Ad Titum Strozam
Quis vigor ingenii, quae sit tibi carmine vena,
Coniugis amissae mors properata docet.
Nam procul Estensi dum missus ab Hercule vana
Oppida Flaminiae seditiosa regis,
5
Vxorem invasit subito ferus impete morbus:
Dulciloquae vires noverat ille lyrae.
Nam tua placasset rigidos praesentia manes,
Cessissetque tuis ferrea Parca sonis.
Cumque tuas tristes iam fama volasset in aures,
10
Et tuus in patriam pes remearet humum,
Pertimuit Lachesis ne tu sua fila teneres,
Et coeptum digitis acceleravit opus.
Quin etiam Helisios cum iam Domicilla recessus
Intrasset, dubium ne raperetur erat.
15
Omnia squallenti latitant quae monstra barathro
Protinus ad nigras se posuere fores.
Sed cum nota tuae sit magna potentia linguae,
Fac sit nota tui maxima vis animi,
Quaeque tuo vigeat sapientia pectore monstres:
20
Spectatur magnis mens generosa malis.
Quisque soles alios solari saepe dolentes,
Soleris curas nunc, Tite Stroza, tuas.
Non te flere veto (nec nam sic impius essem),
Sed fletus nimium continuare pudor.
25
Quid tantum indulges lacrimis? Muliebria luctus
Corda gravet, fortem te decet esse virum.
Nec culpanda tibi mors est; quae parcere nulli
Consuevit, parcat qua ratione tuis?
Hoc commune bonum est: melius quid morte repertum est,
30
Quae levat a tantis corpora nostra malis?
Nonne vides homini quot saeva pericula semper
Immineant? Tutos mors facit una viros.
Plurima priscorum tibi clara exempla virorum
Carminibus possem commemorare meis.
35
Sed quis te melius, quis plura volumina volvit?
Quicquid habet veterum pagina mente tenes.
Pampineas Bacchum doceat quis ponere vites,
Triptolemum culta spargere semen humo?
Haec igitur taceo, ne te mea carmina laedant:
40
Nam magis esse tibi quam mihi nota reor.
Plurima sed iubeat cum te deponere luctus,
Causa animum haec debet sola movere tuum,
Sacra quod Aonidum maerent deserta dearum,
Quodque tacet posita Cynthius ipse lyra.
45
Ille fores templi clausit, fugat ille poetas
Sumere Pegaseas nec valet ullus aquas.
Plectra odit, nullos audit, patiturque suorum
Ora sacerdotum sicca perire siti.
Si qua igitur vatum restat tibi cura tuorum,
50
Ad Musas posito, Stroza, dolore redi,
Vxorique tuis vitam largire perennem
Carminibus: vinces hoc fera fata modo.