Daniele Fini carmina 6

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023

Altre sezioni


Clariss. ac utraque Lingua optime merito Domino Aldo Manutio

 

Praesidium, tutela, decus, lux maxima linguae

      Et graiae et latiae gratulor, Alde, tibi,

Edita quod tandem sunt Stroza poemata per te,

      Iudicii limam quae subiere tui,

5

Reddita cum quibus est tua dulcis epistola nobis;

      Inde tibi grates officiosus ago.

Debemus tantum, quantum gens Strocia debet,

      Posteritas quantum, lingua triplexve tibi;

Borsius, Alcides, Alphonsus, Borgia quantum;

10

      Borgia cui Charitum gratia maior inest,

Anxia qua bello Ferraria saepe vigorem

      Sumpsit, in hostiles irruitura manus,

Vnanimi Procerum qua mens connexa tenore,

      Pro duce non timuit bellica damna pati;

15

Hinc nostri specimen decus admirabile secli

      Dicitur a populis Borgia diva suis;

His habet aeternae praeconia grandia famae,

      Inter Atestinas gloria summa Duces;

Ante feret segetes sulcatus vomere fluctus,

20

      Et metet indigenas aequore messor opes;

Strocia quam sileant excusa poemata laudes,

      Amplaque nostrorum stemmata nostra Ducum.