Ad Lucam Ripam
Miraris fortasse meas torpere Camenas
Musaque non solito quod mea more tacet,
Nullaque cur tanto tibi tempore carmina mittam,
Dum procul a nobis te fera bella fugant.
5
Falleris, haec si, Ripa, tibi miranda videntur
Arguis et mutos non ratione sonos.
Vis remo veloque carens, vis orba magistro
Audeat aequoreas scindere navis aquas?
Non lyra sponte sonat, nulloque docente rigentem
10
Nesciet ignarus vertere taurus humum.
Qui caret auriga per saxa, per invia ductus
Praecipiti currus dilaceratur equo.
Sic mea quae quondam te cymba regente cucurrit,
Nunc timet Aonios sollicitare lacus.
15
Litore stat vacuo; quodsi quandoque movetur,
Errat, et in medio flumine mersa natat.
Ergo meae redeas Tiphys studiose carinae,
Quo non Pegaseis notior alter aquis.
Tu fractos aptare trabes, aptare rudentes,
20
Tu poteris lacerae membra novare ratis.
Grandia tunc ausim variis dare carbasa ventis,
Et magnum exigua puppe secare fretum.
Nec Libycas metuam Syrtes curvamque Maleam,
Quaeque latrant Siculo monstra tremenda mari.
25
Sed si tardus eris, nuda requiescet harena
Emeritas inter pigra carina rates.