Ad Lucam Ripam
Xanthia saepe mihi queritur, procul urbe relicta,
Quod iuvet agrestes te coluisse casas,
Immitesque vocat villas, immitia rura,
Dicit in agricolas impia verba rudes.
5
Quam metuit vili ne tu tenearis ab igne,
Excideritque tuo pectore primus amor!
Ripa, veni, nec te pastoria tecta morentur;
Huc ades, et celeri rura relinque pede.
Quid tibi cum Satyris? Satymuda et rustica gens est;
10
Te decet urbanos inter adesse iocos.
Quod si venandi retinet te, Ripa, cupido
Hic nemus, hic silvae prataque laeta patent.
Hic centum invenies cervas, leporesque trecentos,
Decipietque oculos copia magna tuos.
15
Hos inter versatur amor: cum spicula mittit,
Mille trahit praedas, vulnera mille facit.
Tela iacit, nullum volitat sine sanguine ferrum,
Arcitenensque locum quem notat ille ferit.
Huic cedit Cephalus, ceditque animosus Orion,
20
Et quem praecipites diripuere rotae.
Mille canes nutrit, qui flumina vincere cursu
Possint, et rapidos exuperare Notos.
Sed si forte iuvat visco captare volucres,
Hic multae visco decipiuntur aves.
25
Omnia novit Amor, bonus hic venator et auceps:
Portat Amor viscum, retia portat Amor.
Ergo veni dum blanda Venus, dum sidera rident,
Nec cures alias, sit satis una tibi.
Accipiter captam si linquat in aere praedam,
30
Quae satiet ventrem nulla volucris erit.
Cum cepit venator aprum, si forte relinquat,
Qui ruat in casses non erit ullus aper.
Vsta Cupidineo tua Xanthia maesta calore
Te magno exustum sole videre cupit.