuteis sylvam foliis: nux parva, sed acris,

Dependet ramis, et plurima frondibus haeret.

40

Materia indomita est, duro et pene aemula ferro

Robora, quae resinam sudant incensa tenacem.

Dissectae color haud simplex. In cortice lauri

Exteriore viret levor: pars altera pallet

Buxea: at interior nigro suffusca colore est,

45

Iuglandemque, ebenumque inter. Quod si inde ruberet,

Iam poterat variis aequare coloribus irim.

Hanc gens illa colit, studioque educere multo

Nititur: hac late colles campique patentes,

Hac omnis vestitur ager: nec sanctius illis

50

Est quicquam, aut potiore usu: quippe omnis in illa

Spes iacet hanc contra pestem, quae coelitus illic

Perpetua est. Validos abiecto cortice ramos

Multa vi tundunt, aut in segmenta minuta

Elimant, puroque scobes in fonte reponunt,

55

Dum bibulas noctemque diemque emaceret humor.

Inde coquunt: nec non illos ea cura fatigat,

Vulcano ne forte furens erumpat aquae vis,

Et superundantem spumam proiectet in ignes.

Spuma quippe linunt, si quicquam e corpore toto

60

Abscedit, si quicquam aegros depascitur artus.

Dimidia absumpta, superest quodcunque, reponunt,

Divini laticis. Quin et segmenta relicta

Rursus, ut ante, coquunt, addentes suave liquens mel.

Scilicet hunc unum mensis accedere potum

65

Et lex ipsa iubet gentis, mandatque sacerdos.

Servatum at laticem, et decocti pocula primi

Bina die quaque assumunt, quum surgit ab ortu

Lucifer, et sero egreditur quum Vesper Olympo.

Nec prius absistunt potu, quam menstrua cursum

70

Luna suum, et totum peragrans perfecerit orbem,

Fraternasque iterum convenerit aemula bigas.

Interea caecis sese penetralibus abdunt,

Quo neque vis venti, non halitus aeris ullus

Insinuet sese, et gelidis afflatibus obsit.

75

Quid mirandum aeque memorem super omnia victum

Quam tenuem, quam magna sibi ieiunia poscant?

Quippe solet satis esse, ipsum dum corpus alatur:

Dum superet vita, et tantum ne membra fatiscant.

Ne tamen ah ne tanta time, sacer ilicet haustus

80

Ille modo ambrosiae, vires reficitque fovetque,

Inque occulta gerit ieiunis pabula membris.

Nectare ab epoto binas, non amplius, horas

Imponunt sese stratis, medicamen ut intro

Large eat, et calido sudorem e corpore ducat.

85

Interea vacuas pestis vanescit in auras:

Et (dictu mirum) apparet iam pustula nulla:

Iamque nomae cessere omnes, iam fortia liquit

Membra dolor, primoque redit cum flore iuventa:

Et iam Luna suum remeans nova circuit orbem.

90

Quis Deus hos illis populis monstraverit usus:

Qui demum et nobis casus, aut fata tulere

Hos ipsos: unde et sacrae data copia sylvae,

Nunc referam. Missae quaesitum abscondita Nerei

Aequora, in occasum Solisque cubilia, pinus,

95

Littoribus longe patriis, Calpeque relictis,

Ibant Oceano in magno, pontumque secabant,

Ignaraeque viae, et longis erroribus actae.

Quas circum innumerae properantes gurgite ab omni

Ignoti nova monstra maris Nereides udae

100

Adnabant, celsas miratae currere puppes,

Salsa super pictis volitantes aequora velis.

Nox erat, et puro fulgebat ab aethere Luna,

Lumina diffundens tremuli per marmora ponti,

Magnanimus quum tanta heros ad munera fatis

105

Delectus, dux errantis per caerula classis;

"Luna", ait, "O pelagi cui regna haec humida parent,

Quae bis ab aurata curvasti cornua fronte,

Curva bis explesti, nobis errantibus ex quo

Non ulla apparet tellus, da littora tandem

110

Aspicere, et dudum speratos tangere portus,

Noctis honos, coelique decus Latonia virgo."

Audiit orantem Phoebe, delapsaque ab alto

Aethere, se in faciem mutat, Nereia quali

Cymothoe, Clothoque natant, iuxtaque carinam

115

Astitit, et summo pariter nans aequore fatur:

"Ne nostrae dubitate rates, lux crastina terras

Ostendet, fidoque dabit succedere portu.

Sed vos littoribus primis ne insistite: dudum

Vltra fata vocant. Medio magna insula ponto

120

Est Ophyre, huc iter est vobis, hic debita sedes

Imperiique caput". Simul haec effata, carinam

Impulit: illa levi cita dissecat aequora cursu.

Aspirant faciles aurae, et iam clarus ab undis

Surgebat Titan, humiles quum surgere colles

125

Vmbrosi procul, et propior iam terra videri

Incipit. Acclamant nautae, terramque salutant,

Terram exoptatam. Tum portu et littore amico

Excepti, diis vota piis in littore solvunt:

Quassatasque rates, defessaque corpora curant.

130

Inde, ubi quarta dies pelago, crepitansque vocavit

Vela Notus, remis insurgitur, altaque rursum

Corripiunt maria, et laeti freta caerula sulcant.

Linquitur incerto fluitans Anthylia ponto,

Atque Hagia, atque alta Ammerie, execrataque tellus

135

Cannibalum, et ripa Gyane nemorosa virenti.

Protinus innumerae panduntur turribus altis

Insulae Oceano in vasto, quas inter opacis

Vndantem sylvis unam, cursuque sonantem

Fluminis aspiciunt, magno qui spumeus alveo

140

In mare fulgentes auro subvectat arenas.

Huius in ora placet pronas appellere puppes.

Invitant nemora, et dulces e flumine lymphae.

Iamque solo viridante alacres, ripaque potiti

In primis terram ignotam, Nymphasque salutant

145

Indigenas, Geniumque loci, teque, aurifer amnis,

Quisquis in ora maris nitida perlaberis unda.

Tum duram Cererem, et patrii carchesia Bacchi

Aggere in herboso expediunt: dein quaerere si qui

Mortales habitent: pars fulvam fluminis undam

150

Mirari, mixtamque auro disquirere arenam.

Forte per umbrosos sylvarum plurima ramos

Assidue volitabat avis, quae picta nitentes

Caeruleo pennas, rostro variata rubenti,

Ibat nativo secura per avia luco.

155

Has iuvenum manus ut sylvas videre per altas,

Continuo cava terrificis horrentia bombis

Aera, et flammiferum tormenta imitantia fulmen

Corripiunt, Vulcane, tuum, dum Theutonas armas,

Inventum, dum tela Iovis mortalibus affers.

160

Nec mora, signantes certam sibi quisque volucrem,

Inclusam, salicum cineres, sulphurque, nitrumque,

Materiam accendunt servata in reste favilla.

Fomite correpto diffusa repente furit vis

Ignea circumsepta, simulque cita obice rupto

165

Intrusam impellit glandem: volat illa per auras

Stridula: et exanimes passim per prata iacebant

Deiectae volucres: magno micat ignibus aer

Cum tonitru, quo sylva omnis, ripaeque recurvae,

Et percussa imo sonuerunt aequora fundo.

170

Pars avium nemus in densum conterrita, et altos

Se recipit scopulos: quorum de vertice summo

Horrendum una canit (dictu mirabile) et aures

Terrificis implet dictis, ac talibus infit.

"Qui Solis violatis aves, sacrasque volantes,

175

Hesperii, nunc vos, quae magnus cantat Apollo,

Accipite, et nostro vobis quae nunciat ore.

Vos quanquam ignari, longum quaesita, secundis

Tandem parta Ophyrae tetigistis littora ventis.

Sed non ante novas dabitur summittere terras,

180

Et longa populos in libertate quietos,

Molirique urbes, ritusque ac sacra novare,

Quam vos infandos pelagi terraeque labores

Perpessi, diversa hominum post praelia, multi

Mortua in externa tumuletis corpora terra.

185

Navibus amissis pauci patria arva petetis,

Frustra alii socios quaeretis magna remensi

Aequora: nec nostro deerunt Cyclopes in orbe.

Ipsa inter sese vestras discordia puppes

In rabiem ferrumque trahet: nec sera manet vos

190

Illa dies, foedi ignoto quum corpora morbo

Auxilium sylva miseri poscetis ab ista,

Donec poeniteat scelerum." Nec plura locuta

Horrendum stridens densis sese abdidit umbris.

Ollis ossa rigor subitus percurrit, et omnis

195

Palluit, ac gelida fugit formidine sanguis.

Tum vero sacras volucres, divosque precati,

In primis Solem, et sanctum servantia lucum

Numina supplicibus venerantur agrestia votis:

Pacem orant, rursumque Ophyren, fluviumque salutant.

200

Interea e sylvis nigrum genus ora comasque,

Ad naves nova turba virum concurrit inermis,

Pectora nudi omnes, evincti frondibus omnes

Paciferis: tanta qui celsas mole carinas

Mirati, vestesque virum, fulgentiaque arma.

205

Vix satis expleri possunt: et ab aethere missi

Sive homines, sive heroes sint, sive Deorum

Numina, adorantum ritu, precibusque salutant:

Ante alios ipsum regem, cui munera laeta,

E ripis collectum aurum, et cerealia dona,

210

Et patrios fructus, et mella liquentia portant.

Vestibus ipsi etiam nostris, et munere multo

Donati, exceptique mero nova gaudia miscent.

Non aliter, quam si mensis, dapibusque Deorum

Mortalis quisquam adscitus, foelixque futurus,

215

Hauriat aeternum, coelestia pocula, nectar.

Ergo, ubi amicitiae securos foedere utrinque

Firmavere animos, habita et commercia gentis,

Ipsi inter sese reges in littore laeti

Complexu iungunt dextras, et foedera firmant.

220

Alter gossipio tenui pectusque femurque

Praecinctus, viridi limbum pingente smaragdo,

Ora niger: iaculo armatur cui dextera acuto,

Squamosi spolium sustentat laeva draconis.

Alter at intexto laenam circumdatus auro,

225

Quam subter rutila arma micant, capiti aerea cassis

Insidet, et pictae volitant in vertice cristae:

Fulgenti ex auro torques cui candida colla

Cingunt, atque ensis lateri dependet Iberus.

Et iam commixti populi, hospitioque recepti,

230

Hi tectis domibusque, altis in navibus illi,

Laetitia ludisque dies per pocula ducunt.

Forte loco lux festa aderat, Solique parabant

Vltori facere umbroso sacra annua luco.

Hesperiaeque, Ophyraeque manus convenerat omnis.

235

Hic convalle cava, ripae viridantis in herba,

Selectorum ingens numerus, matresque virique

Confusi, plebs atque patres, puerique senesque,

Astabant, animis tristes, et corpora foedi,

Squallentes crustis omnes, taboque fluentes:

240

Quos circumfusos albenti in veste sacerdos

Pura lustrat aqua, et ramo frondentis Hyaci.

Tum niveum ante aras caedit de more iuvencum,

Et iuxta positum pastorem sanguine caesi

Respergit, pateraque rigat: Solique potenti

245

Ad numeros paeana canit: nec caetera turba

Non sequitur, mactantque sues, mactantque bidentes,

Visceribusque veru tostis epulantur in herba.

Obstupuit gens Europae ritusque sacrorum,

Contagemque alio non usquam tempore visam.

250

At dux multa animo tacitus secum ipse volutans,

"Hic erat ille," inquit, "morbus, (Dii avertite casum)

Ignotum interpres Phoebi quem dira canebat".

Tum regem indigenam, (ut sermo fandique facultas

Iam communis erat) cui sint solennia Divum,

255

Scitatur: quid tanta astet convalle sub alta

Languentum miseranda manus: quid pastor ad aras

Sacra inter, caesi respersus sanguine tauri.

Quem contra, "Hesperiae O heros fortissime pubis,"

Rex ait, "Hi gentis ritus, haec sacra quotannis

260

Vltori de more Deo celebramus: origo

Antiqua est, veteresque patrum fecere parentes.

Quod si externorum mores, hominumque labores

Audivisse iuvat, primaeva ab origine causam

Sacrorum, et pestis miserae primordia pandam.

265

Forsitan Atlantis vestras pervenit ad aures

Nomen, et ex illo generis longo ordine ducti.

Hac et nos, longa serie, de stirpe profecti

Dicimur, heu quondam foelix et cara Deum gens,

Dum coelum colere, et superis accepta referre

270

Maiores suevere boni: sed, numina postquam

Contemni coeptum est luxu fastuque nepotum,

Ex illo quae sint miseros, quantaeque secutae

Aerumnae, vix fando unquam comprendere possem.

Insula tum prisci regis de nomine dicta

275

Ingenti terrae concussa Atlantia motu

Corruit, absorpta oceano: quem mille carinis

Sulcavit toties, terrae regina marisque.

Ex illo et pecudes, et grandia quadrupedantum

Corpora, non ullis unquam reparata diebus

280

Aeternum periere: externaque victima sacris

Caeditur, externus nostras cruor imbuit aras.

Tum quoque et haec infanda lues, quam nostra videtis

Corpora depasci, quam nulli aut denique pauci

Vitamus, Divum offensis, et Apollinis ira

285

De coelo demissa, omnes grassatur in urbes.

Vnde haec sacra novo primum solennia ritu

Instituere patres, quorum haec perhibetur origo.

Syphilus (ut fama est) ipsa haec ad flumina pastor

Mille boves, niveas mille haec per pabula regi

290

Alcithoo pascebat oves: et forte sub ipsum

Solstitium, urebat sitientes Sirius agros:

Vrebat nemora: et nullas pastoribus umbras

Praebebant sylvae: nullum dabat aura levamen.

Ille gregem miseratus, et acri concitus aestu,

295

Sublimem in Solem vultus et lumina tollens,

"Nam quid, Sol, te," inquit, "rerum patremque Deumque

Dicimus, et sacras vulgus rude ponimus aras,

Mactatoque bove, et pingui veneramur acerra,

Si nostri nec cura tibi est, nec regia tangunt

300

Armenta? An potius superos vos arbitrer uri

Invidia? Mihi mille nivis candore iuvencae,

Mille mihi pascuntur oves: vix est tibi Taurus

Vnus, vix Aries coelo (si vera feruntur)

Vnus, et armenti custos Canis arida tanti.

305

Demens quin potius Regi divina facesso?

Cui tot agri, tot sunt populi, cui lata ministrant

Aequora, et est superis, ac Sole potentia maior?

Ille dabit facilesque auras, frigusque virentum

Dulce feret nemorum armentis, aestumque levabit."

310

Sic fatus, mora nulla, sacras in montibus aras

Instituit regi Alcithoo, et divina facessit.

Hoc manus agrestum, hoc pastorum caetera turba

Exequitur: dant thura focis incensa, litantque

Sanguine taurorum, et fumantia viscera torrent.

315

Quae postquam rex, in solio dum forte sederet

Subiectos inter populos, turbamque frequentem.

Agnovit, Divum exhibito gavisus honore,

Non ullum tellure coli, se vindice, numen

Imperat, esse nihil terra se maius in ipsa:

320

Coelo habitare Deos, nec eorum hoc esse, quod infra est.

Viderat haec, qui cuncta videt, qui singula lustrat,

Sol pater, atque animo secum indignatus, iniquos

Intorsit radios, et lumine fulsit acerbo.

Aspectu quo Terra parens, correptaque ponti

325

Aequora, quo tactus viro subcanduit aer.

Protinus illuvies terris ignota profanis

Exoritur. Primus, regi qui sanguine fuso

Instituit divina, sacrasque in montibus aras,

Syphilus, ostendit turpes per corpus achores.

330

Insomnes primus noctes, convulsaque membra

Sensit, et a primo traxit cognomina morbus,

Syphilidemque ab eo labem dixere coloni.

Et mala iam vulgo cunctas diffusa per urbes

Pestis erat, regi nec saeva pepercerat ipsi.

335

Itur ad Americen sylva in Cartheside Nympham,

Cultricem nemorum Ammericen, quae maxima luco

Interpres Divum responsa canebat ab alto.

Scitantur, quae causa mali, quae cura supersit.

Illa refert: "Spreti vos O, vos numina Solis

340

Exercent: nulli fas est se aequare Deorum

Mortalem: date thura Deo, et sua ducite sacra,

Et numen placate, iras non proferet ultra.

Quam tulit, aeterna est, nec iam revocabilis unquam

Pestis erit: quincunque solo nascetur in isto,

345

Sentiet, ille lacus Stygios, fatumque severum

Iuravit. Sed enim, si iam medicamina certa

Expetitis, niveam magnae mactate iuvencam

Iunoni, magnae nigrantem occidite vaccam

Telluri: illa dabit foelicia semina ab alto:

350

Haec viridem educet foelici e semine sylvam:

Vnde salus." Simul obticuit, specus intus, et omne

Excussum nemus, et circumstetit horror ubique.

Illi obeunt mandata: sua ipsi altaria Soli

Instituunt: niveam Iuno, tibi magna iuvencam,

355

Nigrantem, Tellus, mactant tibi maxima vaccam.

Mira edam. (At divos iuro, et monumenta parentum)

Haec sacra, quam nemore hoc toto vos cernitis, arbor,

Ante solo nunquam fuerat quae cognita in isto,

Protinus e terra virides emittere frondes

360

Incipit, et magna campis pubescere sylva.

Annua confestim Soli facienda sacerdos

Vltori nova sacra canit. Deducitur ipse

Sorte data, qui pro cunctis cadat unus ad aram,

Syphilus: et iam farre sacro, vittisque paratis

365

Purpureo stabat tincturus sanguine cultros:

Tutatrix vetuit Iuno, et iam mitis Apollo,

Qui meliorem animam miseri pro morte iuvencum

Supposuere, feroque solum lavere cruore.

Ergo eius facti aeternum ut monumenta manerent,

370

Hunc morem antiqui primum statuere quotannis

Sacrorum, ille tuum testatur, Syphile, crimen,

Victima vana, sacras deductus pastor ad aras.

Illa omnis, quam cernis, inops miserandaque turba

Tacta Deo est, veterumque luit commissa parentum.

375

Cui votis precibusque piis numerisque sacerdos

Conciliat vates Divos, et Apollinis iras.

Lustrati ingentes ramos, et robora sanctae

Arboris advectant tectis: libamine cuius

Vi mira infandae labis contagia pellunt."

380

Talibus, atque aliis tempus per multa trahebant

Diversis populi commixti e partibus orbis.

Interea, Europae fuerant quae ad cara remissae

Littora, iam rursus puppes freta lata remensae

Mira ferunt: late (proh fata occulta Deorum)

385

Contagem Europae coelo crebrescere eandem,

Attonitasque urbes nullis agitare medelis.

Quin etiam gravior naves it rumor in omnes,

Illo eodem classem morbo, iuvenumque teneri

Haud numerum exiguum, et totis tabescere membris.

390

Ergo haud immemores, diras cecinisse volucres,

Affore, quum sylva auxilium poscatur ab illa,

Continuo faciles Nymphas, Solemque precati,

Intacti nemoris ramos, et robora ab alto

Convectare parant luco, medicataque sumunt

395

Pocula, pro ritu gentis: quo munere tandem

Contagem pepulere feram. Quin dona Deorum,

Haud patriae obliti, et foelicem ad littora sylvam

Nostra iubent ferri, coelo si forsitan isto

Assimilem pellant labem: nec fata secundos

400

Ipsa negant Zephyros, facilisque aspirat Apollo.

Munera vos Divum primi accepistis Iberi,

Praesens mirati auxilium: nunc cognita Gallis,

Germanisque, Scythisque, orbe et gavisa Latino

Iam nunc Europam vecta est Hyacus in omnem.

405

Salve magna Deum manibus sata semine sacro,

Pulchra comis, spectata novis virtutibus arbos:

Spes hominum, externi decus, et nova gloria mundi:

Fortunata nimis, natam si numina tantum

Orbe sub hoc, homines inter gentemque Deorum

410

Perpetua sacram voluissent crescere sylva.

Ipsa tamen, si qua nostro te carmine Musae

Ferre per ora virum poterunt, hac tu quoque parte

Nosceris, coeloque etiam cantabere nostro.

Si non te Bactra, et tellus extrema sub Arcto,

415

Non Meroe, Libycisque Ammon combustus arenis,

At Latium, at viridis Benaci ad flumina ripa

Audiet, et molles Athesi labente recessus.

Et sat erit, si te Tiberini ad fluminis undam

Interdum leget, et referet tua nomina Bembus.