Iohannes Mirandolensis Prothonotarius Lodovico Pictorio
Carmina Phobeae dictant tibi culta sorores,
Bellerophontaeis carmina digna vatis.
Quae sapiunt Cirrham, sapiunt Permessidis undam
Aequiperanda tuis Marce iocose modis.
5
At mea limosas inter nutrita paludes
Perstrepit inculto balba Thalia sono.
Pegaseo numquam sua proluit ora liquore
Ingenio et numeris nil valet, arte minus.
Ergo tuis quod non dederit responsa tabellis
10
Da veniam. Calami saeva flagella timet.